Important Announcement
PubHTML5 Scheduled Server Maintenance on (GMT) Sunday, June 26th, 2:00 am - 8:00 am.
PubHTML5 site will be inoperative during the times indicated!

Home Explore Biblia latină Vulgata

Biblia latină Vulgata

Published by The Virtual Library, 2023-07-26 08:45:38

Description: Biblia latina Vulgata
Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam

Search

Read the Text Version

["Regum II Abner \ufb01lius Ner. 38 Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israe\u00a8l ? 39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex : porro viri isti \ufb01lii Sarvi\u00e6 duri sunt mihi : retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. 4 Audivit autem Isboseth \ufb01lius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et dissolut\u00e6 sunt manus ejus, omnisque Israe\u00a8l perturbatus est. 2 Duo autem viri principes latronum erant \ufb01lio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, \ufb01lii Remmon Berothit\u00e6 de \ufb01liis Benjamin : siquidem et Beroth rep- utata est in Benjamin. 3 Et fugerunt Berothit\u00e6 in Gethaim, fueruntque ibi adven\u00e6 usque ad tempus illud. 4 Erat autem Jonath\u00e6 \ufb01lio Saul \ufb01lius debilis pedibus : quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit : cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est : habuitque vocabulum Miphiboseth. 5 Ve- nientes igitur \ufb01lii Remmon Berothit\u00e6, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit. 6 Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt. 7 Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum : sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte, 8 et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron : dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth \ufb01lii Saul inimici tui, qui qu\u00e6rebat animam tuam : et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus. 9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, \ufb01liis Remmon Berothit\u00e6, dixit ad eos : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, 10 quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat : Mortuus est Saul : qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio. 11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non qu\u00e6ram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra ? 12 Pr\u00e6cepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos : pr\u00e6cidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron : caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron. 5 Et venerunt univers\u00e6 tribus Israe\u00a8l ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus. 2 Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israe\u00a8l : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israe\u00a8l, et tu eris dux super Israe\u00a8l. 3 Venerunt quoque et seniores Israe\u00a8l ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David f\u0153dus in Hebron coram Domino : unxeruntque David in regem super Israe\u00a8l. 4 Filius triginta annorum erat David cum regnare c\u0153pisset, et quadraginta annis regnavit. 5 In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensi- bus : in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israe\u00a8l et Judam. 6 Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebus\u00e6um habitatorem terr\u00e6 : dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris c\u00e6cos et claudos dicentes : Non ingredietur David huc. 7 Cepit autem David arcem Sion : h\u00e6c est civitas David. 8 Proposuerat enim David in die illa pr\u00e6mium, qui percussisset Jebus\u00e6um, et tetigisset domatum \ufb01stulas, et abstulisset c\u00e6cos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in 287","Regum II proverbio : C\u00e6cus et claudus non intrabunt in templum. 9 Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David : et \u00e6di\ufb01cavit per gyrum a Mello et intrinsecus. 10 Et ingrediebatur pro\ufb01ciens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. 11 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et arti\ufb01ces lignorum, arti\ufb01cesque lapidum ad parietes : et \u00e6di\ufb01caverunt domum David. 12 Et cognovit David quoniam con\ufb01rmasset eum Dominus regem super Israe\u00a8l, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israe\u00a8l. 13 Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii \ufb01lii et \ufb01li\u00e6 : 14 et h\u00e6c nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, 15 et Jebahar, et Elisua, et Nepheg, 16 et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth. 17 Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Is- rae\u00a8l, et ascenderunt universi ut qu\u00e6rerent David : quod cum audisset David, descendit in pr\u00e6sidium. 18 Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. 19 Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthi- im ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. 20 Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut di- viduntur aqu\u00e6. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. 21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, qu\u00e6 tulit David et viri ejus. 22 Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. 23 Con- suluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisth\u00e6os, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post ter- gum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. 