Important Announcement
PubHTML5 Scheduled Server Maintenance on (GMT) Sunday, June 26th, 2:00 am - 8:00 am.
PubHTML5 site will be inoperative during the times indicated!

Home Explore Biblia latină Vulgata

Biblia latină Vulgata

Published by The Virtual Library, 2023-07-26 08:45:38

Description: Biblia latina Vulgata
Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam

Search

Read the Text Version

["Machab\u00e6orum II 4 Simon autem pr\u00e6dictus, pecuniarum et patri\u00e6 delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad h\u00e6c, et ipse fuisset incentor malorum : 2 provisoremque civitatis, ac defensorem gentis su\u00e6, et \u00e6mulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere. 3 Sed cum in- imiciti\u00e6 in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia \ufb01erent, 4 considerans Onias periculum contentionis, et Apolloni- um insanire, utpote ducem C\u0153lesyri\u00e6 et Ph\u0153nicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit, 5 non ut civium accusator, sed communem util- itatem apud semetipsum univers\u00e6 multitudinis considerans. 6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua. 7 Sed post Seleuci vit\u00e6 excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oni\u00e6 summum sacerdotium : 8 adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta, 9 super h\u00e6c promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere. 10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos trans- ferre c\u0153pit, 11 et amotis his qu\u00e6 humanitatis causa Jud\u00e6is a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava insti- tuta sanciebat. 12 Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. 13 Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigen\u00e6 con- versationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus : 14 ita ut sacerdotes jam non circa altaris of\ufb01cia dediti essent, sed con- tempto templo et sacri\ufb01ciis neglectis, festinarent participes \ufb01eri pal\u00e6str\u00e6 et pr\u00e6bitionis ejus injust\u00e6, et in exercitiis disci. 15 Et patrios quidem honores nihil habentes, gr\u00e6cas glorias optimas arbitrabantur : 16 quarum gratia per- iculosa eos contentio habebat, et eorum instituta \u00e6mulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hoste et peremptores habuerant. 17 In leges enim divinas impie agere impune non cedit : sed hoc tempus sequens declarabit. 18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex pr\u00e6sens esset, 19 misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes ar- genti didrachmas trecentas in sacri\ufb01cum Herculis : quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacri\ufb01ciis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari. 20 Sed h\u00e6 oblat\u00e6 sunt quidem ab eo qui miserat in sacri\ufb01cium Herculis : propter pr\u00e6sentes autem dat\u00e6 sunt in fabricam navi- um triremium. 21 Misso autem in \u00c6gyptum Apollonio Mnesthei \ufb01lio propter primates Ptolem\u00e6i Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam. 22 Et magni\ufb01ce ab Jasone et civitate suscep- tus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est : et inde in Ph\u0153nicen exercitum convertit. 23 Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlatu- rum. 24 At ille commendatus regi, cum magni\ufb01casset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta ar- genti trecenta. 25 Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio : animos vero crudelis tyranni, et fer\u00e6 belu\u00e6 iram gerens. 1237","Machab\u00e6orum II 26 Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27 Menelaus autem principatum qui- dem obtinuit : de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat pr\u00e6positus, 28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati. 29 Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo : Sostratus autem pr\u00e6latus est Cypriis. 30 Et cum h\u00e6c agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubin\u00e6 dono essent dati. 31 Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico. 32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea qu\u00e6dam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendider- at Tyri, et per vicinas civitates. 33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochi\u00e6 secus Daphnem. 34 Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam inter\ufb01ceret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam. 35 Ob quam causam non solum Jud\u00e6i, sed ali\u00e6 quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta. 36 Sed regres- sum regem de Cilici\u00e6 locis adierunt Jud\u00e6i apud Antiochiam, simul et Gr\u00e6ci, conquerentes de iniqua nece Oni\u00e6. 37 Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et \ufb02exus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defunc- ti sobrietatem et modestiam : 38 accensisque animis Andronicum purpura ex- utum, per totam civitatem jubet circumduci : et in eodem loco in quo in Oni- am impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente p\u0153nam. 39 Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai con- silio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum mul- to jam auro exportato. 40 Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti c\u0153pit, duce quo- dam tyranno, \u00e6tate pariter et dementia provecto. 41 Sed ut intellexerunt cona- tum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere : quidam vero cinerem in Lysimachum jecere. 42 Et multi quidem vulnerati, quidam autem et pros- trati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus \u00e6rar- ium interfecerunt. 43 De his ergo c\u0153pit judicium adversus Menelaum agitari. 44 Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus. 45 Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolem\u00e6o multas pecu- nias dare ad suadendum regi. 46 Itaque Ptolem\u00e6us in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia : 47 et Menelaum quidem univers\u00e6 maliti\u00e6 reum criminibus absolvit : miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit. 48 Cito ergo injustam p\u0153nam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt. 49 Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt. 50 Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. 5 Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in \u00c6gyptum. 2 Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per ae\u00a8ra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos : 3 et cursus equorum per ordines digestos, et congres- 1238","Machab\u00e6orum II siones \ufb01eri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladi- is districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. 4 Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. 5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assump- tis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem : et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem : 6 Jason vero non parcebat in c\u00e6de civibus suis, nec cogitabat prosper- itatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se troph\u00e6a capturum. 7 Et principatum quidem non obtinuit, \ufb01nem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Am- manitem. 8 Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execra- bilis, ut patri\u00e6 et civium hostis, in \u00c6gyptum extrusus est : 9 et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Laced\u00e6monas profectus, quasi pro cog- natione ibi refugium habiturus : 10 et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans. 11 His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Jud\u00e6os : et ob hoc profectus ex \u00c6gypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit. 12 Jussit autem militibus inter\ufb01cere, nec parcere occursantibus, et per do- mos ascendentes trucidare. 13 Fiebant ergo c\u00e6des juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces. 14 Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati. 15 Sed nec ista suf\ufb01ciunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patri\u00e6 fuit proditor : 16 et scelestis manibus sumens sancta vasa, qu\u00e6 ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat. 17 Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus : propter quod et accidit circa locum despectio : 18 alioquin nisi contigisset eos mul- tis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum \u00e6rarium, etiam hic statim adveniens \ufb02agellatus, et repul- sus utique fuisset ab audacia. 19 Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum Deus elegit. 20 Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum : postea autem \ufb01et socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum sum- ma gloria exaltabitur. 21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de tem- plo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se pr\u00e6 superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. 22 Reliquit autem et pr\u00e6positos ad af\ufb02igendam gentem : Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ip- so a quo constitutus est : 23 in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. 24 Cumque appositus esset contra Jud\u00e6os, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, pr\u00e6cipiens ei omnes perfect\u00e6 \u00e6tatis inter\ufb01cere, mulieres ac juvenes vendere. 25 Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati : et tunc feriatis Jud\u00e6is arma capere suis pr\u00e6cepit. 26 Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit : et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit. 27 Judas autem Mach- ab\u00e6us, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras 1239","Machab\u00e6orum II vitam in montibus cum suis agebat : et f\u0153ni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. 6 Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Jud\u00e6os ut se transferrent a patriis et Dei legibus : 2 con- taminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii : et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospi- talis. 3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio : 4 nam tem- plum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque \u00e6dibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea qu\u00e6 non licebat. 5 Altare etiam plenum erat illicitis, qu\u00e6 legibus pro- hibebantur. 6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Jud\u00e6um se esse quisquam con\ufb01tebatur. 7 Duce- bantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacri\ufb01cia : et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. 8 De- cretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolem\u00e6is, ut pari modo et ipsi adversus Jud\u00e6os agerent, ut sacri\ufb01carent : 9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, inter\ufb01cerent : erat ergo videre mis- eriam. 10 Du\u00e6 enim mulieres delat\u00e6 sunt natos suos circumcidisse : quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros pr\u00e6cipitaverunt. 11 Alii vero, ad proximas coe\u00a8untes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, \ufb02ammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre. 12 Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus : sed reputent ea qu\u00e6 acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. 13 Etenim multo tem- pore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni bene\ufb01cii est indicium. 14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccato- rum puniat : 15 ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in \ufb01nem devolutis, ita demum in nos vindicet. 16 Propter quod numquam quidem a nobis mis- ericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit. 17 Sed h\u00e6c nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem. 18 Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir \u00e6tate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare. 19 At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie pr\u00e6ibat ad supplicium. 20 Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vit\u00e6 amorem. 21 Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter an- tiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacri\ufb01cii carnibus, 22 ut hoc facto, a morte liberaretur : et propter veterem viri amici- tiam, hanc in eo faciebant humanitatem. 23 At ille cogitare c\u0153pit \u00e6tatis ac senectutis su\u00e6 eminentiam dignam, et ingenit\u00e6 nobilitatis canitiem, atque a puero optim\u00e6 conversationis actus : et secundum sanct\u00e6 et a Deo condit\u00e6 legis constituta, respondit cito, dicens pr\u00e6mitti se velle in infernum. 24 Non enim \u00e6tati nostr\u00e6 dignum est, inquit, \ufb01ngere : ut multi adolescentium, ar- bitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum, 25 et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vit\u00e6 1240","Machab\u00e6orum II tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem me\u00e6 senectuti conquiram. 26 Nam etsi in pr\u00e6senti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam. 27 Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo : 28 adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravis- simis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. 29 Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuer- ant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur. 30 Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter h\u00e6c patior. 31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et univers\u00e6 genti memoriam mortis su\u00e6 ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens. 7 Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, \ufb02agris et taureis cruciatos. 2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait : Quid qu\u00e6ris, et quid vis discere a nobis ? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges pr\u00e6varicari. 3 Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas \u00e6neas succendi : quibus statim succensis, 4 jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei pr\u00e6scindi, ceteris ejus fratribus et ma- tre inspicientibus. 5 Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine : in qua cum diu crucia- retur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, 6 dicentes : Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses : Et in servis suis consolabitur. 7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illuden- dum : et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur. 8 At ille respondens patria voce, dixit : Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit : 9 et in ultimo spiritu constitutus, sic ait : Tu quidem sce- lestissime in pr\u00e6senti vita nos perdis : sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in \u00e6tern\u00e6 vit\u00e6 resurrectione suscitabit. 10 Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit : 11 et cum \ufb01ducia ait : E c\u00e6lo ista possideo, sed propter Dei leges nunc h\u00e6c ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero : 12 ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus. 13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes. 14 Et cum jam esset ad mortem, sic ait : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos : tibi enim resurrectio ad vitam non erit. 15 Et cum admovissent quintum, vexa- bant eum. At ille respiciens in eum, 16 dixit : Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis : noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum : 17 tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit. 18 Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait : Noli frustra errare : nos enim propter nosmetipsos h\u00e6c patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis : 19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. 1241","Machab\u00e6orum II 20 Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, qu\u00e6 pereuntes septem \ufb01lios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo fere- bat propter spem quam in Deum habebat : 21 singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et, femine\u00e6 cogitationi masculinum animum inserens, 22 dixit ad eos : Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi : 23 sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. 24 Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce de- specta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento af\ufb01rmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei pr\u00e6biturum. 25 Sed ad h\u00e6c cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suade- bat ei ut adolescenti \ufb01eret in salutem. 26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se \ufb01lio suo. 27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce : Fili mi, miserere mei, qu\u00e6 te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in \u00e6tatem istam per- duxi. 28 Peto, nate, ut aspicias ad c\u00e6lum et terram, et ad omnia qu\u00e6 in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus : 29 ita \ufb01et, ut non timeas carni\ufb01cem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. 