Important Announcement
PubHTML5 Scheduled Server Maintenance on (GMT) Sunday, June 26th, 2:00 am - 8:00 am.
PubHTML5 site will be inoperative during the times indicated!

Home Explore Biblia latină Vulgata

Biblia latină Vulgata

Published by The Virtual Library, 2023-07-26 08:45:38

Description: Biblia latina Vulgata
Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam

Search

Read the Text Version

["Lucas misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? 36 At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea qu\u00e6 sunt de me \ufb01nem habent. 38 At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est. 39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem. 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat, 42 dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua \ufb01at. 43 Apparuit autem illi angelus de c\u00e6lo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44 Et factus est sudor ejus sicut gutt\u00e6 sanguinis decurrentis in terram. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes pr\u00e6 tristitia. 46 Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem. 47 Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodec- im, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. 48 Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ? 49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in glad- io ? 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. 51 Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. 52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ? 53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed h\u00e6c est hora vestra, et potestas tenebrarum. 54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe. 55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidisset ancilla qu\u00e6dam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat. 57 At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum. 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum. 59 Et intervallo facto quasi hor\u00e6 unius, alius quidam af\ufb01rmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galil\u00e6us est. 60 Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. 62 Et egressus foras Petrus \ufb02evit amare. 63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, c\u00e6dentes. 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ? 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdo- tum, et scrib\u00e6, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Chris- tus, dic nobis. 67 Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi : 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70 Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum. 71 At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus. 1337","Lucas 23 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2 C\u0153pe- runt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare C\u00e6sari, et dicentem se Christum regem esse. 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Jud\u00e6orum ? At ille respondens ait : Tu dicis. 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdo- tum et turbas : Nihil invenio caus\u00e6 in hoc homine. 5 At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Jud\u00e6am, incipiens a Galil\u00e6a usque huc. 6 Pilatus autem audiens Galil\u00e6am, interrogavit si homo Galil\u00e6us esset. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. 8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex mul- to tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo \ufb01eri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scrib\u00e6 constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem. 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem pop- ulum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam. 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte no- bis Barabbam : 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21 At illi succlamabant, dicentes : Cruci\ufb01ge, cruci\ufb01ge eum. 22 Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam. 23 At illi in- stabant vocibus magnis postulantes ut cruci\ufb01geretur : et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adjudicavit \ufb01eri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem pete- bant : Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26 Et cum ducerent eum, apprehen- derunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, qu\u00e6 plangebant et lamentabantur eum. 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Fili\u00e6 Jerusalem, nolite \ufb02ere super me, sed super vos ipsas \ufb02ete et super \ufb01lios vestros. 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beat\u00e6 steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera qu\u00e6 non lactaverunt. 30 Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos. 31 Quia si in viridi ligno h\u00e6c faciunt, in arido quid \ufb01et ? 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut inter\ufb01cerentur. 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvari\u00e6, ibi cruci\ufb01xerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34 Jesus autem dice- bat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero ves- timenta ejus, miserunt sortes. 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et ace- tum offerentes ei, 37 et dicentes : Si tu es rex Jud\u00e6orum, salvum te fac. 38 Erat 1338","Lucas autem et superscriptio scripta super eum litteris gr\u00e6cis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Jud\u00e6orum. 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blas- phemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recip- imus : hic vero nihil mali gessit. 42 Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. 43 Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso. 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebr\u00e6 fact\u00e6 sunt in universam terram usque ad horam nonam. 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et h\u00e6c dicens, expiravit. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glori\ufb01cavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat. 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant qu\u00e6 \ufb01ebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, qu\u00e6 secut\u00e6 eum erant a Galil\u00e6a, h\u00e6c videntes. 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus : 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimath\u00e6a civitate Jud\u00e6\u00e6, qui exspectabat et ipse regnum Dei : 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu : 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. 55 Subsecut\u00e6 autem mulieres, qu\u00e6 cum eo venerant de Galil\u00e6a, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. 24 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes qu\u00e6 paraverant aromata : 2 et invenerunt lapidem revolutum a monu- mento. 3 Et ingress\u00e6 non invenerunt corpus Domini Jesu. 4 Et factum est, dum mente consternat\u00e6 essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid qu\u00e6ritis viventem cum mortuis ? 6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galil\u00e6a esset, 7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et cruci\ufb01- gi, et die tertia resurgere. 8 Et recordat\u00e6 sunt verborum ejus. 9 Et regress\u00e6 a monumento nuntiaverunt h\u00e6c omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceter\u00e6 qu\u00e6 cum eis erant, qu\u00e6 dicebant ad apostolos h\u00e6c. 11 Et visa sunt ante illos sicut delira- mentum verba ista, et non crediderunt illis. 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio sta- diorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus qu\u00e6 acciderant. 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum qu\u00e6rerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis : 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti qu\u00e6 facta sunt in illa his diebus ? 19 Quibus ille dixit : Qu\u00e6 ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in 1339","Lucas opere et sermone coram Deo et omni populo : 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et cruci\ufb01xerunt eum : 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israe\u00a8l : et nunc super h\u00e6c omnia, tertia dies est hodie quod h\u00e6c facta sunt. 22 Sed et mulieres qu\u00e6dam ex nostris terruerunt nos, qu\u00e6 ante lucem fuerunt ad monumentum, 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumen- tum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus qu\u00e6 locuti sunt prophet\u00e6 ! 26 Nonne h\u00e6c oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis qu\u00e6 de ipso erant. 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se \ufb01nxit longius ire. 29 Et coe\u00a8gerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. 32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35 Et ipsi narrabant qu\u00e6 gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. 36 Dum autem h\u00e6c loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere. 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ? 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus pr\u00e6 gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ? 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. 44 Et dixit ad eos : H\u00e6c sunt verba qu\u00e6 locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia qu\u00e6 scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. 45 Tunc aperuit illis sensum ut intel- ligerent Scripturas, 46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die : 47 et pr\u00e6dicari in nomine ejus p\u0153nitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. 48 Vos autem testes estis horum. 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in c\u00e6lum. 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. 1340","Evangelium secundum Joannem 1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est. 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : 5 et lux in tenebris lucet, et tenebr\u00e6 eam non comprehenderunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera, qu\u00e6 illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit, et sui eum non receperunt. 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem \ufb01lios Dei \ufb01eri, his qui credunt in nomine ejus : 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum grati\u00e6 et veritatis. 15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat. 16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia : 17 quia lex per Moysen data est,","Joannes gratia et veritas per Jesum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. 19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Jud\u00e6i ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ? 20 Et confes- sus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus. 21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non. 22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ? 23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharis\u00e6is. 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ? 26 Respon- dit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. 28 H\u00e6c in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. 29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat : 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israe\u00a8l, propterea veni ego in aqua baptizans. 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de c\u00e6lo, et mansit super eum. 33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. 34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. 35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei. 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. 38 Conversus autem Jesus, et videns eos se- quentes se, dicit eis : Quid qu\u00e6ritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ? 39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima. 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, \ufb01lius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. 43 In crastinum voluit exire in Galil\u00e6am, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me. 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andre\u00e6 et Petri. 45 Invenit Philip- pus Nathanae\u00a8l, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophet\u00e6, inven- imus Jesum \ufb01lium Joseph a Nazareth. 46 Et dixit ei Nathanae\u00a8l : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide. 47 Vidit Jesus Nathanae\u00a8l venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israe\u00a8lita, in quo dolus non est. 48 Dicit ei Nathanae\u00a8l : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub \ufb01cu, vidi te. 49 Respondit ei Nathanae\u00a8l, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israe\u00a8l. 50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub \ufb01cu, credis ; majus his videbis. 51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis c\u00e6lum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. 1342","Joannes 2 Et die tertia nupti\u00e6 fact\u00e6 sunt in Cana Galil\u00e6\u00e6, et erat mater Jesu ibi. 2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3 Et de\ufb01ciente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. 4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. 5 Dicit mater ejus min- istris : Quodcumque dixerit vobis, facite. 6 Erant autem ibi lapide\u00e6 hydri\u00e6 sex posit\u00e6 secundum puri\ufb01cationem Jud\u00e6orum, capientes singul\u00e6 metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat spon- sum architriclinus, 10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galil\u00e6\u00e6 ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. 12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus. 13 Et prope erat Pascha Jud\u00e6orum, et ascendit Jesus Jerosolymam : 14 et in- venit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. 15 Et cum fecisset quasi \ufb02agellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit \u00e6s, et mensas subvertit. 16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tu\u00e6 comedit me. 18 Responderunt ergo Jud\u00e6i, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia h\u00e6c facis ? 19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20 Dixerunt ergo Jud\u00e6i : Quadraginta et sex annis \u00e6di\ufb01catum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scriptur\u00e6 et sermoni quem dixit Jesus. 23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, vi- dentes signa ejus, qu\u00e6 faciebat. 24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. 3 Erat autem homo ex pharis\u00e6is, Nicodemus nomine, princeps Jud\u00e6orum. 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest h\u00e6c signa facere, qu\u00e6 tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 4 Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris su\u00e6 iterato introire et renasci ? 5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt h\u00e6c \ufb01eri ? 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israe\u00a8l, et h\u00e6c ignoras ? 11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis c\u00e6lestia, credetis ? 13 Et 1343","Joannes nemo ascendit in c\u00e6lum, nisi qui descendit de c\u00e6lo, Filius hominis, qui est in c\u00e6lo. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam \u00e6ternam. 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam \u00e6ternam. 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. 19 Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. 22 Post h\u00e6c venit Jesus et discipuli ejus in terram Jud\u00e6am : et illic de- morabatur cum eis, et baptizabat. 23 Erat autem et Joannes baptizans, in \u00c6nnon, juxta Salim : quia aqu\u00e6 mult\u00e6 erant illic, et veniebant et baptizaban- tur. 24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. 