24 Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis pr\u00e6lium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. 25 Fecit itaque David sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer. 6 Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israe\u00a8l, triginta millia. 2 Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Do- mini exercituum, sedentis in cherubim super eam. 3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum : tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa : Oza autem et Ahio, \ufb01lii Abinadab, minabant plaustrum novum. 4 Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio pr\u00e6cedebat arcam. 5 David autem et omnis Israe\u00a8l ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. 6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, exten- dit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam : quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam. 7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate : qui mortuus est ibi juxta arcam Dei. 8 Con- tristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius : Percussio Oz\u00e6, usque in diem hanc. 9 Et extimuit David Dominum in die illa, dicens : Quomodo ingredietur ad me arca Domini ? 10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David : sed divertit eam in domum Obededom Geth\u00e6i. 11 Et habitavit arca Domini in domo Obe- dedom Geth\u00e6i tribus mensibus : et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus. 288","Regum II 12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli. 13 Cumque transcendissent qui portabant arcam Do- mini sex passus, immolabat bovem et arietem, 14 et David saltabat totis viribus ante Dominum : porro David erat accinctus ephod lineo. 15 Et David et omnis domus Israe\u00a8l ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buc- cin\u00e6. 16 Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol \ufb01lia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino : et despexit eum in corde suo. 17 Et introduxerunt arcam Do- mini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David : et obtulit David holocausta et paci\ufb01ca coram Domino. 18 Cumque complesset offerens holocausta et paci\ufb01ca, benedixit populo in nomine Domi- ni exercituum. 19 Et partitus est univers\u00e6 multitudini Israe\u00a8l tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubul\u00e6 carnis unam, et similam frixam oleo : et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. 20 Reversusque est David ut benediceret domui su\u00e6 : et egressa Michol \ufb01lia Saul in occursum David, ait : Quam gloriosus fuit hodie rex Israe\u00a8l dis- cooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. 21 Dixitque David ad Michol : Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et pr\u00e6cepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israe\u00a8l 22 et Judam, et vilior \ufb01am plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo. 23 Igitur Michol \ufb01li\u00e6 Saul non est natus \ufb01lius usque in diem mortis su\u00e6. 7 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2 dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ? 3 Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est in corde tuo, vade, fac : quia Dominus tecum est. 4 Factum est autem in illa nocte : et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens : 5 Vade, et loquere ad servum meum David : H\u00e6c dicit Dominus : Numquid tu \u00e6di\ufb01cabis mihi domum ad habitandum ? 6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi \ufb01lios Israe\u00a8l de terra \u00c6gypti, usque in diem hanc : sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. 7 Per cuncta loca qu\u00e6 transivi cum omnibus \ufb01liis Israe\u00a8l, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israe\u00a8l, cui pr\u00e6cepi ut pasceret populum meum Israe\u00a8l, dicens : Quare non \u00e6di\ufb01castis mihi domum cedrinam ? 8 Et nunc h\u00e6c dices servo meo David : H\u00e6c dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israe\u00a8l : 9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua : fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10 Et ponam locum populo meo Israe\u00a8l, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent \ufb01lii iniquitatis ut af\ufb02igant eum sicut prius, 11 ex die qua constitui judices super populum meum Israe\u00a8l : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : pr\u00e6dicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et \ufb01rmabo regnum ejus. 13 Ipse \u00e6di\ufb01cabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. 14 Ego ero 289","Regum II ei in patrem, et ipse erit mihi in \ufb01lium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis \ufb01liorum hominum. 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. 16 Et \ufb01delis erit domus tua, et regnum tuum usque in \u00e6ternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit \ufb01rmus jugiter. 17 Secundum omnia verba h\u00e6c, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. 18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et qu\u00e6 domus mea, quia adduxisti me hucusque ? 