30 Cum h\u00e6c illa adhuc diceret, ait adolescens : Quem sustinetis ? non obedio pr\u00e6cep- to regis, sed pr\u00e6cepto legis, qu\u00e6 data est nobis per Moysen. 31 Tu vero, qui inventor omnis maliti\u00e6 factus es in Hebr\u00e6os, non effugies manum Dei. 32 Nos enim pro peccatis nostris h\u00e6c patimur. 33 Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est : sed iterum reconcili- abitur servis suis. 34 Tu autem, o sceleste, et omnium hominum \ufb02agitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus in\ufb02ammatus : 35 nondum en- im omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. 36 Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento \u00e6tern\u00e6 vit\u00e6 effecti sunt : tu vero judicio Dei justas superbi\u00e6 tu\u00e6 p\u0153nas exsolves. 37 Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostr\u00e6 propitium \ufb01eri, teque cum tormentis et verberibus con- \ufb01teri quod ipse est Deus solus. 38 In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, qu\u00e6 super omne genus nostrum juste superducta est. 39 Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius des\u00e6vit, indigne ferens se derisum. 40 Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino con- \ufb01dens. 41 Novissime autem post \ufb01lios, et mater consumpta est. 42 Igitur de sacri\ufb01ciis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est. 8 Judas vero Machab\u00e6us, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella : et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum. 2 Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis : 3 misereretur etiam exterminio civitatis, qu\u00e6 esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret : 4 memo- raretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his. 5 At Machab\u00e6us, congregata multitudine, intolerabilis gentibus ef\ufb01ciebatur : ira enim Domini in miseri- 1242","Machab\u00e6orum II cordiam conversa est. 6 Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas : et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat : 7 maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur. 8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolem\u00e6um ducem C\u0153lesyri\u00e6 et Ph\u0153nicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis. 9 At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Jud\u00e6orum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis re- bus experientissimo. 10 Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Jud\u00e6orum sup- pleret : 11 statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coe\u00a8mptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distrac- turum, non respiciens ad vindictam qu\u00e6 eum ab Omnipotente esset conse- cutura. 12 Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Jud\u00e6is Nicanoris adventum. 13 Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justiti\u00e6, in fugam vertebantur : 14 alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat : 15 etsi non propter eos, propter tes- tamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magni\ufb01ci nominis ejus super ipsos. 16 Convocatis autem Machab\u00e6us septem millibus qui cum ipso erant, ro- gabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium ad- versum se hostium multitudinem : sed fortiter contenderent, 17 ante oculos habentes contumeliam qu\u00e6 loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habit\u00e6 civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convul- sa. 18 Nam illi quidem armis con\ufb01dunt, ait, simul et audacia : nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, con\ufb01dimus. 19 Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, qu\u00e6 facta sunt erga parentes : et quod sub Sennacherib centum octogin- ta quinque millia perierunt : 20 et de pr\u00e6lio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis h\u00e6sitan- tibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de c\u00e6lo, et bene\ufb01cia pro his plurima consecuti sunt. 21 His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati. 22 Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonathan, sub- jectis unicuique millenis et quingentenis. 23 Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. 24 Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum : majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus de- bilem factam fugere compulerunt. 25 Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt : 26 sed rever- si sunt hora conclusi, nam erat ante sabbatum : quam ob causam non per- severaverunt insequentes. 27 Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, mis- ericordi\u00e6 initium stillans in eos. 28 Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia : et residua ipsi cum suis habuere. 29 His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in \ufb01nem servis suis reconciliaretur. 30 Et ex his qui cum Timoth- eo et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, 1243","Machab\u00e6orum II et munitiones excelsas obtinuerunt : et plures pr\u00e6das diviserunt, \u00e6quam por- tionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes. 31 Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportu- nis : residua vero spolia Jerosolymam detulerunt : 32 et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Jud\u00e6os af\ufb02ixer- at. 33 Et cum epinicia agerent Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita. 34 Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Jud\u00e6orum venditionem adduxerat, 35 hu- miliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste glo- ri\u00e6, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus. 36 Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, pr\u00e6dicabat nunc protectorem Deum habere Jud\u00e6os, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. 9 Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside. 2 Intraverat enim in eam qu\u00e6 dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civi- tatem opprimere : sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt : et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret. 3 Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit qu\u00e6 erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt. 4 Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Jud\u00e6os retorquere : ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, c\u00e6lesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Jud\u00e6orum eam facturum. 5 Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israe\u00a8l, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim \ufb01nivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta : 6 et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nul- lo modo a sua malitia cessaret. 7 Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Jud\u00e6os, et pr\u00e6cipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari. 8 Isque qui sibi videbatur etiam \ufb02uctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans : 9 ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viven- tis in doloribus carnes ejus ef\ufb02uerent, odore etiam illius et f\u0153tore exercitus gravaretur : 10 et qui paulo ante sidera c\u00e6li contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam f\u0153toris portare. 11 Hinc igitur c\u0153pit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capi- entibus. 12 Et cum nec ipse jam f\u0153torem suum ferre posset, ita ait : Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. 13 Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. 14 Et civi- tatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere : 15 et Jud\u00e6os, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos tradi- turum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, \u00e6quales nunc Atheniensibus facturum pollicetur : 16 templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad 1244","Machab\u00e6orum II sacri\ufb01cia sumptus de redditibus suis pr\u00e6staturum : 17 super h\u00e6c, et Jud\u00e6um se futurum, et omnem locum terr\u00e6 perambulaturum, et pr\u00e6dicaturum Dei potestatem. 18 Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum jus- tum Dei judicium), desperans scripsit ad Jud\u00e6os in modum deprecationis epistolam h\u00e6c continentem : 19 Optimis civibus Jud\u00e6is plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus. 20 Si bene valetis, et \ufb01lii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. 21 Et ego in in\ufb01rmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Per- sidis locis, et in\ufb01rmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro commu- ni utilitate curam habere : 22 non desperans memetipsum, sed spem mul- tam habens effugiendi in\ufb01rmitatem. 23 Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum : 24 ut si quid contrarium accideret, aut dif\ufb01cile nun- tiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. 25 Ad h\u00e6c, considerans de proximo potentes quosque et vici- nos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi \ufb01lium meum Antiochum regem, quem s\u00e6pe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam : et scripsi ad eum qu\u00e6 subjecta sunt. 26 Ora itaque vos, et peto memores bene\ufb01ciorum publice et privatim, ut unusquisque conservet \ufb01dem ad me et ad \ufb01lium meum. 27 Con\ufb01do enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. 28 Igitur homi- cida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. 29 Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus : qui, metuens \ufb01lium Antiochi, ad Ptolem\u00e6um Philometorem in \u00c6gyptum abiit. 10 Machab\u00e6us autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, tem- plum quidem et civitatem recepit : 2 aras autem quas alienigen\u00e6 per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est : 3 et purgato templo, al- iud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacri\ufb01cia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. 4 Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperen- tur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. 5 Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die puri\ufb01cationem \ufb01eri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu. 6 Et cum l\u00e6titia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum tempo- ris diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bes- tiarum egerant. 7 Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas pr\u00e6fere- bant ei qui prosperavit mundari locum suum. 8 Et decreverunt communi pr\u00e6- cepto et decreto univers\u00e6 genti Jud\u00e6orum omnibus annis agere dies istos. 9 Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vit\u00e6 excessus ita se habuit. 10 Nunc autem de Eupatore Antiochi impii \ufb01lio qu\u00e6 gesta sunt narrabimus, breviantes mala qu\u00e6 in bellis gesta sunt. 11 Hic enim suscepto regno, constitu- it super negotia regni Lysiam quemdam, Ph\u0153nicis et Syri\u00e6 militi\u00e6 principem. 12 Nam Ptolem\u00e6us, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Jud\u00e6os esse consti- tuit, et pr\u00e6cipue propter iniquitatem qu\u00e6 facta erat in eos, et paci\ufb01ce agere cum eis. 13 Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam \ufb01niv- 1245","Machab\u00e6orum II it. 14 Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Jud\u00e6os debellabat. 15 Jud\u00e6i vero qui tenebant opportunas munitiones, fu- gatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. 16 Hi vero qui erant cum Machab\u00e6o, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, im- petum fecerunt in munitiones Idum\u00e6orum : 17 multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti mil- libus trucidaverunt. 18 Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, 19 Machab\u00e6us ad eo- rum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zach\u00e6o, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas qu\u00e6 amplius perurgebant pugnas con- versus est. 20 Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrach- mis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. 21 Cum autem Machab\u00e6o nun- tiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. 22 Hos igitur prodi- tores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. 23 Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. 24 At Timotheus, qui prius a Jud\u00e6is fuerat superatus, convocato exercitu peregrin\u00e6 multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Jud\u00e6am capturus. 25 Machab\u00e6us autem et qui cum ipso erant, appropin- quante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis pr\u00e6cincti, 26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimi- cis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dic- it. 27 Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. 28 Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victori\u00e6 et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant. 29 Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de c\u00e6lo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Jud\u00e6is pr\u00e6stantes : 30 ex quibus duo Mach- ab\u00e6um medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conserva- bant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et c\u00e6citate confusi et repleti perturbatione, cadebant. 31 Interfecti sunt autem viginti millia quin- genti, et equites sexcenti. 32 Timotheus vero confugit in Gazaram pr\u00e6sidium munitum, cui pr\u00e6erat Ch\u00e6reas. 33 Machab\u00e6us autem et qui cum eo erant, l\u00e6tantes obsederunt pr\u00e6sidium diebus quatuor. 34 At hi qui intus erant, loci \ufb01rmitate con\ufb01si, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant. 35 Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machab\u00e6o erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant : 36 sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos con- cremare. 37 Per continuum autem biduum pr\u00e6sidio vastato, Timotheum occul- tantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Ch\u00e6ream et Apollophanem occiderunt. 38 Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israe\u00a8l, et victoriam dedit illis. 11 Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac nego- tiorum pr\u00e6positus, graviter ferens de his qu\u00e6 acciderant, 2 congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Jud\u00e6os, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum, 3 templum vero 1246","Machab\u00e6orum II in pecuni\u00e6 qu\u00e6stum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium : 4 nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta ele- phantis con\ufb01debat. 5 Ingressus autem Jud\u00e6am, et appropians Bethsur\u00e6, qu\u00e6 erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud pr\u00e6- sidium expugnabat. 6 Ut autem Machab\u00e6us et qui cum eo erant cognoverunt expugnari pr\u00e6sidia, cum \ufb02etu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israe\u00a8l. 7 Et ipse primus Mach- ab\u00e6us, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. 8 Cumque pariter prompto animo proceder- ent, Jerosolymis apparuit pr\u00e6cedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. 9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis : non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. 10 Ibant igitur prompti, de c\u00e6lo habentes ad- jutorem et miserantem super eos Dominum. 11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos : 12 universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. 13 Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminu- tionem, et intelligens invictos esse Hebr\u00e6os, omnipotentis Dei auxilio inni- tentes, misit ad eos : 14 promisitque se consensurum omnibus qu\u00e6 justa sunt, et regem compulsurum amicum \ufb01eri. 15 Annuit autem Machab\u00e6us precibus Lysi\u00e6, in omnibus utilitati consulens : et qu\u00e6cumque Machab\u00e6us scripsit Lysi\u00e6 de Jud\u00e6is, ea rex concessit. 16 Nam erant script\u00e6 Jud\u00e6is epistol\u00e6 a Lysia quidem hunc modum continentes : Lysias populo Jud\u00e6orum salutem. 17 Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postu- labant ut ea qu\u00e6 per illos signi\ufb01cabantur, implerem. 18 Qu\u00e6cumque igitur regi potuerunt perferri, exposui : et qu\u00e6 res permittebat, concessit. 19 Si igi- tur in negotiis \ufb01dem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo. 20 De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. 21 Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. 22 Regis autem epistola ista continebat : Rex Antiochus Lysi\u00e6 fratri salutem. 23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, 24 audi- vimus Jud\u00e6os non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Gr\u00e6co- rum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis con- cedi sibi legitima sua. 25 Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem. 26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis : ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. 27 Ad Jud\u00e6os vero regis epistola talis erat : Rex Antiochus senatui Jud\u00e6o- rum, et ceteris Jud\u00e6is salutem. 