25 Facta est autem qu\u00e6stio ex discipulis Joannis cum Jud\u00e6is de puri\ufb01catione. 26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testi- monium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. 27 Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de c\u00e6lo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum. 29 Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vo- cem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui. 31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de c\u00e6lo venit, super omnes est. 32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. 33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. 36 Qui credit in Filium, habet vitam \u00e6ternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. 4 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharis\u00e6i quod Jesus plures discip- ulos facit, et baptizat, quam Joannes 2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), 3 reliquit Jud\u00e6am, et abiit iterum in Galil\u00e6am. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem Samari\u00e6, qu\u00e6 dicitur Sichar, juxta pr\u00e6dium quod dedit Jacob Joseph \ufb01lio suo. 6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere. 8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Jud\u00e6us cum sis, bibere a me poscis, qu\u00e6 sum mulier Samar- itana ? non enim coutuntur Jud\u00e6i Samaritanis. 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsi- tan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11 Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vi- vam ? 12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et \ufb01lii ejus, et pecora ejus ? 13 Respondit Jesus, et dixit ei : 1344","Joannes Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in \u00e6ternum : 14 sed aqua quam ego dabo ei, \ufb01et in eo fons aqu\u00e6 salientis in vitam \u00e6ternam. 15 Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. 16 Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti. 19 Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. 21 Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Jud\u00e6is est. 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ver- itate. Nam et Pater tales qu\u00e6rit, qui adorent eum. 24 Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25 Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis an- nuntiabit omnia. 26 Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum. 27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid qu\u00e6ris ? aut, Quid loqueris cum ea ? 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus : 29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia qu\u00e6cumque feci : numquid ipse est Christus ? 30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum. 31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca. 32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ? 34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut per\ufb01ciam opus ejus. 35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia alb\u00e6 sunt jam ad messem. 36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam \u00e6ternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 37 In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia qu\u00e6cumque feci. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. 41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. 42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. 43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galil\u00e6am. 44 Ipse enim Je- sus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. 45 Cum ergo venisset in Galil\u00e6am, exceperunt eum Galil\u00e6i, cum omnia vidis- sent qu\u00e6 fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum. 46 Venit ergo iterum in Cana Galil\u00e6\u00e6, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus \ufb01lius in\ufb01rmabatur Capharnaum. 47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Jud\u00e6a in Galil\u00e6am, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret \ufb01lium ejus : incipiebat enim mori. 48 Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 49 Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur \ufb01lius meus. 50 Dicit ei Jesus : Vade, \ufb01lius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. 51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia \ufb01l- 1345","Joannes ius ejus viveret. 52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris. 53 Cognovit ergo pa- ter, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota. 54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Jud\u00e6a in Galil\u00e6am. 5 Post h\u00e6c erat dies festus Jud\u00e6orum, et ascendit Jesus Jerosolymam. 2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, qu\u00e6 cognominatur hebraice Beth- saida, quinque porticus habens. 3 In his jacebat multitudo magna languen- tium, c\u00e6corum, claudorum, aridorum, exspectantium aqu\u00e6 motum. 4 An- gelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et move- batur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aqu\u00e6, sanus \ufb01ebat a quacumque detinebatur in\ufb01rmitate. 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in in\ufb01rmitate sua. 6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus \ufb01eri ? 7 Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit. 8 Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula. 9 Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. 10 Dicebant ergo Jud\u00e6i illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. 11 Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula. 12 Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ? 13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. 15 Abiit ille homo, et nuntiavit Jud\u00e6is quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. 16 Propterea perseque- bantur Jud\u00e6i Jesum, quia h\u00e6c faciebat in sabbato. 17 Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18 Propterea ergo magis qu\u00e6rebant eum Jud\u00e6i inter\ufb01cere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, \u00e6qualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis : 19 Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : qu\u00e6cumque enim ille fecerit, h\u00e6c et Filius similiter facit. 20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei qu\u00e6 ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivi\ufb01cat, sic et Filius, quos vult, vivi\ufb01cat. 22 Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judi- cium dedit Filio, 23 ut omnes honori\ufb01cent Filium, sicut honori\ufb01cant Patrem ; qui non honori\ufb01cat Filium, non honori\ufb01cat Patrem, qui misit illum. 24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, ha- bet vitam \u00e6ternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audi- ent vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent. 26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso : 27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. 28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei : 29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vit\u00e6 ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. 30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Si- 1346","Joannes cut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non qu\u00e6ro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. 32 Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. 33 Vos misistis ad Joannem, et testimoni- um perhibuit veritati. 34 Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed h\u00e6c dico ut vos salvi sitis. 35 Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus. 36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim qu\u00e6 dedit mihi Pater ut per\ufb01ciam ea : ipsa opera, qu\u00e6 ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me : 37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis : 38 et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam \u00e6ternam habere : et ill\u00e6 sunt qu\u00e6 testimonium perhibent de me : 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41 Clari- tatem ab hominibus non accipio. 42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam qu\u00e6 a solo Deo est, non qu\u00e6ritis ? 45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis for- sitan et mihi : de me enim ille scripsit. 47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ? 6 Post h\u00e6c abiit Jesus trans mare Galil\u00e6\u00e6, quod est Tiberiadis : 2 et seque- batur eum multitudo magna, quia videbant signa qu\u00e6 faciebat super his qui in\ufb01rmabantur. 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Jud\u00e6orum. 5 Cum subl- evasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ? 6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non suf\ufb01ciunt eis, ut unusquis- que modicum quid accipiat. 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri : 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed h\u00e6c quid sunt inter tantos ? 10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem f\u0153num multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia. 11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite qu\u00e6 superaverunt fragmenta, ne pereant. 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophi- nos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, qu\u00e6 superfuerunt his qui manducaverant. 14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. 15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. 16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebr\u00e6 jam fact\u00e6 erant et non venerat ad eos Jesus. 18 Mare autem, vento magno \ufb02ante, exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi \ufb01eri, et timuerunt. 1347","Joannes 20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere. 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. 22 Altera die, turba, qu\u00e6 stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent : 23 ali\u00e6 vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum qu\u00e6rentes Jesum. 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ? 26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : qu\u00e6ritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam \u00e6ternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ? 29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ? 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de c\u00e6lo dedit eis manducare. 32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de c\u00e6lo, sed Pater meus dat vobis panem de c\u00e6lo verum. 33 Panis enim Dei est, qui de c\u00e6lo descendit, et dat vitam mundo. 34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc. 35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vit\u00e6 : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras : 38 quia descendi de c\u00e6lo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39 H\u00e6c est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 H\u00e6c est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam \u00e6ternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 41 Murmurabant ergo Jud\u00e6i de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de c\u00e6lo descendi, 42 et dicebant : Nonne hic est Jesus \ufb01lius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de c\u00e6lo descendi ? 43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem : 44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam \u00e6ternam. 48 Ego sum panis vit\u00e6. 49 Patres vestri manducaverunt manna in deser- to, et mortui sunt. 50 Hic est panis de c\u00e6lo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus, qui de c\u00e6lo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in \u00e6ternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53 Litigabant ergo Jud\u00e6i ad invicem, di- centes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? 54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam \u00e6ternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ; 57 qui manducat meam carnem et bibit meum 1348","Joannes sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 59 Hic est panis qui de c\u00e6lo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in \u00e6ternum. 60 H\u00e6c dixit in synagoga docens, in Capharnaum. 61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? 62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ? 63 si ergo videritis Filium hominis as- cendentem ubi erat prius ? 64 Spiritus est qui vivi\ufb01cat : caro non prodest quidquam : verba qu\u00e6 ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 66 Et dicebat : Propterea dixi vo- bis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. 67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant. 68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ? 69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vit\u00e6 \u00e6tern\u00e6 habes : 70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 71 Respon- dit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ? 72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim. 7 Post h\u00e6c autem ambulabat Jesus in Galil\u00e6am : non enim volebat in Jud\u00e6am ambulare, quia qu\u00e6rebant eum Jud\u00e6i inter\ufb01cere. 2 Erat autem in proximo dies festus Jud\u00e6orum, Scenopegia. 3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Jud\u00e6am, ut et discipuli tui videant opera tua, qu\u00e6 facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit, et qu\u00e6rit ipse in palam esse : si h\u00e6c facis, manifesta teipsum mundo. 5 Neque enim fratres ejus crede- bant in eum. 6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. 7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. 9 H\u00e6c cum dixisset, ipse mansit in Galil\u00e6a. 10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. 11 Jud\u00e6i ergo qu\u00e6rebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? 12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Jud\u00e6orum. 14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. 15 Et mirabantur Jud\u00e6i, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicer- it ? 16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. 17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 18 Qui a semetipso loquitur, glori- am propriam qu\u00e6rit ; qui autem qu\u00e6rit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. 19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? 20 Quid me qu\u00e6ritis inter\ufb01cere ? Respondit turba, et dixit : D\u00e6monium habes : quis te qu\u00e6ret inter\ufb01cere ? 21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : 22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non 1349","Joannes solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? 24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. 25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem qu\u00e6runt inter\ufb01cere ? 26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cog- noverunt principes quia hic est Christus ? 27 Sed hunc scimus unde sit : Chris- tus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. 29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. 30 Qu\u00e6rebant ergo eum apprehendere : et nemo mis- it in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam qu\u00e6 hic facit ? 32 Audierunt pharis\u00e6i turbam murmurantem de illo h\u00e6c : et miserunt principes et pharis\u00e6i ministros ut apprehenderent eum. 33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. 34 Qu\u00e6retis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35 Dixerunt ergo Jud\u00e6i ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? 36 quis est hic sermo, quem dixit : Qu\u00e6retis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ? 