19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum : ista est enim lex Adam, Domine Deus. 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te ? tu enim scis servum tuum, Domine Deus. 21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia h\u00e6c, ita ut notum faceres servo tuo. 22 Idcirco magni\ufb01catus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus qu\u00e6 audivimus auribus nostris. 23 Qu\u00e6 est autem ut popu- lus tuus Israe\u00a8l gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex \u00c6gypto, gentem, et deum ejus. 24 Firmasti enim tibi populum tuum Israe\u00a8l in populum sempiternum : et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum. 25 Nunc ergo Domine Deus, ver- bum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum : et fac sicut locutus es, 26 ut magni\ufb01cetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Israe\u00a8l. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino, 27 quia tu, Domine exerci- tuum Deus Israe\u00a8l, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum \u00e6di\ufb01cabo tibi : propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac. 28 Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad servum tuum bona h\u00e6c. 29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum. 8 Factum est autem post h\u00e6c, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. 2 Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, co\u00e6quans terr\u00e6 : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivi\ufb01candum : factusque est Moab David serviens sub tributo. 3 Et percussit David Adarezer \ufb01lium Rohob regem So- ba, quando profectus est ut dominaretur super \ufb02umen Euphraten. 4 Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus. 5 Venit quoque Syria Damasci, ut pr\u00e6sidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum. 6 Et posuit David pr\u00e6- sidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : ser- vavitque Dominus David in omnibus ad qu\u00e6cumque profectus est. 7 Et tulit David arma aurea qu\u00e6 habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. 8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David \u00e6s multum nimis. 9 Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer, 10 et misit Thou Joram \ufb01lium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et per- cussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa \u00e6rea : 11 qu\u00e6 et ipsa sancti\ufb01cavit rex David 290","Regum II Domino cum argento et auro qu\u00e6 sancti\ufb01caverat de universis gentibus quas subegerat, 12 de Syria, et Moab, et \ufb01liis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer \ufb01lii Rohob regis Soba. 13 Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, c\u00e6sis decem et octo millibus : 14 et posuit in Idum\u00e6a custodes, statuitque pr\u00e6sidium : et facta est universa Idum\u00e6a serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad qu\u00e6cumque profectus est. 15 Et regnavit David super omnem Israe\u00a8l : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo. 16 Joab autem \ufb01lius Sarvi\u00e6 erat super exercitum : porro Josaphat \ufb01lius Ahilud erat a commentari- is : 17 et Sadoc \ufb01lius Achitob, et Achimelech \ufb01lius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba : 18 Banaias autem \ufb01lius Jojad\u00e6 super Cerethi et Phelethi : \ufb01lii autem David sacerdotes erant. 9 Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faci- am cum eo misericordiam propter Jonathan ? 2 Erat autem de domo Saul servus nomine Siba : quem cum vocasset rex ad se, dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus. 3 Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest \ufb01lius Jonath\u00e6, debilis pedibus. 4 Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est Machir \ufb01lii Ammiel, in Lodabar. 5 Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir \ufb01lii Ammiel, de Lodabar. 6 Cum autem venisset Miphiboseth \ufb01lius Jonath\u00e6 \ufb01lii Saul ad David, corruit in faciem suam, et ado- ravit. Dixitque David : Miphiboseth ? Qui respondit : Adsum servus tuus. 7 Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu comedes panem in mensa mea semper. 8 Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei ? 9 Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia qu\u00e6cumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi \ufb01lio domini tui. 10 Operare ig- itur ei terram tu, et \ufb01lii tui, et servi tui, et inferes \ufb01lio domini tui cibos ut alatur : Miphiboseth autem \ufb01lius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sib\u00e6 quindecim \ufb01lii, et viginti servi. 11 Dixitque Siba ad regem : Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tu- us : et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de \ufb01liis regis. 12 Habebat autem Miphiboseth \ufb01lium parvulum nomine Micha : omnis vero cognatio domus Sib\u00e6 serviebat Miphiboseth. 13 Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur : et erat claudus utroque pede. 10 Factum est autem post h\u00e6c ut moreretur rex \ufb01liorum Ammon, et reg- navit Hanon \ufb01lius ejus pro eo. 2 Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon \ufb01lio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit er- go David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram \ufb01liorum Ammon, 3 dixerunt principes \ufb01lio- rum Ammon ad Hanon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te ? 