28 Si valetis, sic estis ut volumus : sed et ipsi bene valemus. 29 Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. 30 His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, 31 ut Jud\u00e6i utantur cibis et leg- ibus suis, sicut et prius : et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his qu\u00e6 per ignorantiam gesta sunt. 32 Misimus autem et Menelaum, qui vos 1247","Machab\u00e6orum II alloquatur. 33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die. 34 Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Jud\u00e6orum salutem. 35 De his qu\u00e6 Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. 36 De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, dili- gentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus. 37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. 38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici. 12 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Jud\u00e6i autem agricul- tur\u00e6 operam dabant. 2 Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollo- nius Genn\u00e6i \ufb01lius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. 3 Joppit\u00e6 vero tale quoddam \ufb02agitium perpetrarunt : rogaverunt Jud\u00e6os cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et \ufb01liis, quasi nullis inimic- itiis inter eos subjacentibus. 4 Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus : cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. 5 Quam crudeli- tatem Judas in su\u00e6 gentis homines factam ut cognovit, pr\u00e6cepit viris qui erant cum ipso : et invocato justo judice Deo, 6 venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit. 7 Et cum h\u00e6c ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus. 8 Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamni\u00e6, velle pari modo facere habitantibus secum Jud\u00e6is, 9 Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit : ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. 10 Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti. 11 Cumque pugna valida \ufb01eret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. 12 Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promsit pacem : dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. 13 Aggressus est autem et civitatem quamdam \ufb01rmam pontibus murisque circumseptam, qu\u00e6 a turbis habitabatur gentium promiscuarum : cui nomen Casphin. 14 Hi vero qui intus erant, con\ufb01dentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes qu\u00e6 fas non est. 15 Machab\u00e6us autem, invo- cato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu pr\u00e6cipitavit Jericho, irruit ferociter muris : 16 et capta civitate per Domini vol- untatem, innumerabiles c\u00e6des fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duo- rum latitudinis sanguine interfectorum \ufb02uere videretur. 17 Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicun- tur Tubian\u00e6i, Jud\u00e6os : 18 et Timotheum quidem in illis locis non compre- henderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco \ufb01rmissimo pr\u00e6sidio. 19 Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machab\u00e6o, peremerunt a Timotheo relictos in pr\u00e6sidio, decem millia viros. 20 At Machab\u00e6us, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia ped- 1248","Machab\u00e6orum II itum, equitumque duo millia quingentos. 21 Cognito autem Jud\u00e6 adventu, Timotheus pr\u00e6misit mulieres et \ufb01lios, et reliquum apparatum, in pr\u00e6sidium quod Carnion dicitur : erat enim inexpugnabile, et accessu dif\ufb01cile propter lo- corum angustias. 22 Cumque cohors Jud\u00e6 prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex pr\u00e6sentia Dei, qui universa conspicit : et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. 23 Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et pros- travit ex eis triginta millia virorum. 24 Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Jud\u00e6is parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. 25 Et cum \ufb01dem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, ill\u00e6sum eum dimiserunt propter fratrum salutem. 26 Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus. 27 Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem mu- nitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machin\u00e6 mult\u00e6 et telorum erat apparatus. 28 Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potes- tate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. 29 Inde ad civitatem Scytharum abierunt, qu\u00e6 ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. 30 Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Jud\u00e6is, quod benigne ab eis haberentur, etiam tem- poribus infelicitatis quod modeste secum egerint : 31 gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosoly- mam die solemni septimanarum instante. 32 Et post Pentecosten abierunt con- tra Gorgiam pr\u00e6positum Idum\u00e6\u00e6. 33 Exivit autem cum peditibus tribus mil- libus, et equitibus quadringentis. 34 Quibus congressis, contigit paucos ruere Jud\u00e6orum. 35 Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa. 36 At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Ju- das Dominum adjutorem et ducem belli \ufb01eri : 37 incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgi\u00e6 militibus incussit. 38 Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum sep- tima dies superveniret, secundum consuetudinem puri\ufb01cati, in eodem loco sabbatum egerunt. 39 Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostra- torum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis. 40 Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum qu\u00e6 apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Jud\u00e6os : omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse. 41 Omnes itaque benedixerunt justum ju- dicium Domini, qui occulta fecerat manifesta : 42 atque ita ad preces conver- si, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes qu\u00e6 facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt. 43 Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacri\ufb01cium, bene et religiose de resurrectione cogitans 44 (nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, super\ufb02uum videretur et vanum orare pro mortuis), 45 et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. 46 Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. 1249","Machab\u00e6orum II 13 Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupa- torem venire cum multitudine adversus Jud\u00e6am, 2 et cum eo Lysiam procuratorem et pr\u00e6positum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. 3 Commiscuit autem se illis et Menelaus : et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patri\u00e6 salute, sed sperans se constitui in principatum. 4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in pec- catorem : et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. 5 Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris : h\u00e6c prospectum habebat in pr\u00e6ceps. 6 Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. 7 Et tali lege pr\u00e6varicatorem legis contigit mori, nec terr\u00e6 dari Menelaum. 8 Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est. 9 Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Jud\u00e6is osten- surus. 10 Quibus Judas cognitis, pr\u00e6cepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, 11 quippe qui lege, et pa- tria, sanctoque templo privari vererentur : ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. 12 Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum \ufb02etu et jejuni- is, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se pr\u00e6pararent. 13 Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Jud\u00e6am et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. 14 Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. 15 Et dato signo suis Dei victori\u00e6, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui super- positi fuerant : 16 summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. 17 Hoc autem factum est die illucescente, adju- vante eum Domini protectione. 18 Sed rex, accepto gustu audaci\u00e6 Jud\u00e6orum, arte dif\ufb01cultatem locorum tentabat : 19 et Bethsur\u00e6, qu\u00e6 erat Jud\u00e6orum pr\u00e6- sidium munitum, castra admovebat : sed fugabatur, impingebat, minorabatur. 20 His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat. 21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus com- prehensus est, et conclusus. 22 Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris : dextram dedit, accepit, abiit : 23 commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochi\u00e6, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Jud\u00e6os deprecans, subditusque eis, jurat de om- nibus quibus justum visum est : et reconciliatus obtulit sacri\ufb01cium, honoravit templum, et munera posuit. 24 Machab\u00e6um amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. 25 Ut autem venit Ptole- maidam, graviter ferebant Ptolemenses amiciti\u00e6 conventionem, indignantes ne forte f\u0153dus irrumperent. 26 Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit ra- tionem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam : et hoc modo regis profectio et reditus processit. 1250","Machab\u00e6orum II 14 Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetri- um Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis as- cendisse ad loca opportuna, 2 et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam. 3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, 4 venit ad regem Demetri- um centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super h\u00e6c et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. 5 Tempus autem opportunum dementi\u00e6 su\u00e6 nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Jud\u00e6i niterentur, 6 re- spondit : Ipsi qui dicuntur Assid\u00e6i Jud\u00e6orum, quibus pr\u00e6est Judas Mach- ab\u00e6us, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse qui- etum : 7 nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sac- erdotio) huc veni : 8 primo quidem utilitatibus regis \ufb01dem servans, secundo autem etiam civibus consulens : nam illorum pravitate universum genus nos- trum non minime vexatur. 9 Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice : 10 nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. 11 Tal- ibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, in\ufb02ammaverunt Demetrium. 12 Qui statim Nicanorem pr\u00e6positum elephan- torum ducem misit in Jud\u00e6am : 13 datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet : eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. 14 Tunc gentes qu\u00e6 de Jud\u00e6a fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Jud\u00e6orum prosper- itates rerum suarum existimantes. 15 Audito itaque Jud\u00e6i Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum con- stituit, ut in \u00e6ternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. 16 Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau. 17 Simon vero frater Jud\u00e6 commiserat cum Nicanore : sed conterritus est repentino adventu adversariorum. 18 Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Jud\u00e6, et animi magni- tudinem quam pro patri\u00e6 certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. 19 Quam ob rem pr\u00e6misit Posidonium, et Theodotium, et Matthi- am, ut darent dextras atque acciperent. 20 Et cum diu de his consilium agere- tur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia am- icitiis annuere. 21 Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent : et singulis sell\u00e6 prolat\u00e6 sunt, et posit\u00e6. 22 Pr\u00e6cepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur : et congruum colloquium fecerunt. 23 Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, ni- hilque inique agebat : gregesque turbarum qu\u00e6 congregat\u00e6 fuerant, dimisit. 24 Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. 25 Ro- gavitque eum ducere uxorem, \ufb01liosque procreare. Nuptias fecit : quiete egit, communiterque vivebant. 26 Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. 27 Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amiciti\u00e6 conventione, jubere tamen Machab\u00e6um citius vinctum mittere Antiochiam. 28 Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea qu\u00e6 convenerant irrita faceret, nihil l\u00e6sus a viro : 29 sed 1251","Machab\u00e6orum II quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua pr\u00e6ceptum per\ufb01ceret. 30 At Machab\u00e6us, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse aus- teritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. 31 Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro pr\u00e6ventum, venit ad maximum et sanc- tissimum templum : et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum. 32 Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui qu\u00e6rebatur, extendens manum ad templum, 33 juravit, dicens : Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. 34 Et his dictis abiit. Sac- erdotes autem protendentes manus in c\u00e6lum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, h\u00e6c dicentes : 35 Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tu\u00e6 \ufb01eri in nobis. 36 Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in \u00e6ternum impollutam domum istam, qu\u00e6 nuper mundata est. 37 Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens : qui pro affectu pater Jud\u00e6orum appella- batur. 38 Hic multis temporibus continenti\u00e6 propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia. 39 Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Jud\u00e6os, misit milites quingen- tos ut eum comprehenderent. 40 Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Jud\u00e6is maximam illaturum. 41 Turbis autem irruere in domum ejus, et jan- uam dirumpere : atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehen- deretur, gladio se petiit, 42 eligens nobiliter mori potius quam subditus \ufb01eri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi. 43 Sed cum per fes- tinationem non certo ictu plagam dedisset, et turb\u00e6 intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum pr\u00e6cipitavit semetipsum viriliter in turbas : 44 quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem. 45 Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus mag- no \ufb02uxu de\ufb02ueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam per- transiit : 46 et stans supra quamdam petram pr\u00e6ruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, in- vocans dominatorem vit\u00e6 ac spiritus ut h\u00e6c illi iterum redderet : atque ita vita defunctus est. 15 Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samari\u00e6, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. 2 Jud\u00e6is vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sancti\ufb01cationis, et honora eum qui universa conspicit : 3 ille infelix interrogavit si est potens in c\u00e6lo, qui imperavit agi diem sabba- torum. 4 Et respondentibus illis : Est Dominus vivus ipse in c\u00e6lo potens, qui jussit agi septimam diem : 5 at ille ait : Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consili- um per\ufb01ceret. 6 Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune troph\u00e6um statuere de Juda. 7 Machab\u00e6us autem semper con\ufb01debat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum : 8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de c\u00e6lo, et nunc sperarent ab Omnipo- tente sibi affuturam victoriam. 9 Et allocutus eos de lege et prophetis, admo- nens etiam certamina qu\u00e6 fecerant prius, promptiores constituit eos : 10 et ita 1252","Machab\u00e6orum II animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum pr\u00e6varicationem. 11 Singulos autem illorum armavit, non clypei et hast\u00e6 mu- nitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno \ufb01de som- nio, per quod universos l\u00e6ti\ufb01cavit. 12 Erat autem hujuscemodi visus : Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exerci- tatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Jud\u00e6orum. 13 Post hoc apparuisse et alium virum \u00e6tate et gloria mirabilem, et magni decoris habi- tudine circa illum. 14 Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et populi Israe\u00a8l : hic est qui multum orat pro populo et universa sanc- ta civitate, Jeremias propheta Dei. 15 Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Jud\u00e6 gladium aureum, dicentem : 16 Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israe\u00a8l. 17 Exhortati itaque Jud\u00e6 sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et con\ufb02igere fortiter : ut virtus de negotiis ju- dicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur. 18 Erat enim pro ux- oribus et \ufb01liis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. 