37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat di- cens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. 38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, \ufb02umina de ventre ejus \ufb02uent aqu\u00e6 viv\u00e6. 39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glori\ufb01catus. 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta. 41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galil\u00e6a venit Christus ? 42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. 45 Venerunt ergo min- istri ad ponti\ufb01ces et pharis\u00e6os. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? 46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. 47 Responderunt ergo eis pharis\u00e6i : Numquid et vos seducti estis ? 48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharis\u00e6is ? 49 sed turba h\u00e6c, qu\u00e6 non novit legem, maledicti sunt. 50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : 51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? 52 Re- sponderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galil\u00e6us es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galil\u00e6a propheta non surgit. 53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam. 8 Jesus autem perrexit in montem Oliveti : 2 et diluculo iterum venit in tem- plum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. 3 Adducunt autem scrib\u00e6 et pharis\u00e6i mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio, 4 et dixerunt ei : Magister, h\u00e6c mulier modo deprehensa est in adulterio. 5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ? 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. 7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. 8 Et iterum se inclinans, scribebat in 1350","Joannes terra. 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ? 11 Qu\u00e6 dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare. 12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vit\u00e6. 13 Dixerunt ergo ei pharis\u00e6i : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum. 14 Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15 Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ; 16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater. 17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. 19 Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. 20 H\u00e6c verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. 21 Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et qu\u00e6retis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. 22 Dicebant ergo Jud\u00e6i : Numquid inter\ufb01ciet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ? 23 Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. 25 Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis. 26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego qu\u00e6 audivi ab eo, h\u00e6c loquor in mundo. 27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. 28 Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, h\u00e6c loquor : 29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego qu\u00e6 placita sunt ei, facio semper. 30 H\u00e6c illo loquente, multi crediderunt in eum. 31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Jud\u00e6os : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33 Responderunt ei : Semen Abrah\u00e6 sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ? 34 Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35 Servus autem non manet in domo in \u00e6ternum : \ufb01lius autem manet in \u00e6ternum. 36 Si ergo vos \ufb01lius liberaverit, vere liberi eritis. 37 Scio quia \ufb01lii Abrah\u00e6 estis : sed qu\u00e6ritis me inter\ufb01cere, quia sermo meus non capit in vobis. 38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos qu\u00e6 vidistis apud patrem vestrum, facitis. 39 Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si \ufb01lii Abrah\u00e6 estis, opera Abrah\u00e6 facite. 40 Nunc autem qu\u00e6ritis me inter\ufb01cere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit. 41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum. 42 Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex 1351","Joannes patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. 45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ? 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. 48 Responderunt ergo Jud\u00e6i, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et d\u00e6monium habes ? 49 Respondit Jesus : Ego d\u00e6moni- um non habeo : sed honori\ufb01co Patrem meum, et vos inhonorastis me. 50 Ego autem non qu\u00e6ro gloriam meam : est qui qu\u00e6rat, et judicet. 51 Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in \u00e6ter- num. 52 Dixerunt ergo Jud\u00e6i : Nunc cognovimus quia d\u00e6monium habes. Abraham mortuus est, et prophet\u00e6 ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in \u00e6ternum. 53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophet\u00e6 mortui sunt. Quem teipsum facis ? 54 Respondit Jesus : Si ego glori\ufb01co meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glori\ufb01cat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, 55 et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. 56 Abraham pa- ter vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. 57 Dixerunt ergo Jud\u00e6i ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ? 58 Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham \ufb01eret, ego sum. 59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. 9 Et pr\u00e6teriens Jesus vidit hominem c\u00e6cum a nativitate : 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut c\u00e6cus nasceretur ? 3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari : 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6 H\u00e6c cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloe\u00a8 (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est. 9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum. 10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? 11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloe\u00a8, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio. 13 Adducunt eum ad pharis\u00e6os, qui c\u00e6cus fuerat. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15 Iterum ergo interrogabant eum pharis\u00e6i quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit su- per oculos, et lavi, et video. 16 Dicebant ergo ex pharis\u00e6is quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator h\u00e6c signa facere ? Et schisma erat inter eos. 17 Dicunt ergo c\u00e6co iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est. 18 Non crediderunt ergo Jud\u00e6i de illo, quia c\u00e6cus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat : 19 et inter- rogaverunt eos, dicentes : Hic est \ufb01lius vester, quem vos dicitis quia c\u00e6cus 1352","Joannes natus est ? quomodo ergo nunc videt ? 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est \ufb01lius noster, et quia c\u00e6cus natus est : 21 quomo- do autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : \u00e6tatem habet, ipse de se loquatur. 22 H\u00e6c dixerunt par- entes ejus, quoniam timebant Jud\u00e6os : jam enim conspiraverunt Jud\u00e6i, ut si quis eum con\ufb01teretur esse Christum, extra synagogam \ufb01eret. 23 Propterea parentes ejus dixerunt : Quia \u00e6tatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat c\u00e6cus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est. 25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia c\u00e6cus cum essem, modo video. 26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ? 27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus \ufb01eri ? 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. 30 Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos : 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32 A s\u00e6culo non est auditum quia quis aperuit oculos c\u00e6ci nati. 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34 Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras. 35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ? 36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ? 37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38 At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. 39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident c\u00e6ci \ufb01ant. 40 Et audierunt quidam ex pharis\u00e6is qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos c\u00e6ci sumus ? 41 Dixit eis Jesus : Si c\u00e6ci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet. 10 Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. 2 Qui autem intrat per ostium, pas- tor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas. 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. 5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum. 6 Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7 Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. 8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. 9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredi- etur, et egredietur, et pascua inveniet. 10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. 11 Ego sum pas- tor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propri\u00e6, videt lupum venien- tem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ; 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me me\u00e6. 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis. 16 Et alias oves habeo, qu\u00e6 non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, 1353","Joannes et vocem meam audient, et \ufb01et unum ovile et unus pastor. 17 Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18 Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. 19 Dissensio iterum facta est inter Jud\u00e6os propter sermones hos. 20 Dice- bant autem multi ex ipsis : D\u00e6monium habet, et insanit : quid eum audi- tis ? 21 Alii dicebant : H\u00e6c verba non sunt d\u00e6monium habentis : numquid d\u00e6monium potest c\u00e6corum oculos aperire ? 22 Facta sunt autem Enc\u00e6nia in Jerosolymis, et hiems erat. 23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Jud\u00e6i, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam. 25 Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera qu\u00e6 ego facio in nomine Patris mei, h\u00e6c testimonium perhibent de me : 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves me\u00e6 vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me : 28 et ego vitam \u00e6ternam do eis, et non peribunt in \u00e6ternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30 Ego et Pater unum sumus. 31 Sustulerunt ergo lapides Jud\u00e6i, ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Je- sus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ? 33 Responderunt ei Jud\u00e6i : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34 Respon- dit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ? 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura : 36 quem Pater sancti\ufb01cavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ? 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38 Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. 39 Qu\u00e6rebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum. 40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ; 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum. 42 Omnia autem qu\u00e6cumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. 11 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mari\u00e6 et Marth\u00e6 sororis ejus. 2 (Maria autem erat qu\u00e6 unxit Dominum unguen- to, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus in\ufb01rmabatur.) 3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas in- \ufb01rmatur. 4 Audiens autem Jesus dixit eis : In\ufb01rmitas h\u00e6c non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glori\ufb01cetur Filius Dei per eam. 5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia in\ufb01rma- batur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ; 7 deinde post h\u00e6c dixit discipulis suis : Eamus in Jud\u00e6am iterum. 8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc qu\u00e6rebant te Jud\u00e6i lapidare, et iterum vadis illuc ? 9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt hor\u00e6 diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt : 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11 H\u00e6c ait, et post h\u00e6c dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. 12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit. 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem 1354","Joannes putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo Jesus dixit eis man- ifeste : Lazarus mortuus est : 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didy- mus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo. 17 Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. 18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.) 19 Multi autem ex Jud\u00e6is venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus : 22 sed et nunc scio quia qu\u00e6cumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 23 Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus. 24 Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25 Dixit ei Je- sus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet : 26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in \u00e6ternum. Credis hoc ? 27 Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. 28 Et cum h\u00e6c dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te. 29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ; 30 nondum enim venerat Jesus in castel- lum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31 Jud\u00e6i ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Jud\u00e6os, qui venerant cum ea, plo- rantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, 34 et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide. 35 Et lacrimatus est Jesus. 36 Dixerunt ergo Jud\u00e6i : Ecce quomodo amabat eum. 37 Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos c\u00e6ci nati, facere ut hic non moreretur ? 38 Je- sus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39 Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam f\u0153tet, quatriduanus est enim. 40 Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ? 41 Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. 42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti. 43 H\u00e6c cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras. 44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire. 45 Multi ergo ex Jud\u00e6is, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant qu\u00e6 fecit Jesus, crediderunt in eum. 46 Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharis\u00e6os, et dixerunt eis qu\u00e6 fecit Jesus. 47 Collegerunt ergo ponti\ufb01ces et pharis\u00e6i concilium, et dicebant : Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit ? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49 Un- us autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam, 50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 51 Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente, 52 et non tantum pro gente, sed ut \ufb01lios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53 Ab illo ergo die cogitaverunt ut inter\ufb01cerent eum. 1355","Joannes 54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Jud\u00e6os, sed abiit in re- gionem juxta desertum, in civitatem qu\u00e6 dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. 55 Proximum autem erat Pascha Jud\u00e6orum, et ascen- derunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sancti\ufb01carent seipsos. 