19 Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant. 20 Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, besti\u00e6 equitesque opportuno in loco compositi, 21 considerans Machab\u00e6us adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et feroc- itatem bestiarum, extendens manus in c\u00e6lum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. 22 Dixit autem invocans hoc modo : Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia : 23 et nunc, dominator c\u00e6lorum, mitte an- gelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, 24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit. 25 Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admove- bant. 26 Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congres- si sunt : 27 manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, pros- traverunt non minus triginta quinque millia, pr\u00e6sentia Dei magni\ufb01ce delec- tati. 28 Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis. 29 Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30 Pr\u00e6cepit autem Ju- das, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri. 31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersi- it et eos qui in arce erant. 32 Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magni\ufb01ce gloria- tus est. 33 Linguam etiam impii Nicanoris pr\u00e6cisam jussit particulatim avibus dari : manum autem dementis contra templum suspendi. 34 Omnes igitur c\u00e6li benedixerunt Dominum, dicentes : Benedictus qui locum suum incontamina- tum servavit. 35 Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. 36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate pr\u00e6terire : 37 habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardoch\u00e6i diei. 1253","Machab\u00e6orum II 38 Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebr\u00e6is civi- tate possessa, ego quoque in his faciam \ufb01nem sermonis. 39 Et si quidem bene, et ut histori\u00e6 competit, hoc et ipse velim : sin autem minus digne, conceden- dum est mihi. 40 Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, con- trarium est ; alternis autem uti, delectabile : ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus. 1254","Evangelium secundum Matth\u00e6um 1 Liber generationis Jesu Christi \ufb01lii David, \ufb01lii Abraham. 2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. 3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Es- ron. Esron autem genuit Aram. 4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. 5 Salmon autem genu- it Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. 6 David autem rex genuit Salomonem ex ea qu\u00e6 fuit Uri\u00e6. 7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abi- am. Abias autem genuit Asa. 8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. 9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. 10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. 11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis. 12 Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. 13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abi- ud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. 14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. 15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. 16 Jacob autem genuit Joseph virum Mari\u00e6, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. 17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. 18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit oc- culte dimittere eam. 20 H\u00e6c autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, \ufb01li David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. 21 Pariet autem \ufb01l- ium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. 22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dic- tum est a Domino per prophetam dicentem : 23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet \ufb01lium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. 24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut pr\u00e6cepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. 25 Et non cognoscebat eam donec peperit \ufb01lium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum. 2 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, 2 dicentes : Ubi est qui natus est rex Jud\u00e6orum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. 3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. 4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscita- batur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 At illi dixerunt : In Bethlehem Jud\u00e6 : sic enim scriptum est per prophetam : 6 Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israe\u00a8l.","Matth\u00e6us 7 Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stell\u00e6, qu\u00e6 apparuit eis : 8 et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate dili- genter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. 10 Vi- dentes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. 12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in \u00c6gyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes qu\u00e6rat puerum ad perdendum eum. 14 Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in \u00c6gyptum : 15 et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex \u00c6gypto vocavi \ufb01lium meum. 16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus \ufb01nibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem : 18 Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus : Rachel plorans \ufb01lios suos, et noluit consolari, quia non sunt. 19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in \u00c6gypto, 20 dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israe\u00a8l : defuncti sunt enim qui qu\u00e6rebant animam pueri. 21 Qui con- surgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israe\u00a8l. 22 Audi- ens autem quod Archelaus regnaret in Jud\u00e6a pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galil\u00e6\u00e6. 23 Et veniens habitavit in civitate qu\u00e6 vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazar\u00e6us vocabitur. 3 In diebus autem illis venit Joannes Baptista pr\u00e6dicans in deserto Jud\u00e6\u00e6, 2 et dicens : P\u0153nitentiam agite : appropinquavit enim regnum c\u00e6lorum. 3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus. 4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locust\u00e6, et mel silvestre. 5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Jud\u00e6a, et omnis regio circa Jor- danem ; 6 et baptizabantur ab eo in Jordane, con\ufb01tentes peccata sua. 7 Videns autem multos pharis\u00e6orum, et sadduc\u00e6orum, venientes ad baptismum su- um, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? 8 Facite ergo fructum dignum p\u0153nitenti\u00e6. 9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus 1256","Matth\u00e6us de lapidibus istis suscitare \ufb01lios Abrah\u00e6. 10 Jam enim securis ad radicem ar- borum posita est. Omnis ergo arbor, qu\u00e6 non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in p\u0153nitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. 12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13 Tunc venit Jesus a Galil\u00e6a in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. 14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? 15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. 16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei c\u00e6li : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. 17 Et ecce vox de c\u00e6lis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. 4 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. 2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuri- it. 3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes \ufb01ant. 4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 5 Tunc assumpsit eum diabo- lus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, 6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. 8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et os- tendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, 9 et dixit ei : H\u00e6c omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. 10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. 12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galil\u00e6am : 13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in \ufb01nibus Zabulon et Nephthalim : 14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam : 15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galil\u00e6a gentium : 16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbr\u00e6 mortis, lux orta est eis. 17 Exinde c\u0153pit Jesus pr\u00e6dicare, et dicere : P\u0153nitentiam agite : appropinquavit enim regnum c\u00e6lorum. 18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galil\u00e6\u00e6, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant en- im piscatores), 19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos \ufb01eri piscatores hominum. 20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebed\u00e6i, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebed\u00e6o patre eorum, re\ufb01cientes retia sua : et vocavit eos. 22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. 23 Et circuibat Jesus to- 1257","Matth\u00e6us tam Galil\u00e6am, docens in synagogis eorum, et pr\u00e6dicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem in\ufb01rmitatem in populo. 24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis lan- guoribus, et tormentis comprehensos, et qui d\u00e6monia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos : 25 et secut\u00e6 sunt eum turb\u00e6 mult\u00e6 de Galil\u00e6a, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Jud\u00e6a, et de trans Jordanem. 5 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, ac- cesserunt ad eum discipuli ejus, 2 et aperiens os suum docebat eos dicens : 3 Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum c\u00e6lorum. 4 Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram. 5 Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur. 6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi sat- urabuntur. 7 Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8 Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt. 9 Beati paci\ufb01ci : quoniam \ufb01lii Dei vocabuntur. 10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum c\u00e6lorum. 11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me : 12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in c\u00e6lis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. 13 Vos estis sal terr\u00e6. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. 14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, 15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat om- nibus qui in domo sunt. 16 Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glori\ufb01cent Patrem vestrum, qui in c\u00e6lis est. 17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere. 18 Amen quippe dico vobis, donec transeat c\u00e6lum et terra, jota unum aut unus apex non pr\u00e6teribit a lege, donec omnia \ufb01ant. 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno c\u00e6lorum : qui autem fecerit et docuerit, hic mag- nus vocabitur in regno c\u00e6lorum. 20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharis\u00e6orum, non intrabitis in regnum c\u00e6lorum. 21 Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio. 22 Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehenn\u00e6 ignis. 23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te : 24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum. 25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris. 26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. 27 Audistis quia dictum est antiquis : Non m\u0153chaberis. 28 Ego autem di- co vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam m\u0153chatus est eam in corde suo. 29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membro- rum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30 Et si dex- tra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in 1258","Matth\u00e6us gehennam. 31 Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. 32 Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit ux- orem suam, excepta fornicationis causa, facit eam m\u0153chari : et qui dimissam duxerit, adulterat. 33 Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua. 34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per c\u00e6lum, quia thronus Dei est : 35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis : 36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est. 38 Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente. 39 Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, pr\u00e6be illi et alteram : 40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium : 41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. 42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris. 43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44 Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : 45 ut sitis \ufb01lii Patris vestri, qui in c\u00e6lis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos. 46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ? 47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ? 48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester c\u00e6lestis perfectus est. 6 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in c\u00e6lis est. 2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrit\u00e6 faciunt in synagogis, et in vicis, ut honori\ufb01centur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua : 4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocrit\u00e6 qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. 8 Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. 9 Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in c\u00e6lis, sancti\ufb01cetur nomen tuum. 10 Adveniat regnum tuum ; \ufb01at voluntas tua, sicut in c\u00e6lo et in terra. 11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, 12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 13 Et ne nos inducas in tentationem, 1259","Matth\u00e6us sed libera nos a malo. Amen. 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester c\u00e6lestis delicta vestra. 15 Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. 16 Cum autem jejunatis, nolite \ufb01eri sicut hypocrit\u00e6, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. 17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, 18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. 19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi \u00e6rugo, et tinea demoli- tur : et ubi fures effodiunt, et furantur. 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in c\u00e6lo, ubi neque \u00e6rugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. 21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tu- um lucidum erit. 23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebr\u00e6 sunt : ips\u00e6 tenebr\u00e6 quant\u00e6 erunt ? 24 Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammon\u00e6. 25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis anim\u00e6 vestr\u00e6 quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ? 26 Respicite volatilia c\u00e6li, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pa- ter vester c\u00e6lestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ? 28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent. 29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni glo- ria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30 Si autem f\u0153num agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modic\u00e6 \ufb01dei ? 31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? 32 h\u00e6c enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. 33 Qu\u00e6rite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et h\u00e6c omnia adjicientur vobis. 34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : suf\ufb01cit diei malitia sua. 7 Nolite judicare, ut non judicemini. 2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? 4 aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ? 5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. 6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. 7 Petite, et dabitur vobis : qu\u00e6rite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. 8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui qu\u00e6rit, invenit : et pulsanti aperietur. 9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit \ufb01lius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? 10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ? 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare \ufb01liis vestris : quanto magis Pater vester, qui in c\u00e6lis est, dabit bona petentibus se ? 1260","Matth\u00e6us 12 Omnia ergo qu\u00e6cumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. H\u00e6c est enim lex, et prophet\u00e6. 13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, qu\u00e6 ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14 Quam angusta porta, et arcta via est, qu\u00e6 ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam ! 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces : 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis \ufb01cus ? 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit. 18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere. 19 Omnis arbor, qu\u00e6 non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum c\u00e6lo- rum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in c\u00e6lis est, ipse intrabit in regnum c\u00e6lorum. 22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo d\u00e6monia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? 23 Et tunc con\ufb01tebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24 Omnis ergo qui audit verba mea h\u00e6c, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui \u00e6di\ufb01cavit domum suam supra petram, 25 et descendit pluvia, et venerunt \ufb02umina, et \ufb02averunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram. 26 Et omnis qui audit verba mea h\u00e6c, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui \u00e6di\ufb01cavit domum suam super arenam : 27 et descendit pluvia, et venerunt \ufb02umina, et \ufb02averunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. 28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba h\u00e6c, admirabantur turb\u00e6 super doctrina ejus. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scrib\u00e6 eorum, et pharis\u00e6i. 8 Cum autem descendisset de monte, secut\u00e6 sunt eum turb\u00e6 mult\u00e6 : 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare. 3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. 4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod pr\u00e6cepit Moyses, in testimonium illis. 5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum. 8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tan- tum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam \ufb01dem in Israe\u00a8l. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno c\u00e6lorum : 12 \ufb01lii autem regni ejicien- tur in tenebras exteriores : ibi erit \ufb02etus et stridor dentium. 13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, \ufb01at tibi. Et sanatus est puer in illa hora. 14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem : 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. 16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos d\u00e6monia habentes : et eji- 1261","Matth\u00e6us ciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit : 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse in\ufb01rmitates nostras accepit : et \u00e6grotationes nostras portavit. 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. 19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris. 20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres c\u00e6li nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus : 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur \ufb02uctibus : ipse vero dormiebat. 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus. 26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modic\u00e6 \ufb01dei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ? 28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes d\u00e6monia, de monumentis exeuntes, s\u00e6vi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu \ufb01li Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ? 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31 D\u00e6mones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per pr\u00e6ceps in mare : et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui d\u00e6monia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a \ufb01nibus eorum. 9 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus \ufb01dem illorum, dixit paralytico : Con\ufb01de \ufb01li, remittuntur tibi peccata tua. 3 Et ec- ce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat. 4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? 5 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ? 6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 7 Et surrexit, et abiit in domum suam. 8 Videntes autem turb\u00e6 timuerunt, et glori\ufb01caverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. 9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matth\u00e6um nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. 11 Et videntes pharis\u00e6i, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ? 12 At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. 13 Euntes autem discite quid est : Misericordiam vo- lo, et non sacri\ufb01cium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. 14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharis\u00e6i, je- junamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant ? 15 Et ait illis Jesus : 1262","Matth\u00e6us Numquid possunt \ufb01lii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? Ve- nient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt. 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit en- im plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura \ufb01t. 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effun- ditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur. 18 H\u00e6c illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, \ufb01lia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. 19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. 20 Et ecce mulier, qu\u00e6 sanguinis \ufb02uxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit \ufb01mbriam vestimenti ejus. 21 Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. 22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Con\ufb01de, \ufb01lia, \ufb01des tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. 23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat : 24 Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. 25 Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella. 26 Et exiit fama h\u00e6c in universam terram illam. 27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo c\u00e6ci, clamantes, et di- centes : Miserere nostri, \ufb01li David. 28 Cum autem venisset domum, ac- cesserunt ad eum c\u00e6ci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine. 29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum \ufb01dem vestram, \ufb01at vobis. 30 Et aperti sunt oculi eorum : et com- minatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat. 31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, d\u00e6monium habentem. 33 Et ejecto d\u00e6monio, locutus est mutus, et mirat\u00e6 sunt turb\u00e6, dicentes : Numquam apparuit sic in Israe\u00a8l. 34 Pharis\u00e6i autem dicebant : In principe d\u00e6moniorum ejicit d\u00e6mones. 35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eo- rum, et pr\u00e6dicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem in\ufb01rmitatem. 36 Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. 37 Tunc dicit discipulis suis : Mes- sis quidem multa, operarii autem pauci. 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 10 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spiritu- um immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem in\ufb01rmitatem. 2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt h\u00e6c. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus, 3 Jacobus Zebed\u00e6i, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholom\u00e6us, Thomas, et Matth\u00e6us publicanus, Jacobus Alph\u00e6i, et Thadd\u00e6us, 4 Simon Chanan\u00e6us, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum. 5 Hos duodecim misit Jesus, pr\u00e6cipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis : 6 sed potius ite ad oves qu\u00e6 perierunt domus Israe\u00a8l. 7 Euntes autem pr\u00e6dicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum c\u00e6lorum. 8 In\ufb01rmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, d\u00e6mones ejicite : gratis accepistis, gratis date. 9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris : 10 non 1263","Matth\u00e6us peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo. 11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui. 13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. 14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. 15 Amen dico vobis : Tolerabilius erit terr\u00e6 Sodomorum et Gomorrh\u00e6orum in die judicii, quam illi civitati. 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columb\u00e6. 17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis \ufb02agellabunt vos : 18 et ad pr\u00e6sides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini : 20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater \ufb01lium : et insurgent \ufb01lii in parentes, et morte eos af\ufb01cient : 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in \ufb01nem, hic salvus erit. 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israe\u00a8l, donec veniat Filius hominis. 24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum : 25 suf\ufb01cit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patrem- familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ? 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, pr\u00e6dicate super tecta. 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29 Nonne duo passeres asse vene- unt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. 30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. 31 Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos. 32 Omnis ergo qui con\ufb01tebitur me coram hominibus, con- \ufb01tebor et ego eum coram Patre meo, qui in c\u00e6lis est. 33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in c\u00e6lis est. 34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mit- tere, sed gladium : 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et \ufb01liam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam : 36 et inimici hominis, domestici ejus. 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat \ufb01lium aut \ufb01liam super me, non est me dignus. 38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. 39 Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 40 Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit. 41 Qui recipit prophetam in nomine prophet\u00e6, mercedem prophet\u00e6 accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accip- iet. 42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aqu\u00e6 frigid\u00e6 tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam. 11 Et factum est, cum consummasset Jesus, pr\u00e6cipiens duodecim dis- cipulis suis, transiit inde ut doceret, et pr\u00e6dicaret in civitatibus eorum. 1264","Matth\u00e6us 2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? 4 Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni qu\u00e6 audistis, et vidistis. 5 C\u00e6ci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. 7 Illis autem abeuntibus, c\u0153pit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? 8 Sed quid exis- tis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui pr\u00e6parabit viam tuam ante te. 11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Bap- tista : qui autem minor est in regno c\u00e6lorum, major est illo. 12 A diebus autem Joannis Baptist\u00e6 usque nunc, regnum c\u00e6lorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 Omnes enim prophet\u00e6 et lex usque ad Joannem prophetaverunt : 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures audiendi, audiat. 16 Cui autem similem \u00e6stimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes co\u00e6qualibus 17 dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. 18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : D\u00e6monium habet. 19 Venit Filius ho- minis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justi\ufb01cata est sapientia a \ufb01liis suis. 20 Tunc c\u0153pit exprobrare civitatibus, in quibus fact\u00e6 sunt plurim\u00e6 virtutes ejus, quia non egissent p\u0153nitentiam : 21 V\u00e6 tibi Corozain, v\u00e6 tibi Bethsai- da : quia, si in Tyro et Sidone fact\u00e6 essent virtutes qu\u00e6 fact\u00e6 sunt in vobis, olim in cilicio et cinere p\u0153nitentiam egissent. 22 Verumtamen dico vobis : Ty- ro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. 23 Et tu Capharnaum, numquid usque in c\u00e6lum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis fact\u00e6 fuissent virtutes qu\u00e6 fact\u00e6 sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. 24 Verumtamen dico vobis, quia terr\u00e6 Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. 25 In illo tempore respondens Jesus dixit : Con\ufb01teor tibi, Pater, Domine c\u00e6li et terr\u00e6, quia abscondisti h\u00e6c a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26 Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te. 27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego re\ufb01ciam vos. 29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. 30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. 12 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus es- urientes c\u0153perunt vellere spicas, et manducare. 2 Pharis\u00e6i autem vi- dentes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. 3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant : 4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ? 5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ? 6 Dico autem vobis, quia templo major est hic. 7 Si 1265","Matth\u00e6us autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacri\ufb01cium : numquam condemnassetis innocentes : 8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. 9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis cu- rare ? ut accusarent eum. 11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit h\u00e6c sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ? 12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere. 13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et resti- tuta est sanitati sicut altera. 14 Exeuntes autem pharis\u00e6i, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. 15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes : 16 et pr\u00e6cepit eis ne manifes- tum eum facerent. 17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : 18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit anim\u00e6 me\u00e6. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. 19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus : 20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium : 21 et in nomine ejus gentes sperabunt. 22 Tunc oblatus est ei d\u00e6monium habens, c\u00e6cus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. 23 Et stupebant omnes turb\u00e6, et dicebant : Numquid hic est \ufb01lius David ? 24 Pharis\u00e6i autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit d\u00e6mones nisi in Beelzebub principe d\u00e6moniorum. 25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se des- olabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. 26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ? 27 Et si ego in Beelzebub ejicio d\u00e6mones, \ufb01lii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt. 28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio d\u00e6mones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc do- mum illius diripiet. 30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit. 31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. 32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiri- tum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc s\u00e6culo, neque in futuro. 33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34 Progenies viper- arum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala. 36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. 37 Ex verbis enim tuis justi\ufb01caberis et ex verbis tuis condemnaberis. 38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharis\u00e6is, dicentes : Mag- ister, volumus a te signum videre. 39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum qu\u00e6rit : et signum non dabitur ei, nisi signum 1266","Matth\u00e6us Jon\u00e6 prophet\u00e6. 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terr\u00e6 tribus diebus et tribus noctibus. 41 Viri Ninivit\u00e6 surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia p\u0153nitentiam egerunt in pr\u00e6dicatione Jon\u00e6, et ecce plus quam Jonas hic. 42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et con- demnabit eam : quia venit a \ufb01nibus terr\u00e6 audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, qu\u00e6rens requiem, et non invenit. 44 Tunc dic- it : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. 45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et \ufb01unt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessim\u00e6. 46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, qu\u00e6rentes loqui ei. 47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant qu\u00e6rentes te. 48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Qu\u00e6 est mater mea, et qui sunt fratres mei ? 