56 Qu\u00e6rebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem ponti\ufb01ces et pharis\u00e6i mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. 12 Jesus ergo ante sex dies Pasch\u00e6 venit Bethaniam, ubi Lazarus fuer- at mortuus, quem suscitavit Jesus. 2 Fecerunt autem ei c\u0153nam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. 4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus : 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ? 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea qu\u00e6 mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepultur\u00e6 me\u00e6 servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis. 9 Cognovit ergo turba multa ex Jud\u00e6is quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum inter\ufb01cerent : 11 quia multi propter illum abibant ex Jud\u00e6is, et credebant in Jesum. 12 In crastinum autem, turba multa qu\u00e6 venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, 13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domi- ni, rex Israe\u00a8l. 14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est : 15 Noli timere, \ufb01lia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum as- in\u00e6. 16 H\u00e6c non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glori\ufb01catus est Jesus, tunc recordati sunt quia h\u00e6c erant scripta de eo, et h\u00e6c fecerunt ei. 17 Testimonium ergo perhibebat turba, qu\u00e6 erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18 Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum. 19 Pharis\u00e6i ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil pro\ufb01cimus ? ecce mundus totus post eum abiit. 20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galil\u00e6\u00e6, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre. 22 Venit Philippus, et dicit Andre\u00e6 ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. 23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clari\ufb01cetur Filius hominis. 24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, 25 ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam \u00e6ternam custodit eam. 26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honori\ufb01cabit eum Pater meus. 27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvi\ufb01ca me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc : 28 Pater, clari\ufb01ca nomen tuum. Venit ergo vox de c\u00e6lo : Et clari\ufb01cavi, et iterum clari\ufb01cabo. 29 Turba ergo, qu\u00e6 stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus 1356","Joannes ei locutus est. 30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me h\u00e6c vox venit, sed propter vos. 31 Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. 32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. 33 (Hoc autem dicebat, signi\ufb01cans qua morte esset moriturus.) 34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in \u00e6ternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ? 35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebr\u00e6 comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut \ufb01lii lucis sitis. H\u00e6c locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ; 38 ut sermo Isai\u00e6 prophet\u00e6 impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ? 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : 40 Exc\u00e6cavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. 41 H\u00e6c dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharis\u00e6os non con\ufb01tebantur, ut e synagoga non ejicerentur. 43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. 44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. 45 Et qui videt me, videt eum qui misit me. 46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. 47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvi\ufb01cem mundum. 48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. 49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50 Et scio quia mandatum ejus vita \u00e6terna est : qu\u00e6 ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. 13 Ante diem festum Pasch\u00e6, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in \ufb01nem dilexit eos. 2 Et c\u0153na facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariot\u00e6 : 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit : 4 surgit a c\u0153na, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, pr\u00e6cinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et c\u0153pit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat pr\u00e6cinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ? 7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea. 8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in \u00e6ternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. 10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes. 12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit 1357","Joannes eis : Scitis quid fecerim vobis ? 13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16 Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum. 17 Si h\u00e6c scitis, beati eritis si feceritis ea. 18 Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19 Amodo dico vobis, priusquam \ufb01at : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. 20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. 21 Cum h\u00e6c dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, h\u00e6sitantes de quo diceret. 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ? 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ? 26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Jud\u00e6 Simonis Iscariot\u00e6. 27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius. 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea qu\u00e6 opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. 31 Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clari\ufb01catus est Filius hominis, et Deus clari\ufb01catus est in eo. 32 Si Deus clari\ufb01catus est in eo, et Deus clari\ufb01cabit eum in semetipso : et continuo clari\ufb01cabit eum. 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Qu\u00e6retis me ; et sicut dixi Jud\u00e6is, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo. 34 Mandatum novum do vobis : ut dili- gatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. 36 Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea. 37 Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam. 38 Re- spondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges. 14 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2 In domo Patris mei mansiones mult\u00e6 sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum. 3 Et si abiero, et pr\u00e6paravero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis. 4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis. 5 Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ? 6 Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. 7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. 8 Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et suf\ufb01cit nobis. 9 Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? 10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba qu\u00e6 ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit 1358","Joannes opera. 11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? 12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera qu\u00e6 ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado. 13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glori\ufb01cetur Pater in Filio. 14 Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. 15 Si diligitis me, mandata mea servate : 16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in \u00e6ternum, 17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. 18 Non re- linquam vos orphanos : veniam ad vos. 19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis. 20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. 21 Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. 22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo ? 23 Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ; 24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris. 25 H\u00e6c locutus sum vobis apud vos ma- nens. 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia qu\u00e6cumque dixero vobis. 27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. 28 Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est. 29 Et nunc dixi vobis priusquam \ufb01at : ut cum factum fuerit, credatis. 30 Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. 31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. 15 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, pur- gabit eum, ut fructum plus afferat. 3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. 4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. 5 Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. 7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quod- cumque volueritis petetis, et \ufb01et vobis. 8 In hoc clari\ufb01catus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et ef\ufb01ciamini mei discipuli. 9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. 10 Si pr\u00e6cepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei pr\u00e6cepta servavi, et maneo in ejus dilectione. 11 H\u00e6c locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12 Hoc est pr\u00e6ceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. 13 Majorem hac dilec- tionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis. 14 Vos amici mei estis, si feceritis qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio vobis. 15 Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia om- 1359","Joannes nia qu\u00e6cumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17 H\u00e6c mando vobis : ut diligatis invicem. 18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21 Sed h\u00e6c omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me. 22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23 Qui me odit, et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis qu\u00e6 nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. 25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. 26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ; 27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. 16 H\u00e6c locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2 Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui inter\ufb01cit vos arbitretur ob- sequium se pr\u00e6stare Deo. 3 Et h\u00e6c facient vobis, quia non noverunt Pa- trem, neque me. 4 Sed h\u00e6c locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. 5 H\u00e6c autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? 6 sed quia h\u00e6c locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me. 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed qu\u00e6cumque audiet loquetur, et qu\u00e6 ventura sunt annuntiabit vobis. 14 Ille me clari\ufb01cabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. 15 Omnia qu\u00e6cumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. 16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ? 18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur. 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc qu\u00e6ritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me. 20 Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et \ufb02ebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressur\u00e6 propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 1360","Joannes 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25 H\u00e6c in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in prover- biis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis : 26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : 27 ipse en- im Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29 Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi. 31 Respondit eis Jesus : Modo creditis ? 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in pro- pria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 H\u00e6c locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed con\ufb01dite, ego vici mundum. 17 H\u00e6c locutus est Jesus : et sublevatis oculis in c\u00e6lum, dixit : Pater, venit hora : clari\ufb01ca Filium tuum, ut Filius tuus clari\ufb01cet te : 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam \u00e6ternam. 3 H\u00e6c est autem vita \u00e6terna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 4 Ego te clari\ufb01cavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam : 5 et nunc clari\ufb01ca me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cog- noverunt quia omnia qu\u00e6 dedisti mihi, abs te sunt : 8 quia verba qu\u00e6 dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et cre- diderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt : 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clari\ufb01catus sum in eis. 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi \ufb01lius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio : et h\u00e6c loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17 Sancti\ufb01ca eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum : 19 et pro eis ego sancti\ufb01co meipsum : ut sint et ipsi sancti\ufb01cati in veritate. 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me : 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23 Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant 1361","Joannes claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. 18 H\u00e6c cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. 2 Sci- ebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus con- venerat illuc cum discipulis suis. 3 Judas ergo cum accepisset cohortem, et a ponti\ufb01cibus et pharis\u00e6is ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. 4 Jesus itaque sciens omnia qu\u00e6 ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem qu\u00e6ritis ? 5 Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6 Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo interrogavit eos : Quem qu\u00e6ritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum. 8 Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me qu\u00e6ritis, sinite hos abire. 9 Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non per- didi ex eis quemquam. 10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit ponti\ufb01cis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vagi- nam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? 12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Jud\u00e6orum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. 13 Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiph\u00e6, qui erat pontifex anni illius. 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Jud\u00e6is : Quia expedit unum hominem mori pro populo. 15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipu- lus autem ille erat notus ponti\ufb01ci, et introivit cum Jesu in atrium ponti\ufb01cis. 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus ponti\ufb01ci, et dixit ostiari\u00e6 : et introduxit Petrum. 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum. 18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. 19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. 20 Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Jud\u00e6i conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21 Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt qu\u00e6 dixerim ego. 22 H\u00e6c autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes ponti\ufb01ci ? 23 Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me c\u00e6dis ? 24 Et misit eum Annas ligatum ad Caipham ponti\ufb01cem. 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum. 26 Dicit ei unus ex servis ponti\ufb01cis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ? 27 Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit. 28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in pr\u00e6torium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in pr\u00e6torium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem af- fertis adversus hominem hunc ? 30 Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset 1362","Joannes hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 31 Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Jud\u00e6i : Nobis non licet inter\ufb01cere quemquam. 32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dix- it, signi\ufb01cans qua morte esset moriturus. 33 Introivit ergo iterum in pr\u00e6torium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Jud\u00e6orum ? 34 Respondit Je- sus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ? 35 Respondit Pilatus : Numquid ego Jud\u00e6us sum ? gens tua et ponti\ufb01ces tradiderunt te mihi : quid fecisti ? 36 Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Jud\u00e6is : nunc autem regnum meum non est hinc. 37 Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. 38 Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Jud\u00e6os, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam. 39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Jud\u00e6orum ? 40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. 19 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et \ufb02agellavit. 2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste pur- purea circumdederunt eum. 3 Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Jud\u00e6orum : et dabant ei alapas. 4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. 5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum ves- timentum.) Et dicit eis : Ecce homo. 6 Cum ergo vidissent eum ponti\ufb01ces et ministri, clamabant, dicentes : Cruci\ufb01ge, cruci\ufb01ge eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et cruci\ufb01gite : ego enim non invenio in eo causam. 7 Responderunt ei Jud\u00e6i : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. 9 Et ingressus est pr\u00e6torium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei. 10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo cruci\ufb01gere te, et potestatem habeo dimittere te ? 11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. 12 Et exinde qu\u00e6rebat Pilatus dimittere eum. Jud\u00e6i autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus C\u00e6saris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit C\u00e6sari. 13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. 14 Erat autem parasceve Pasch\u00e6, hora quasi sexta, et dicit Jud\u00e6is : Ecce rex vester. 15 Illi autem clamabant : Tolle, tolle, cruci\ufb01ge eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum cruci\ufb01gam ? Responderunt ponti\ufb01ces : Non habemus regem, nisi C\u00e6sarem. 16 Tunc ergo tradidit eis illum ut cruci\ufb01geretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. 17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvari\u00e6 locum, he- braice autem Golgotha : 18 ubi cruci\ufb01xerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit su- per crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Jud\u00e6orum. 20 Hunc ergo titulum multi Jud\u00e6orum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi cruci\ufb01xus est Jesus, et erat scriptum hebraice, gr\u00e6ce, et latine. 21 Dicebant 1363","Joannes ergo Pilato ponti\ufb01ces Jud\u00e6orum : Noli scribere : Rex Jud\u00e6orum : sed quia ipse dixit : Rex sum Jud\u00e6orum. 22 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi. 23 Milites ergo cum cruci\ufb01xissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica in- consutilis, desuper contexta per totum. 24 Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, di- cens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem h\u00e6c fecerunt. 25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleoph\u00e6, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et dis- cipulum stantem, quem diligebat, dicit matri su\u00e6 : Mulier, ecce \ufb01lius tuus. 27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discip- ulus in sua. 28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consum- maretur Scriptura, dixit : Sitio. 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. 30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. 31 Jud\u00e6i ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut franger- entur eorum crura, et tollerentur. 32 Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui cruci\ufb01xus est cum eo. 33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34 sed un- us militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis. 36 Facta sunt enim h\u00e6c ut Scriptura implere- tur : Os non comminuetis ex eo. 37 Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem trans\ufb01xerunt. 38 Post h\u00e6c autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimath\u00e6a (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Jud\u00e6orum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu. 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrh\u00e6 et aloe\u00a8s, quasi libras centum. 40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Jud\u00e6is sepelire. 41 Erat autem in loco, ubi cruci\ufb01xus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42 Ibi ergo propter parasceven Jud\u00e6orum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. 20 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebr\u00e6 essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus pr\u00e6cucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteam- ina : non tamen introivit. 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, 7 et sudarium, quod fuerat su- per caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : 9 nondum enim sciebant Scripturam, 1364","Joannes quia oportebat eum a mortuis resurgere. 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo \ufb02eret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. 14 H\u00e6c cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem qu\u00e6ris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. 16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et h\u00e6c dixit mihi. 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent claus\u00e6, ubi erant discipuli congregati propter metum Jud\u00e6orum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22 H\u00e6c cum dixisset, insuf\ufb02av- it, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. 24 Thomas autem un- us ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus \ufb01xuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. 27 Deinde dicit Thom\u00e6 : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed \ufb01delis. 28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus. 29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, qu\u00e6 non sunt scripta in libro hoc. 31 H\u00e6c autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. 21 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Man- ifestavit autem sic : 2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanae\u00a8l, qui erat a Cana Galil\u00e6\u00e6, et \ufb01lii Zebed\u00e6i, et alii ex dis- cipulis ejus duo. 3 Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil pren- diderunt. 4 Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. 5 Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non. 6 Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere pr\u00e6 mul- titudine piscium. 7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinx- it se (erat enim nudus) et misit se in mare. 8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium. 9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et 1365","Joannes piscem superpositum, et panem. 10 Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc. 11 Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discum- bentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est. 13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter. 14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis. 15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. 16 Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. 17 Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas. 18 Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. 19 Hoc autem dixit signi\ufb01cans qua morte clari\ufb01caturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me. 20 Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, se- quentem, qui et recubuit in c\u0153na super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ? 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ? 22 Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere. 23 Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? 24 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit h\u00e6c : et scimus quia verum est testimonium ejus. 25 Sunt autem et alia multa qu\u00e6 fecit Jesus : qu\u00e6 si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. 1366","Actus Apostolorum 1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, qu\u00e6 c\u0153pit Jesus facere et docere 2 usque in diem qua pr\u00e6cipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est : 3 quibus et pr\u00e6buit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. 4 Et convescens, pr\u00e6cepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectar- ent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum : 5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israe\u00a8l ? 7 Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta qu\u00e6 Pater posuit in sua potestate : 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Jud\u00e6a, et Samaria, et usque ad ultimum terr\u00e6. 9 Et cum h\u00e6c dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in c\u00e6lum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt : Viri Galil\u00e6i, quid statis aspicientes in c\u00e6lum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in c\u00e6lum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in c\u00e6lum. 12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. 13 Et cum introissent in c\u0153naculum, ascen- derunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholom\u00e6us, et Matth\u00e6us, Jacobus Alph\u00e6i, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. 14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. 15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem tur- ba hominum simul, fere centum viginti) : 16 Viri fratres, oportet impleri Scrip- turam quam pr\u00e6dixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum : 17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. 18 Et hic quidem possedit agrum de mer- cede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus. 19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellare- tur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. 20 Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter. 21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, 22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assump- tus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum \ufb01eri unum ex istis. 23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam. 24 Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, 25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo pr\u00e6varicatus est Judas ut abiret in locum suum. 26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis. 2 Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco : 2 et factus est repente de c\u00e6lo sonus, tamquam advenientis spiritus vehe- mentis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis dispertit\u00e6 lingu\u00e6 tamquam ignis, seditque supra singulos eorum : 4 et repleti","Actus Apostolorum sunt omnes Spiritu Sancto, et c\u0153perunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Jud\u00e6i, viri religiosi ex omni natione qu\u00e6 sub c\u00e6lo est. 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua il- los loquentes. 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galil\u00e6i sunt ? 8 et quomodo nos audivimus unus- quisque linguam nostram in qua nati sumus ? 9 Parthi, et Medi, et \u00c6lamit\u00e6, et qui habitant Mespotamiam, Jud\u00e6am, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10 Phrygiam, et Pamphyliam, \u00c6gyptum, et partes Liby\u00e6 qu\u00e6 est circa Cyre- nen : et adven\u00e6 Romani, 11 Jud\u00e6i quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ? 13 Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti. 14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Jud\u00e6i, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos \u00e6stimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia : 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joe\u00a8l : 17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt \ufb01lii vestri et \ufb01li\u00e6 vestr\u00e6, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. 18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt : 19 et dabo prodigia in c\u00e6lo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi : 20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21 Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 22 Viri Israe\u00a8lit\u00e6, audite verba h\u00e6c : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, qu\u00e6 fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis : 23 hunc, de\ufb01nito consilio et pr\u00e6scientia Dei traditum, per manus iniquorum af\ufb02igentes interemistis : 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear : 26 propter hoc l\u00e6tatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe : 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 28 Notas mihi fecisti vias vit\u00e6 : et replebis me jucunditate cum facie tua. 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodier- num diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi 1368","Actus Apostolorum Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus : 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34 Non enim David ascendit in c\u00e6lum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 36 Certissime sciat ergo omnis domus Israe\u00a8l, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos cruci\ufb01xistis. 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ? 38 Petrus vero ad illos : P\u0153nitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti. 39 Vobis enim est repromissio, et \ufb01liis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40 Aliis etiam verbis plurimis testi\ufb01catus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava. 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et apposit\u00e6 sunt in die illa anim\u00e6 circiter tria millia. 42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 43 Fiebat autem omni anim\u00e6 timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem \ufb01ebant, et metus erat magnus in universis. 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 46 Quotidie quoque perdurantes una- nimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes grati- am ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi \ufb01erent quotidie in idipsum. 3 Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis non- am. 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris su\u00e6, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, qu\u00e6 dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introe\u00a8untibus in templum. 3 Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. 4 Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos. 5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6 Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. 