49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei. 50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in c\u00e6lis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. 13 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. 2 Et congregat\u00e6 sunt ad eum turb\u00e6 mult\u00e6, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore, 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare. 4 Et dum seminat, qu\u00e6dam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres c\u00e6li, et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terr\u00e6 : 6 sole autem orto \u00e6stuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spin\u00e6, et suffocaverunt ea. 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9 Qui habet aures audiendi, audiat. 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ? 11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni c\u00e6lo- rum : illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14 Et adimpletur in eis prophetia Isai\u00e6, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis. 15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. 16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestr\u00e6 quia audiunt. 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophet\u00e6 et justi cupierunt videre qu\u00e6 videtis, et non viderunt : et audire qu\u00e6 auditis, et non audierunt. 18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic 1267","Matth\u00e6us est qui secus viam seminatus est. 20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud : 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et perse- cutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo s\u00e6culi istius, et fallacia divi- tiarum suffocat verbum, et sine fructu ef\ufb01citur. 23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. 24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum c\u00e6lorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo : 25 cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc ap- paruerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet ziza- nia ? 28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ? 29 Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum. 31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum c\u00e6lorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo : 32 quod mini- mum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est om- nibus oleribus, et \ufb01t arbor, ita ut volucres c\u00e6li veniant, et habitent in ramis ejus. 33 Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum c\u00e6lorum fer- mento, quod acceptum mulier abscondit in farin\u00e6 satis tribus, donec fermen- tatum est totum. 34 H\u00e6c omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis : 35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi. 36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38 Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt \ufb01lii regnum. Zizania autem, \ufb01lii sunt nequam. 39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, con- summatio s\u00e6culi est. Messores autem, angeli sunt. 40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione s\u00e6culi. 41 Mittet Fil- ius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem : 42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit \ufb02etus et stridor dentium. 43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. 44 Simile est regnum c\u00e6lorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et pr\u00e6 gaudio illius vadit, et vendit universa qu\u00e6 habet, et emit agrum illum. 45 Iterum simile est regnum c\u00e6lorum homini ne- gotiatori, qu\u00e6renti bonas margaritas. 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia qu\u00e6 habuit, et emit eam. 47 Iterum simile est regnum c\u00e6lorum sagen\u00e6 miss\u00e6 in mare, et ex omni genere piscium congreganti. 48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. 49 Sic erit in consummatione s\u00e6culi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, 50 et mittent eos in caminum ignis : ibi erit \ufb02etus, et stridor dentium. 1268","Matth\u00e6us 51 Intellexistis h\u00e6c omnia ? Dicunt ei : Etiam. 52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno c\u00e6lorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de the- sauro suo nova et vetera. 53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia h\u00e6c, et virtutes ? 55 Nonne hic est fabri \ufb01lius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ? 56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ? 57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. 14 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu : 2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo vir- tutes operantur in eo. 3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam. 5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant. 6 Die autem natalis Herodis saltavit \ufb01lia Herodiadis in medio, et placuit Herodi : 7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 8 At illa pr\u00e6monita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptist\u00e6. 9 Et contrista- tus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. 10 Misitque et decollavit Joannem in carcere. 11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puell\u00e6, et attulit matri su\u00e6. 12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu. 13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turb\u00e6, secut\u00e6 sunt eum pedestres de civitatibus. 14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eo- rum. 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam pr\u00e6teriit : dimitte turbas, ut euntes in castel- la, emant sibi escas. 16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare. 17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc. 19 Et cum jus- sisset turbam discumbere super f\u0153num, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in c\u00e6lum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, dis- cipuli autem turbis. 20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. 22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et pr\u00e6cedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi : 24 navicula autem in medio mari jactabatur \ufb02uctibus : erat enim contrarius ventus. 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et pr\u00e6 timore clamaverunt. 27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete \ufb01duciam : ego sum, nolite timere. 28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum c\u0153pisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac. 31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait 1269","Matth\u00e6us illi : Modic\u00e6 \ufb01dei, quare dubitasti ? 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes : 36 et rogabant eum ut vel \ufb01mbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. 15 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i, dicentes : 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : 4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit : 6 et non honori\ufb01cabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 7 Hypocrit\u00e6, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens : 8 Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me. 9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. 10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite. 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharis\u00e6i audito verbo hoc, scandalizati sunt ? 13 At ille respondens ait : Omnis plan- tatio, quam non plantavit Pater meus c\u00e6lestis, eradicabitur. 14 Sinite illos : c\u00e6ci sunt, et duces c\u00e6corum ; c\u00e6cus autem si c\u00e6co ducatum pr\u00e6stet, ambo in foveam cadunt. 15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabo- lam istam. 16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ? 17 Non intelligi- tis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ? 18 Qu\u00e6 autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem : 19 de corde enim exeunt cogitationes mal\u00e6, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemi\u00e6 : 20 h\u00e6c sunt, qu\u00e6 coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. 21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier chanan\u00e6a a \ufb01nibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine \ufb01li David : \ufb01lia mea male a d\u00e6monio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. 24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, qu\u00e6 perierunt domus Israe\u00a8l. 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. 26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem \ufb01liorum, et mittere canibus. 27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis qu\u00e6 cadunt de mensa dominorum suorum. 28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est \ufb01des tua : \ufb01at tibi sicut vis. Et sanata est \ufb01lia ejus ex illa hora. 29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galil\u00e6\u00e6 : et ascendens in montem, sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turb\u00e6 mult\u00e6, habentes secum mutos, c\u00e6cos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, 31 ita ut turb\u00e6 mirarentur, videntes mutos lo- 1270","Matth\u00e6us quentes, claudos ambulantes, c\u00e6cos videntes : et magni\ufb01cabant Deum Israe\u00a8l. 32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turb\u00e6, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne de\ufb01ciant in via. 33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? 34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos. 35 Et pr\u00e6cepit turb\u00e6 ut discumberent super terram. 36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. 39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in \ufb01nes Magedan. 16 Et accesserunt ad eum pharis\u00e6i et sadduc\u00e6i tentantes : et rogaverunt eum ut signum de c\u00e6lo ostenderet eis. 2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim c\u00e6lum. 3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste c\u00e6lum. 4 Faciem ergo c\u00e6li dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum qu\u00e6rit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jon\u00e6 prophet\u00e6. Et relictis illis, abiit. 5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharis\u00e6orum et sadduc\u00e6o- rum. 7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus. 8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modic\u00e6 \ufb01dei, quia panes non ha- betis ? 9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ? 10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? 11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharis\u00e6orum et sadduc\u00e6o- rum ? 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharis\u00e6orum et sadduc\u00e6orum. 13 Venit autem Jesus in partes C\u00e6sare\u00e6 Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? 14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ? 16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in c\u00e6lis est. 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram \u00e6di\ufb01cabo Ecclesiam meam, et port\u00e6 inferi non pr\u00e6valebunt adversus eam. 19 Et tibi dabo claves regni c\u00e6lorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in c\u00e6lis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in c\u00e6lis. 20 Tunc pr\u00e6cepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. 21 Exinde c\u0153pit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. 22 Et assumens eum Petrus, c\u0153pit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. 23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea qu\u00e6 Dei sunt, sed ea qu\u00e6 hominum. 24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem per- 1271","Matth\u00e6us diderit animam suam propter me, inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, anim\u00e6 vero su\u00e6 detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. 17 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : 2 et trans\ufb01guratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo lo- quentes. 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eli\u00e6 unum. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9 Et descendentibus illis de monte, pr\u00e6cepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scrib\u00e6 dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? 11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo qu\u00e6cumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. 14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere \ufb01lio meo, quia lunaticus est, et male pat- itur : nam s\u00e6pe cadit in ignem, et crebro in aquam. 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 16 Respondens autem Jesus, ait : O gener- atio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me. 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo d\u00e6monium, et curatus est puer ex illa hora. 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secre- to, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? 19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis \ufb01dem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. 21 Conversantibus autem eis in Galil\u00e6a, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. 23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? 24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, pr\u00e6venit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terr\u00e6 a quibus accipiunt tributum vel censum ? a \ufb01liis suis, an ab alienis ? 25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt \ufb01lii. 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te. 1272","Matth\u00e6us 18 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, ma- jor est in regno c\u00e6lorum ? 2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, 3 et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et ef\ufb01- ciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum c\u00e6lorum. 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno c\u00e6lorum. 5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit : 6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut sus- pendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 7 V\u00e6 mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen v\u00e6 homini illi, per quem scandalum venit. 8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem \u00e6ternum. 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in c\u00e6lis semper vident faciem Patris mei, qui in c\u00e6lis est. 11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. 12 Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit qu\u00e6rere eam qu\u00e6 erravit ? 13 Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, qu\u00e6 non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in c\u00e6lis est, ut pereat unus de pusillis istis. 15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. 17 Quod si non audierit eos : dic ecclesi\u00e6. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis, qu\u00e6cumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in c\u00e6lo : et qu\u00e6cumque solveritis super terram, erunt soluta et in c\u00e6lo. 19 Iterum dico vo- bis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, \ufb01et illis a Patre meo, qui in c\u00e6lis est. 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. 21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ? 22 Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies. 23 Ideo assimilatum est regnum c\u00e6lorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24 Et cum c\u0153pisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et \ufb01lios, et omnia qu\u00e6 habebat, et reddi. 26 Proci- dens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes. 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30 Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31 Videntes autem conservi ejus qu\u00e6 \ufb01ebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia qu\u00e6 facta fuerant. 32 Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : 33 nonne ergo opor- tuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? 34 Et iratus 1273","Matth\u00e6us dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debi- tum. 35 Sic et Pater meus c\u00e6lestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. 19 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galil\u00e6a, et venit in \ufb01nes Jud\u00e6\u00e6 trans Jordanem, 2 et secut\u00e6 sunt eum turb\u00e6 mult\u00e6, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharis\u00e6i tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? 4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit : 5 Propter hoc dimittet ho- mo patrem, et matrem, et adh\u00e6rebit uxori su\u00e6, et erunt duo in carne una. 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum re- pudii, et dimittere ? 8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. 9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, m\u0153chatur : et qui dimissam duxerit, m\u0153chatur. 