7 Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidat\u00e6 sunt bases ejus et plant\u00e6. 8 Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. 11 Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum qu\u00e6 appellatur Salomonis, stupentes. 1369","Actus Apostolorum 12 Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israe\u00a8lit\u00e6, quid mi- ramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fe- cerimus hunc ambulare ? 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glori\ufb01cavit \ufb01lium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. 14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis : 15 auc- torem vero vit\u00e6 interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. 16 Et in \ufb01de nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, con\ufb01r- mavit nomen ejus : et \ufb01des, qu\u00e6 per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 18 Deus autem, qu\u00e6 pr\u00e6nuntiavit per os om- nium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19 P\u0153nitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra : 20 ut cum venerint tempora re- frigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui pr\u00e6dicatus est vobis, Jesum Christum, 21 quem oportet quidem c\u00e6lum suscipere usque in tempora resti- tutionis omnium qu\u00e6 locutus est Deus per os sanctorum suorum a s\u00e6culo prophetarum. 22 Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia qu\u00e6cumque locutus fuerit vobis. 23 Erit autem : omnis anima qu\u00e6 non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24 Et omnes prophet\u00e6, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. 25 Vos estis \ufb01lii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes famili\u00e6 terr\u00e6. 26 Vo- bis primum Deus suscitans \ufb01lium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua. 4 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et mag- istratus templi, et sadduc\u00e6i, 2 dolentes quod docerent populum, et an- nuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis : 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera. 4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus vi- rorum quinque millia. 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scrib\u00e6, in Jerusalem : 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ? 8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite : 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis in\ufb01rmi, in quo iste salvus factus est, 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israe\u00a8l, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos cruci\ufb01xistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis \u00e6di\ufb01cantibus, qui factus est in caput anguli : 12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub c\u00e6lo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos \ufb01eri. 13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiot\u00e6, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant : 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuer- at, nihil poterant contradicere. 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem, 16 dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitan- 1370","Actus Apostolorum tibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ul- li hominum. 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judi- cate. 20 Non enim possumus qu\u00e6 vidimus et audivimus non loqui. 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clari\ufb01cabant id quod factum fuerat in eo quod accider- at. 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. 23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti c\u00e6lum et terram, mare et omnia qu\u00e6 in eis sunt : 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? 26 Astiterunt reges terr\u00e6, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. 27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israe\u00a8l, 28 facere qu\u00e6 manus tua et consilium tuum decreverunt \ufb01eri. 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni \ufb01ducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia \ufb01eri per nomen sancti \ufb01lii tui Jesu. 31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum \ufb01ducia. 32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum qu\u00e6 possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant il- lis omnia communia. 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis. 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim posses- sores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum qu\u00e6 vendebant, 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem sin- gulis prout cuique opus erat. 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. 5 Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, 2 et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. 3 Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pre- tio agri ? 4 nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potes- tate ? quare posuisti in corde tuo hanc rem ? non es mentitus hominibus, sed Deo. 5 Audiens autem Ananias h\u00e6c verba, cecidit, et expiravit. Et fac- tus est timor magnus super omnes qui audierunt. 6 Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. 7 Factum est autem quasi horarum 1371","Actus Apostolorum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. 8 Dixit autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis ? At illa dixit : Etiam tanti. 9 Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spir- itum Domini ? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. 10 Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. 11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt h\u00e6c. 12 Per manus autem Apostolorum \ufb01ebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13 Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis : sed magni\ufb01cabat eos populus. 14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, 15 ita ut in plateas ejicerent in\ufb01rmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab in\ufb01rmitatibus suis. 16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes \u00e6gros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes. 17 Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (qu\u00e6 est h\u00e6resis sadduc\u00e6orum), repleti sunt zelo : 18 et injecerunt manus in Apos- tolos, et posuerunt eos in custodia publica. 19 Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit : 20 Ite, et stantes lo- quimini in templo plebi omnia verba vit\u00e6 hujus. 21 Qui cum audissent, in- traverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sac- erdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores \ufb01liorum Israe\u00a8l : et miserunt ad carcerem ut adducerentur. 22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, 23 dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et cus- todes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus. 24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam \ufb01eret. 25 Adveniens autem quidam, nuntiav- it eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. 26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : time- bant enim populum ne lapidarentur. 27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum, 28 dicens : Pr\u00e6cipien- do pr\u00e6cepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. 29 Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. 31 Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam p\u0153nitentiam Israe\u00a8li, et remissionem pecca- torum : 32 et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. 33 H\u00e6c cum audissent, dissecabantur, et cogitabant inter\ufb01cere illos. 34 Surgens autem quidam in concilio pharis\u00e6us, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis univers\u00e6 plebi, jussit foras ad breve homines \ufb01eri, 35 dix- itque ad illos : Viri Israe\u00a8lit\u00e6, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 36 Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consen- sit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. 37 Post hunc extitit Judas 1372","Actus Apostolorum Galil\u00e6us in diebus professionis, et avertit populum post se : et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. 38 Et nunc itaque dico vo- bis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur : 39 si vero ex Deo est, non poteritis dis- solvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. 40 Et convocantes Apostolos, c\u00e6sis denuntiaverunt ne omnino loqueren- tur in nomine Jesu, et dimiserunt eos. 41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. 42 Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum. 6 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Gr\u00e6- corum adversus Hebr\u00e6os, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano vidu\u00e6 eorum. 2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est \u00e6quum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare men- sis. 3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. 4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. 5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum \ufb01de et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. 6 Hos statuerunt ante conspectum Apos- tolorum : et orantes imposuerunt eis manus. 7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat \ufb01dei. 8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga qu\u00e6 appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cili- cia, et Asia, disputantes cum Stephano : 10 et non poterant resistere sapien- ti\u00e6, et Spiritui qui loquebatur. 11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemi\u00e6 in Moysen et in Deum. 12 Com- moverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, 13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem : 14 au- divimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. 15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli. 7 Dixit autem princeps sacerdotum : Si h\u00e6c ita se habent ? 2 Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus glori\u00e6 apparuit patri nostro Abrah\u00e6 cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, 3 et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. 4 Tunc exiit de terra Chald\u00e6orum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habi- tatis. 5 Et non dedit illi h\u00e6reditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet \ufb01lium. 6 Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis : 7 et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post h\u00e6c exibunt, et servient mihi in loco isto. 8 Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodec- im patriarchas. 9 Et patriarch\u00e6 \u00e6mulantes, Joseph vendiderunt in \u00c6gyptum : 1373","Actus Apostolorum et erat Deus cum eo, 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis \u00c6gypti : et constituit eum pr\u00e6positum super \u00c6gyptum, et super omnem domum suam. 11 Venit autem fames in universam \u00c6gyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri. 12 Cum audisset autem Jacob esse frumen- tum in \u00c6gypto, misit patres nostros primum : 13 et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. 14 Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. 15 Et descendit Jacob in \u00c6gyptum : et defunc- tus est ipse, et patres nostri. 16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a \ufb01liis Hemor \ufb01lii Sichem. 17 Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrah\u00e6, crevit populus, et multiplicatus est in \u00c6gypto, 18 quoadusque surrexit alius rex in \u00c6gypto, qui non sciebat Joseph. 19 Hic circumveniens genus nostrum, af\ufb02ixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivi\ufb01- carentur. 20 Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. 21 Exposito autem illo, sustulit eum \ufb01lia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in \ufb01lium. 22 Et eruditus est Moyses omni sapientia \u00c6gyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. 23 Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut vis- itaret fratres suos \ufb01lios Israe\u00a8l. 24 Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso \u00c6gyp- tio. 25 Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt. 26 Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum ? 27 Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ? 28 Numquid inter- \ufb01cere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri \u00c6gyptium ? 29 Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit \ufb01lios duos. 30 Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne \ufb02amm\u00e6 rubi. 31 Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, di- cens : 32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. 33 Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas, terra sancta est. 34 Videns vidi af\ufb02ictionem populi mei qui est in \u00c6gypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in \u00c6gyptum. 35 Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constitu- it principem et judicem ? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. 36 Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra \u00c6gypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta. 37 Hic est Moyses, qui dixit \ufb01liis Israe\u00a8l : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis. 38 Hic est qui fuit in ecclesia in solitu- dine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris : qui accepit verba vit\u00e6 dare nobis. 39 Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in \u00c6gyptum, 40 dicentes ad Aaron : Fac nobis deos qui pr\u00e6cedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra \u00c6gypti, nescimus quid factum sit ei. 41 Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et l\u00e6tabantur in operibus manuum suarum. 1374","Actus Apostolorum 42 Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militi\u00e6 c\u00e6li, sicut scriptum est in libro prophetarum : Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israe\u00a8l ? 43 Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, \ufb01guras quas fecistis adorare eas : et transferam vos trans Babylonem. 44 Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut dis- posuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. 45 Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in posses- sionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46 qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. 47 Salomon autem \u00e6di\ufb01cavit illi domum. 48 Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit : 49 C\u00e6lum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum \u00e6di\ufb01cabitis mihi ? dicit Dominus : aut quis locus requietionis me\u00e6 est ? 50 Nonne manus mea fecit h\u00e6c omnia ? 51 Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos. 52 Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui pr\u00e6nuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicid\u00e6 fuistis : 53 qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. 54 Audientes autem h\u00e6c, dissecabantur cordibus suis, et stridebant den- tibus in eum. 55 Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in c\u00e6lum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video c\u00e6- los apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. 56 Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. 57 Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt ves- timenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. 58 Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum. 59 Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. 