10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum c\u00e6lorum. Qui potest capere capiat. 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos pro- hibere ad me venire : talium est enim regnum c\u00e6lorum. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. 16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam \u00e6ternam ? 17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18 Dicit illi : Qu\u00e6 ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; 19 honora patrem tuum, et ma- trem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20 Dicit illi adolescens : Omnia h\u00e6c custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? 21 Ait il- li Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende qu\u00e6 habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in c\u00e6lo : et veni, sequere me. 22 Cum audisset autem ado- lescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. 23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives dif\ufb01cile intrabit in regnum c\u00e6lorum. 24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum c\u00e6lorum. 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? 26 As- piciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt. 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secu- ti sumus te : quid ergo erit nobis ? 28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius homi- nis in sede majestatis su\u00e6, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israe\u00a8l. 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut \ufb01lios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam \u00e6ternam possidebit. 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. 1274","Matth\u00e6us 20 Simile est regnum c\u00e6lorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 4 et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter. 6 Circa undeci- mam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? 7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam. 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vine\u00e6 procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad pri- mos. 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus es- sent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12 dicentes : Hi novissimi una hora fe- cerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et \u00e6stus. 13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ? 14 Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secre- to, et ait illis : 18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, 19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et \ufb02agellandum, et cruci\ufb01gendum, et tertia die resurget. 20 Tunc accessit ad eum mater \ufb01liorum Zebed\u00e6i cum \ufb01liis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21 Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo \ufb01lii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22 Re- spondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus. 23 Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. 24 Et audientes decem, indig- nati sunt de duobus fratribus. 25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. 26 Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major \ufb01eri, sit vester minister : 27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. 28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. 29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, 30 et ecce duo c\u00e6ci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, \ufb01li David. 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, \ufb01li David. 32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ? 33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. 21 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad mon- tem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos, 2 dicens eis : Ite in castel- lum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi : 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite 1275","Matth\u00e6us quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos. 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem : 5 Dicite \ufb01li\u00e6 Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum \ufb01lium subjugalis. 6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut pr\u00e6cepit illis Jesus. 7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem c\u00e6debant ramos de arboribus, et sternebant in via : 9 turb\u00e6 autem, qu\u00e6 pr\u00e6cedebant, et qu\u00e6 sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna \ufb01lio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis. 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ? 11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galil\u00e6\u00e6. 12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : 13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum. 14 Et accesserunt ad eum c\u00e6ci, et claudi in templo : et sanavit eos. 15 Videntes autem principes sacerdotum et scrib\u00e6 mirabilia qu\u00e6 fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna \ufb01lio David : indignati sunt, 16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ? 17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit. 18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19 Et videns \ufb01ci arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo \ufb01culnea. 20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ? 21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis \ufb01dem, et non h\u00e6sitaveritis, non solum de \ufb01culnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, \ufb01et. 22 Et omnia qu\u00e6cumque petieritis in oratione credentes, accipietis. 23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate h\u00e6c facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ? 24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate h\u00e6c facio. 25 Baptismus Joannis unde erat ? e c\u00e6lo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes : 26 Si dixerimus, e c\u00e6lo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. 27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate h\u00e6c facio. 28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos \ufb01lios, et acce- dens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea. 29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, p\u0153nitentia motus, abiit. 30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit : 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices pr\u00e6cedent vos in regnum Dei. 32 Venit enim ad vos Joannes in via justiti\u00e6, et non credidistis 1276","Matth\u00e6us ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec p\u0153nitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. 33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et \u00e6di\ufb01cavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34 Cum autem tempus fructu- um appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35 Et agricol\u00e6, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, ali- um vero lapidaverunt. 36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37 Novissime autem misit ad eos \ufb01lium suum, dicens : Verebun- tur \ufb01lium meum. 38 Agricol\u00e6 autem videntes \ufb01lium dixerunt intra se : Hic est h\u00e6res, venite, occidamus eum, et habebimus h\u00e6reditatem ejus. 39 Et ap- prehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 40 Cum ergo venerit dominus vine\u00e6, quid faciet agricolis illis ? 41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt \u00e6di\ufb01cantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ? 43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti faci- enti fructus ejus. 44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum. 45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharis\u00e6i parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46 Et qu\u00e6rentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant. 22 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens : 2 Simile fac- tum est regnum c\u00e6lorum homini regi, qui fecit nuptias \ufb01lio suo. 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tau- ri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias. 5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam : 6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homi- cidas illos, et civitatem illorum succendit. 8 Tunc ait servis suis : Nupti\u00e6 qui- dem parat\u00e6 sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni : 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et implet\u00e6 sunt nupti\u00e6 discumbentium. 11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. 13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit \ufb02etus et stridor dentium. 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 15 Tunc abeuntes pharis\u00e6i, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum : 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare C\u00e6sari, an non ? 18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocrit\u00e6 ? 19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago h\u00e6c, et 1277","Matth\u00e6us superscriptio ? 21 Dicunt ei : C\u00e6saris. Tunc ait illis : Reddite ergo qu\u00e6 sunt C\u00e6saris, C\u00e6sari : et qu\u00e6 sunt Dei, Deo. 22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. 23 In illo die accesserunt ad eum sadduc\u00e6i, qui dicunt non esse resurrec- tionem : et interrogaverunt eum, 24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens \ufb01lium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et sus- citet semen fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam. 29 Respondens autem Jesus, ait illis : Er- ratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. 30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in c\u00e6lo. 31 De resurrec- tione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis : 32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium. 33 Et audientes turb\u00e6, mirabantur in doctrina ejus. 34 Pharis\u00e6i autem audientes quod silentium imposuisset sadduc\u00e6is, con- venerunt in unum : 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum : 36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ? 37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. 38 Hoc est maximum, et primum mandatum. 39 Secun- dum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophet\u00e6. 41 Congregatis autem pharis\u00e6is, interrogavit eos Jesus, 42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus \ufb01lius est ? Dicunt ei : David. 43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens : 44 Dixit Domi- nus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ? 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo \ufb01lius ejus est ? 46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. 23 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, 2 dicens : Super cathedram Moysi sederunt scrib\u00e6 et pharis\u00e6i. 3 Omnia ergo qu\u00e6cumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt. 4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere. 5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magni\ufb01cant \ufb01mbrias. 6 Amant autem primos recu- bitus in c\u0153nis, et primas cathedras in synagogis, 7 et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. 8 Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est en- im magister vester, omnes autem vos fratres estis. 9 Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in c\u00e6lis est. 10 Nec vo- cemini magistri : quia magister vester unus est, Christus. 11 Qui major est vestrum, erit minister vester. 12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur. 13 V\u00e6 autem vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia clauditis regnum c\u00e6lorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introe\u00a8untes sinitis intrare. 14 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. 15 V\u00e6 vo- 1278","Matth\u00e6us bis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum \ufb01lium gehenn\u00e6 duplo quam vos. 16 V\u00e6 vobis duces c\u00e6ci, qui dicitis : Quicumque juraverit per tem- plum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet. 17 Stulti et c\u00e6ci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sancti\ufb01cat aurum ? 18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. 19 C\u00e6ci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sancti\ufb01cat donum ? 20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus qu\u00e6 super illud sunt. 21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso : 22 et qui jurat in c\u00e6lo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. 23 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis qu\u00e6 graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et \ufb01dem ! h\u00e6c oportuit facere, et illa non omittere. 24 Duces c\u00e6ci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. 25 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; in- tus autem pleni estis rapina et immunditia ! 26 Pharis\u00e6e c\u00e6ce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut \ufb01at id, quod deforis est, mundum. 27 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, quia similes estis sepulchris deal- batis, qu\u00e6 a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! 28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. 29 V\u00e6 vobis scrib\u00e6 et pharis\u00e6i hypocrit\u00e6, qui \u00e6di\ufb01catis sepulchra prophetarum, et ornatis monu- menta justorum, 30 et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! 31 itaque testimonio estis vo- bismetipsis, quia \ufb01lii estis eorum, qui prophetas occiderunt. 32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehenn\u00e6 ? 34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et cruci\ufb01getis, et ex eis \ufb02agellabitis in synagogis vestris, et perse- quemini de civitate in civitatem : 35 ut veniat super vos omnis sanguis jus- tus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachari\u00e6, \ufb01lii Barachi\u00e6, quem occidistis inter templum et altare. 36 Amen dico vobis, venient h\u00e6c omnia super generationem istam. 37 Jerusalem, Jerusalem, qu\u00e6 occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui con- gregare \ufb01lios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ? 38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. 39 Dico enim vo- bis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini. 24 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut os- tenderent ei \u00e6di\ufb01cationes templi. 2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis h\u00e6c omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando h\u00e6c erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis s\u00e6culi ? 4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat : 5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent. 6 Audituri enim estis pr\u00e6lia, et opiniones pr\u00e6liorum. Videte ne turbemini : oportet enim h\u00e6c \ufb01eri, sed nondum est \ufb01nis : 7 consurget 1279","Matth\u00e6us enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilenti\u00e6, et fames, et terr\u00e6motus per loca : 8 h\u00e6c autem omnia initia sunt dolorum. 9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio om- nibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11 Et multi pseudoprophet\u00e6 sur- gent, et seducent multos. 12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum : 13 qui autem perseveraverit usque in \ufb01nem, hic salvus erit. 14 Et pr\u00e6dicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio. 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, qu\u00e6 dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat : 16 tunc qui in Jud\u00e6a sunt, fugiant ad montes : 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua : 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19 V\u00e6 autem pr\u00e6gnantibus et nutrientibus in illis diebus ! 20 Orate autem ut non \ufb01at fuga vestra in hieme, vel sabbato : 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque \ufb01et. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non \ufb01eret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi, et pseu- doprophet\u00e6 : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si \ufb01eri potest) etiam electi. 25 Ecce pr\u00e6dixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquil\u00e6. 29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et lu- na non dabit lumen suum, et stell\u00e6 cadent de c\u00e6lo, et virtutes c\u00e6lorum com- movebuntur : 30 et tunc parebit signum Filii hominis in c\u00e6lo : et tunc plangent omnes tribus terr\u00e6 : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus c\u00e6li cum virtute multa et majestate. 31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis c\u00e6lorum usque ad terminos eorum. 32 Ab arbore autem \ufb01ci discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est \u00e6stas : 33 ita et vos cum videritis h\u00e6c omnia, scitote quia prope est, in januis. 