8 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia qu\u00e6 erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Jud\u00e6\u00e6 et Samari\u00e6 pr\u00e6ter Apostolos. 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam. 4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5 Philippus autem descendens in civitatem Samari\u00e6, pr\u00e6dicabant illis Chris- tum. 6 Intendebant autem turb\u00e6 his qu\u00e6 a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa qu\u00e6 faciebat. 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. 9 Vir 1375","Actus Apostolorum autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samari\u00e6, dicens se esse aliquem magnum : 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, qu\u00e6 vocatur magna. 11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. 13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adh\u00e6rebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas \ufb01eri, stupens admirabatur. 14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15 Qui cum venis- sent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum : 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanc- tum. 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolo- rum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanc- tum. Petrus autem dixit ad eum : 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22 P\u0153nitenti- am itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi h\u00e6c cogitatio cordis tui. 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum qu\u00e6 dixistis. 25 Et illi quidem tes- ti\ufb01cati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. 26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam qu\u00e6 descendit ab Jerusalem in Gazam : h\u00e6c est deserta. 27 Et surgens abiit. Et ecce vir \u00c6thiops, eunuchus, potens Candacis regin\u00e6 \u00c6thiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem : 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isa- iam prophetam. 29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum. 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis qu\u00e6 legis ? 31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. 32 Locus autem Scriptur\u00e6 quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. 33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus. 34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ? 35 Aperiens autem Philip- pus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ec- ce aqua : quid prohibet me baptizari ? 37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Chris- tum. 38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus 1376","Actus Apostolorum Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret C\u00e6saream. 9 Saulus autem adhuc spirans minarum et c\u00e6dis in discipulos Domini, ac- cessit ad principem sacerdotum, 2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus vi\u00e6 viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. 3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito cir- cumfulsit eum lux de c\u00e6lo. 4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris ? 5 Qui dixit : Quis es, domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimu- lum calcitrare. 6 Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ? 7 Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupe- facti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. 8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum tra- hentes, introduxerunt Damascum. 9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. 10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine. 11 Et Domi- nus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et qu\u00e6re in domo Jud\u00e6 Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat. 12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introe\u00a8untem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) 13 Re- spondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem : 14 et hic habet potestatem a principibus sac- erdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. 15 Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et \ufb01liis Israe\u00a8l. 16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. 17 Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto. 18 Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squam\u00e6, et visum recepit : et surgens baptizatus est. 19 Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot. 20 Et contin- uo in synagogis pr\u00e6dicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. 21 Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ? 22 Saulus autem multo magis conva- lescebat, et confundebat Jud\u00e6os qui habitabant Damasci, af\ufb01rmans quoniam hic est Christus. 23 Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Jud\u00e6i ut eum inter\ufb01cerent. 24 Not\u00e6 autem fact\u00e6 sunt Saulo insidi\u00e6 eo- rum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum inter\ufb01cerent. 25 Accip- ientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. 26 Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus. 27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidis- set Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco \ufb01ducialiter egerit 1377","Actus Apostolorum in nomine Jesu. 28 Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et \ufb01ducialiter agens in nomine Domini. 29 Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Gr\u00e6cis : illi autem qu\u00e6rebant occidere eum. 30 Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum C\u00e6saream, et dimiserunt Tarsum. 31 Ecclesia quidem per totam Jud\u00e6am, et Galil\u00e6am, et Samariam habebat pacem, et \u00e6di\ufb01cabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur. 32 Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lydd\u00e6. 33 Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine \u00c6neam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. 34 Et ait illi Petrus : \u00c6nea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. 35 Et viderunt eum omnes qui habitabant Lydd\u00e6 et Saron\u00e6 : qui conversi sunt ad Dominum. 36 In Joppe autem fuit qu\u00e6dam discipula, nomine Tabitha, qu\u00e6 interpreta- ta dicitur Dorcas. H\u00e6c erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. 37 Factum est autem in diebus illis ut in\ufb01rmata moreretur. Quam cum lavis- sent, posuerunt eam in c\u0153naculo. 38 Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, ro- gantes : Ne pigriteris venire ad nos. 39 Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in c\u0153naculum : et circumsteterunt illum omnes vidu\u00e6 \ufb02entes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. 40 Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit. 41 Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam. 42 Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino. 43 Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium. 10 Vir autem quidam erat in C\u00e6sarea, nomine Cornelius, centurio cohor- tis qu\u00e6 dicitur Italica, 2 religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper. 3 Is vid- it in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introe\u00a8untem ad se, et dicentem sibi : Corneli. 4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tu\u00e6 et eleemosyn\u00e6 tu\u00e6 as- cenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus : 6 hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere. 7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant. 8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. 9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, as- cendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus : 11 et vidit c\u00e6lum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de c\u00e6lo in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terr\u00e6, et volatilia c\u00e6li. 13 Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca. 14 Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam man- ducavi omne commune et immundum. 15 Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus puri\ufb01cavit, tu commune ne dixeris. 16 Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in c\u00e6lum. 17 Et dum intra se h\u00e6sitaret 1378","Actus Apostolorum Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam. 18 Et cum vocassent, inter- rogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium. 19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres qu\u00e6runt te. 20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos. 21 De- scendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem qu\u00e6ritis : qu\u00e6 causa est, propter quam venistis ? 22 Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Jud\u00e6orum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. 23 Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. 24 Altera autem die introivit C\u00e6saream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25 Et factum est cum introis- set Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. 26 Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum. 27 Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant : 28 dixitque ad il- los : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Jud\u00e6o conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem. 29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ? 30 Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait : 31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosyn\u00e6 tu\u00e6 commemorat\u00e6 sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Jop- pen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare. 33 Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia qu\u00e6cumque tibi pr\u00e6cepta sunt a Domino. 34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ; 35 sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit Deus \ufb01liis Israe\u00a8l, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Jud\u00e6am : incipiens enim a Galil\u00e6a post baptismum quod pr\u00e6dicavit Joannes, 38 Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes op- pressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium qu\u00e6 fecit in regione Jud\u00e6orum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum \ufb01eri, 41 non omni populo, sed testibus pr\u00e6ordinatis a Deo : nobis, qui mandu- cavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. 42 Et pr\u00e6cepit nobis pr\u00e6dicare populo, et testi\ufb01cari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes prophet\u00e6 testimonium per- hibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum. 44 Adhuc loquente Petro verba h\u00e6c, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt ex circumcisione \ufb01deles qui vener- ant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. 46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magni\ufb01cantes Deum. 47 Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum 1379","Actus Apostolorum Sanctum acceperunt sicut et nos ? 48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. 11 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Jud\u00e6a, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. 2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3 di- centes : Quare introisti ad viros pr\u00e6putium habentes, et manducasti cum illis ? 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens : 5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quod- dam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de c\u00e6lo, et venit usque ad me. 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terr\u00e6, et bestias, et reptilia, et volatilia c\u00e6li. 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca. 8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia com- mune aut immundum numquam introivit in os meum. 9 Respondit autem vox secundo de c\u00e6lo : Qu\u00e6 Deus mundavit, tu ne commune dixeris. 10 Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in c\u00e6lum. 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a C\u00e6sarea ad me. 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil h\u00e6sitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, 14 qui loquetur tibi ver- ba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua. 15 Cum autem c\u0153pissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio. 16 Recorda- tus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. 17 Si ergo eamdem gratiam dedit il- lis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ? 18 His auditis, tacuerunt : et glo- ri\ufb01caverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus p\u0153nitentiam dedit Deus ad vitam. 19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione qu\u00e6 facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Ph\u0153nicen, et Cyprum, et Antiochiam, ne- mini loquentes verbum, nisi solis Jud\u00e6is. 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyren\u00e6i, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Gr\u00e6cos, annuntiantes Dominum Jesum. 21 Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesi\u00e6 qu\u00e6 erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam. 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino : 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et \ufb01de. Et apposita est multa turba Domino. 25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut qu\u00e6reret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. 26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur pri- mum Antiochi\u00e6 discipuli, christiani. 27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophet\u00e6 Antiochiam : 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, signi\ufb01cabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, qu\u00e6 facta est sub Claudio. 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Jud\u00e6a fratribus : 30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnab\u00e6 et Sauli. 12 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut af\ufb02igeret quosdam de ecclesia. 2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. 3 Vi- 1380","Actus Apostolorum dens autem quia placeret Jud\u00e6is, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Er- ant autem dies Azymorum. 4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. 5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem \ufb01ebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. 6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium custodiebant carcerem. 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt caten\u00e6 de manibus ejus. 8 Dixit autem angelus ad eum : Pr\u00e6cin- gere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimen- tum tuum, et sequere me. 9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod \ufb01ebat per angelum : existimabat autem se visum videre. 10 Transe- untes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, qu\u00e6 ducit ad civitatem : qu\u00e6 ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo. 11 Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus an- gelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Jud\u00e6orum. 12 Consideransque venit ad domum Mari\u00e6 matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes. 13 Pulsante autem eo ostium janu\u00e6, processit puella ad audiendum, nomine Rhode. 14 Et ut cognovit vocem Petri, pr\u00e6 gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam. 15 At illi dixerunt ad eam : Insanis. Il- la autem af\ufb01rmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est. 16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt. 17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus h\u00e6c. Et egressus abiit in alium locum. 18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. 19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, in- quisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Jud\u00e6a in C\u00e6saream, ibi commoratus est. 20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At il- li unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. 21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. 22 Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis. 23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit. 24 Verbum autem Domini crescebat, et mul- tiplicabatur. 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus. 13 Erant autem in ecclesia qu\u00e6 erat Antiochi\u00e6, prophet\u00e6 et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenen- sis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarch\u00e6 collactaneus, et Saulus. 2 Min- istrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. 3 Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. 4 Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde nav- igaverunt Cyprum. 5 Et cum venissent Salaminam, pr\u00e6dicabant verbum Dei in synagogis Jud\u00e6orum. Habebant autem et Joannem in ministerio. 6 Et 1381","Actus Apostolorum cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quem- dam virum magum pseudoprophetam, Jud\u00e6um, cui nomen erat Barjesu, 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. 8 Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), qu\u00e6rens avertere proconsulem a \ufb01de. 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, 10 dix- it : O plene omni dolo et omni fallacia, \ufb01li diaboli, inimice omnis justiti\u00e6, non desinis subvertere vias Domini rectas. 11 Et nunc ecce manus Domini super te, et eris c\u00e6cus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebr\u00e6 : et circuiens qu\u00e6rebat qui ei manum daret. 12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. 13 Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Per- gen Pamphyli\u00e6. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. 14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidi\u00e6 : et ingres- si synagogam die sabbatorum, sederunt. 15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagog\u00e6 ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. 16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israe\u00a8lit\u00e6, et qui timetis Deum, audite : 17 Deus plebis Israe\u00a8l elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incol\u00e6 in terra \u00c6gypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, 18 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deser- to. 19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, 20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post h\u00e6c dedit judices, usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul \ufb01lium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta : 22 et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David \ufb01lium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes vol- untates meas. 23 Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israe\u00a8l salvatorem Jesum, 24 pr\u00e6dicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum p\u0153nitenti\u00e6 omni populo Israe\u00a8l. 25 Cum impleret autem Joannes cursum su- um, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. 26 Viri fratres, \ufb01lii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. 27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et vo- ces prophetarum qu\u00e6 per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt, 28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut inter\ufb01cerent eum. 29 Cumque consummassent omnia qu\u00e6 de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his 31 qui simul ascenderant cum eo de Galil\u00e6a in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. 32 Et nos vobis annuntiamus eam, qu\u00e6 ad patres nostros repromissio facta est : 33 quoniam hanc Deus adimplevit \ufb01liis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te. 34 Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in cor- ruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David \ufb01delia. 35 Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. 36 David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. 37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis 1382","Actus Apostolorum in lege Moysi justi\ufb01cari, 39 in hoc omnis qui credit, justi\ufb01catur. 40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis : 41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. 42 Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba h\u00e6c. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Jud\u00e6orum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. 44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. 45 Videntes autem turbas Jud\u00e6i, repleti sunt zelo, et contradicebant his qu\u00e6 a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis \u00e6tern\u00e6 vit\u00e6, ecce convertimur ad gentes. 47 Sic enim pr\u00e6cepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terr\u00e6. 48 Audientes autem gentes, gavis\u00e6 sunt, et glori\ufb01- cabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant pr\u00e6ordinati ad vitam \u00e6ternam. 49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. 50 Jud\u00e6i autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civi- tatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de \ufb01nibus suis. 51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. 52 Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto. 14 Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Jud\u00e6orum, et loquerentur, ita ut crederet Jud\u00e6orum et Gr\u00e6corum copiosa mul- titudo. 2 Qui vero increduli fuerunt Jud\u00e6i, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. 3 Multo igitur tempore de- morati sunt, \ufb01ducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo grati\u00e6 su\u00e6, dante signa et prodigia \ufb01eri per manus eorum. 4 Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Jud\u00e6is, quidam vero cum Apostolis. 5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Jud\u00e6orum cum principibus suis, ut contumeliis af\ufb01cerent, et lapidarent eos, 6 intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoni\u00e6 Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. 7 Et quidam vir Lystris in\ufb01rmus pedibus sede- bat, claudus ex utero matris su\u00e6, qui numquam ambulaverat. 8 Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia \ufb01dem haberet ut salvus \ufb01eret, 9 dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambu- labat. 10 Turb\u00e6 autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. 11 Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi. 12 Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacri\ufb01care. 13 Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, cla- mantes 14 et dicentes : Viri, quid h\u00e6c facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit c\u00e6lum, et terram, et mare, et omnia qu\u00e6 in eis sunt : 15 qui in pr\u00e6- teritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. 16 Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de c\u00e6lo, dans pluvias et 1383","Actus Apostolorum tempora fructifera, implens cibo et l\u00e6titia corda nostra. 17 Et h\u00e6c dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 18 Supervenerunt autem quidam ab An- tiochia et Iconio Jud\u00e6i : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 19 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 20 Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, 21 con\ufb01rmantes animas discipulorum, ex- hortantesque ut permanerent in \ufb01de : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 22 Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. 23 Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pam- phyliam, 24 et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam : 25 et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi grati\u00e6 Dei in opus quod compleverunt. 26 Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, re- tulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium \ufb01dei. 27 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis. 15 Et quidam descendentes de Jud\u00e6a docebant fratres : Quia nisi circum- cidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. 2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnab\u00e6 adversus illos, statuerunt ut ascen- derent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac qu\u00e6stione. 3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransi- bant Ph\u0153nicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. 5 Surrexerunt autem quidam de h\u00e6resi pharis\u00e6orum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, pr\u00e6cipere quoque ser- vare legem Moysi. 6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. 7 Cum autem magna conquisitio \ufb01eret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. 8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, 9 et nihil discrevit inter nos et illos, \ufb01de puri\ufb01cans corda eorum. 10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque pa- tres nostri, neque nos portare potuimus ? 11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12 Tacuit autem omnis multi- tudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. 13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me. 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gen- tibus populum nomini suo. 15 Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est : 16 Post h\u00e6c revertar, et re\u00e6di\ufb01cabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus re\u00e6di\ufb01cabo, et erigam illud : 17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens h\u00e6c. 1384","Actus Apostolorum 18 Notum a s\u00e6culo est Domino opus suum. 19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simu- lacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. 21 Moyses enim a tempo- ribus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum pr\u00e6dicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. 22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus : 23 scribentes per manus eo- rum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochi\u00e6, et Syri\u00e6, et Cilici\u00e6, fratribus ex gentibus, salutem. 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non man- davimus, 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, 26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. 27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis ni- hil ultra imponere vobis oneris quam h\u00e6c necessaria : 29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. 30 Illi ergo dimissi, descenderunt Anti- ochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31 Quam cum legis- sent, gavisi sunt super consolatione. 32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophet\u00e6, verbo plurimo consolati sunt fratres, et con\ufb01rmaverunt. 33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. 34 Visum est autem Sil\u00e6 ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem. 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochi\u00e6, docentes et evan- gelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civi- tates in quibus pr\u00e6dicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. 37 Barn- abas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. 38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. 39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. 40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus grati\u00e6 Dei a fratribus. 41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, con\ufb01rmans ecclesias : pr\u00e6cipiens custodire pr\u00e6cepta Apostolorum et seniorum. 16 Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, \ufb01lius mulieris Jud\u00e6\u00e6 \ufb01delis, patre gentili. 2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. 3 Hunc voluit Paulus secum pro\ufb01cisci : et assumens circumcidit eum propter Jud\u00e6os qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. 4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata qu\u00e6 er- ant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. 5 Et ecclesi\u00e6 quidem con\ufb01rmabantur \ufb01de, et abundabunt numero quotidie. 6 Transeuntes autem Phrygiam et Galati\u00e6 regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui ver- bum Dei in Asia. 7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyni- am : et non permisit eos Spiritus Jesu. 8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem : 9 et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo 1385","Actus Apostolorum quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos. 10 Ut autem visum vidit, statim qu\u00e6sivimus pro\ufb01cisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. 11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim : 12 et inde Philippos, qu\u00e6 est prima partis Macedoni\u00e6 civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. 13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta \ufb02umen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus qu\u00e6 convenerant. 14 Et qu\u00e6dam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his qu\u00e6 dicebantur a Paulo. 15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me \ufb01delem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coe\u00a8git nos. 16 Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, qu\u00e6 qu\u00e6stum magnum pr\u00e6stabat dominis suis divinando. 17 H\u00e6c subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. 18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Pr\u00e6cipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. 19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes qu\u00e6stus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes : 20 et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Jud\u00e6i : 21 et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. 22 Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis c\u00e6di. 23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, pr\u00e6cipientes custodi ut diligenter custodiret eos. 24 Qui cum tale pr\u00e6ceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. 25 Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant. 26 Subito vero terr\u00e6motus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt om- nia ostia : et universorum vincula soluta sunt. 27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se inter\ufb01- cere, \u00e6stimans fugisse vinctos. 28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus. 29 Petitoque lumine, intro- gressus est : et tremefactus procidit Paulo et Sil\u00e6 ad pedes : 30 et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus \ufb01am ? 31 At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. 32 Et lo- cuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. 33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. 34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et l\u00e6tatus est cum omni domo sua credens Deo. 35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos. 36 Nuntiavit autem custos carceris verba h\u00e6c Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace. 37 Paulus autem dixit eis : C\u00e6sos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant, 38 et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba h\u00e6c. Timueruntque audito quod Romani essent : 39 et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. 40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt. 1386"]


Like this book? You can publish your book online for free in a few minutes!
Create your own flipbook