34 Amen dico vobis, quia non pr\u00e6teribit generatio h\u00e6c, donec omnia h\u00e6c \ufb01ant. 35 C\u00e6lum et terra transibunt, verba autem mea non pr\u00e6teribunt. 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli c\u00e6lorum, nisi solus Pater. 37 Sicut autem in diebus Noe\u00a8, ita erit et adventus Filii hominis : 38 si- cut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe\u00a8 in arcam, 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur. 41 Du\u00e6 molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur. 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. 43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 45 Quis, putas, est \ufb01delis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ? 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. 47 Amen dico vobis, quoniam super 1280","Matth\u00e6us omnia bona sua constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire : 49 et c\u0153perit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis : 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat : 51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit \ufb02etus et stridor dentium. 25 Tunc simile erit regnum c\u00e6lorum decem virginibus : qu\u00e6 accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et spons\u00e6. 2 Quinque autem ex eis erant fatu\u00e6, et quinque prudentes : 3 sed quinque fatu\u00e6, acceptis lam- padibus, non sumpserunt oleum secum : 4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. 5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. 6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei. 7 Tunc surrexerunt omnes virgines ill\u00e6, et ornaverunt lampades suas. 8 Fatu\u00e6 autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostr\u00e6 extinguuntur. 9 Responderunt prudentes, di- centes : Ne forte non suf\ufb01ciat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. 10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et qu\u00e6 parat\u00e6 erant, in- traverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. 11 Novissime vero veniunt et reliqu\u00e6 virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis. 12 At ille respon- dens, ait : Amen dico vobis, nescio vos. 13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. 14 Sicut enim homo peregre pro\ufb01ciscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. 15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim. 16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. 17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. 18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. 19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. 20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. 21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et \ufb01delis : quia super pauca fuisti \ufb01delis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui. 22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. 23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et \ufb01delis : quia super pauca fuisti \ufb01delis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui. 24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti : 25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est. 26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi : 27 oportuit ergo te committere pe- cuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. 28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talen- ta : 29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. 30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit \ufb02etus, et stridor dentium. 31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis su\u00e6 : 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab h\u00e6dis : 33 et statuet oves quidem a dextris suis, h\u00e6dos autem a sinistris. 1281","Matth\u00e6us 34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi : 35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me : 36 nudus, et cooperuistis me : in\ufb01rmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me. 37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et ded- imus tibi potum ? 38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ? 39 aut quando te vidimus in\ufb01rmum, aut in carcere, et venimus ad te ? 40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. 41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem \u00e6ternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus : 42 esurivi enim, et non dedistis mihi man- ducare : sitivi, et non desistis mihi potum : 43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : in\ufb01rmus, et in carcere, et non visitastis me. 44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut in\ufb01rmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ? 45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. 46 Et ibunt hi in supplicium \u00e6ternum : justi autem in vitam \u00e6ternam. 26 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis : 2 Scitis quia post biduum Pascha \ufb01et, et Filius homi- nis tradetur ut cruci\ufb01gatur. 3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas : 4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus \ufb01eret in populo. 6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, 7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. 8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio h\u00e6c ? 9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. 10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me. 11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis. 12 Mittens enim h\u00e6c unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. 13 Amen dico vobis, ubicumque pr\u00e6dicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod h\u00e6c fecit in memoriam ejus. 14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum : 15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos. 16 Et exinde qu\u00e6rebat opportunitatem ut eum traderet. 17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? 18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. 19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. 20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. 22 Et contristati valde, c\u0153perunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ? 23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. 24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : v\u00e6 autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, 1282","Matth\u00e6us si natus non fuisset homo ille. 25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti. 26 C\u0153nantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, ded- itque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum. 27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes. 28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. 30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. 31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Per- cutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. 32 Postquam autem resurrexero, pr\u00e6cedam vos in Galil\u00e6am. 33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. 34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, qu\u00e6 dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. 37 Et assumpto Petro, et duobus \ufb01liis Zebed\u00e6i, c\u0153pit contristari et m\u0153stus esse. 38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum. 39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. 40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ? 41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem in\ufb01rma. 42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, \ufb01at voluntas tua. 43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati. 44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. 45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius ho- minis tradetur in manus peccatorum. 46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet. 47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. 48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. 49 Et confestim accedens ad Jesum, dix- it : Ave Rabbi. Et osculatus est eum. 50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. 51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. 52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes en- im, qui acceperint gladium, gladio peribunt. 53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? 54 Quomodo ergo implebuntur Scriptur\u00e6, quia sic oportet \ufb01eri ? 55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. 56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scriptur\u00e6 prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 1283","Matth\u00e6us 57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scrib\u00e6 et seniores convenerant. 58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum min- istris, ut videret \ufb01nem. 59 Principes autem sacerdotum, et omne concili- um, qu\u00e6rebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, 61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum re\u00e6di\ufb01care illud. 62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, qu\u00e6 isti adversum te testi\ufb01cantur ? 63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. 64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus c\u00e6li. 65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : 66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. 67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, 68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ? 69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galil\u00e6o eras. 70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis. 71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno. 72 Et iterum negavit cum juramen- to : Quia non novi hominem. 73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit. 74 Tunc c\u0153pit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gal- lus cantavit. 75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, \ufb02evit amare. 27 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. 2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato pr\u00e6sidi. 3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, p\u0153nitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 4 di- cens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris. 5 Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se sus- pendit. 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est. 7 Consilio autem ini- to, emerunt ex illis agrum \ufb01guli, in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodier- num diem. 9 Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appreti- averunt a \ufb01liis Israe\u00a8l : 10 et dederunt eos in agrum \ufb01guli, sicut constituit mihi Dominus. 11 Jesus autem stetit ante pr\u00e6sidem, et interrogavit eum pr\u00e6ses, dicens : Tu es rex Jud\u00e6orum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis. 12 Et cum accusaretur a prin- cipibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ? 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur pr\u00e6ses vehementer. 15 Per diem autem solem- nem consueverat pr\u00e6ses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent : 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. 17 Congre- 1284","Matth\u00e6us gatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ? 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidis- sent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, di- cens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum. 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut pe- terent Barabbam, Jesum vero perderent. 21 Respondens autem pr\u00e6ses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam. 22 Dicit il- lis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ? 23 Dicunt omnes : Cruci\ufb01gatur. Ait illis pr\u00e6ses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Cruci\ufb01gatur. 24 Videns autem Pilatus quia nihil pro\ufb01ceret, sed magis tumultus \ufb01eret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. 25 Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super \ufb01lios nostros. 26 Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem \ufb02agellatum tradidit eis ut cruci\ufb01geretur. 27 Tunc milites pr\u00e6sidis suscipientes Jesum in pr\u00e6torium, congregaverunt ad eum universam cohortem : 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam cir- cumdederunt ei, 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu \ufb02exo ante eum, illudebant ei, di- centes : Ave rex Jud\u00e6orum. 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut cruci\ufb01gerent. 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyren\u00e6um, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. 33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvari\u00e6 locus. 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. 35 Postquam autem cruci\ufb01xerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dic- tum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 36 Et sedentes servabant eum. 37 Et impo- suerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Jud\u00e6o- rum. 38 Tunc cruci\ufb01xi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris. 39 Pr\u00e6tereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, 40 et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud re\u00e6di\ufb01cas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce. 41 Similiter et principes sac- erdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant : 42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israe\u00a8l est, descendat nunc de cruce, et credimus ei : 43 con\ufb01dit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum. 44 Idipsum autem et latrones, qui cruci\ufb01xi erant cum eo, improperabant ei. 45 A sexta autem hora tenebr\u00e6 fact\u00e6 sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, di- cens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? 47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste. 48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. 50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deor- sum : et terra mota est, et petr\u00e6 sciss\u00e6 sunt, 52 et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et ap- 1285","Matth\u00e6us paruerunt multis. 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terr\u00e6motu, et his qu\u00e6 \ufb01ebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste. 55 Erant autem ibi mulieres mult\u00e6 a longe, qu\u00e6 secut\u00e6 erant Jesum a Galil\u00e6a, ministrantes ei : 56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Ja- cobi, et Joseph mater, et mater \ufb01liorum Zebed\u00e6i. 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimath\u00e6a, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu : 58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. 59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sin- done munda, 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62 Altera autem die, qu\u00e6 est post Parasceven, convenerunt principes sac- erdotum et pharis\u00e6i ad Pilatum, 63 dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. 64 Jube ergo cus- todiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore. 65 Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut sci- tis. 66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. 28 Vespere autem sabbati, qu\u00e6 lucescit in prima sabbati, venit Maria Mag- dalene, et altera Maria, videre sepulchrum. 2 Et ecce terr\u00e6motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de c\u00e6lo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum : 3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix. 4 Pr\u00e6 timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui cruci\ufb01xus est, qu\u00e6ritis. 6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. 7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce pr\u00e6cedit vos in Galil\u00e6am : ibi eum videbitis : ecce pr\u00e6dixi vobis. 8 Et exierunt cito de mon- umento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. 9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Ill\u00e6 autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galil\u00e6am ; ibi me videbunt. 11 Qu\u00e6 cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia qu\u00e6 facta fuerant. 12 Et congre- gati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, 13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, no- bis dormientibus. 14 Et si hoc auditum fuerit a pr\u00e6side, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Jud\u00e6os, usque in hodiernum diem. 16 Un- decim autem discipuli abierunt in Galil\u00e6am in montem ubi constituerat illis Jesus. 17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt. 18 Et acce- dens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in c\u00e6lo et in terra : 19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti : 20 docentes eos servare omnia qu\u00e6cumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem s\u00e6culi. 1286"]


Like this book? You can publish your book online for free in a few minutes!
Create your own flipbook