4 Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barb\u00e6 eorum et pr\u00e6scidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos. 5 Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum : erant enim viri confusi turpiter valde, 291","Regum II et mandavit eis David : Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini. 6 Videntes autem \ufb01lii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum. 7 Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum. 8 Egressi sunt ergo \ufb01lii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum port\u00e6 : Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo. 9 Videns igitur Joab quod pr\u00e6paratum esset adversum se pr\u00e6lium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israe\u00a8l, et instruxit aciem contra Syrum : 10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus \ufb01lios Ammon. 11 Et ait Joab : Si pr\u00e6valuerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium : si autem \ufb01lii Ammon pr\u00e6valuerint adversum te, auxiliabor tibi. 12 Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri : Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo. 13 Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros : qui statim fugerunt a facie ejus. 14 Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem : reversusque est Joab a \ufb01liis Ammon, et venit Jerusalem. 15 Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israe\u00a8l, congregati sunt pariter. 16 Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans \ufb02uvium, et adduxit eorum exercitum : Sobach autem, magister militi\u00e6 Adarezer, erat princeps eorum. 17 Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israe\u00a8lem, et transivit Jordanem, venitque in Helam : et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum. 18 Fugeruntque Syri a facie Israe\u00a8l, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum : et Sobach principem militi\u00e6 percussit, qui statim mortuus est. 19 Videntes autem universi reges qui erant in pr\u00e6sidio Adarezer, se victos esse ab Israe\u00a8l, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israe\u00a8l. Et fecerunt pacem cum Israe\u00a8l, et servierunt eis : timueruntque Syri auxilium pr\u00e6bere ultra \ufb01liis Ammon. 11 Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israe\u00a8l, et vastaverunt \ufb01lios Ammon, et obsederunt Rabba : David autem remansit in Jerusalem. 2 Dum h\u00e6c agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regi\u00e6 : viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum : erat autem mulier pulchra valde. 3 Misit ergo rex, et requisivit qu\u00e6 esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee \ufb01lia Eliam, uxor Uri\u00e6 Heth\u00e6i. 4 Missis itaque David nuntiis, tulit eam : qu\u00e6 cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea : statimque sancti\ufb01cata est ab immunditia sua, 5 et reversa est domum suam concepto f\u0153tu. Mittensque nuntiavit David, et ait : Concepi. 6 Misit autem David ad Joab, dicens : Mitte ad me Uriam Heth\u00e6um. Misitque Joab Uriam ad David. 7 Et venit Urias ad David. Qu\u00e6sivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum. 8 Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius. 9 Dormivit autem Urias ante portam domus regi\u00e6 cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam. 10 Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? quare non 292","Regum II descendisti in domum tuam ? 11 Et ait Urias ad David : Arca Dei et Israe\u00a8l et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terr\u00e6 manent : et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam, et per salutem anim\u00e6 tu\u00e6, non faciam rem hanc. 12 Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera : 13 et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum : qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit. 14 Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab : misitque per manum Uri\u00e6, 15 scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortis- simum est pr\u00e6lium : et derelinquite eum, ut percussus intereat. 16 Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. 17 Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de popu- lo servorum David, et mortuus est etiam Urias Heth\u00e6us. 18 Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba pr\u00e6lii : 19 pr\u00e6cepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem, 20 si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut pr\u00e6liaremini ? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ? 21 Quis percussit Abimelech \ufb01lium Jerobaal ? nonne mulier misit super eum fragmen mol\u00e6 de muro, et inter- fecit eum in Thebes ? quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus tuus Urias Heth\u00e6us occubuit. 22 Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia qu\u00e6 ei pr\u00e6ceperat Joab. 23 Et dixit nuntius ad David : Pr\u00e6valuerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum : nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis. 24 Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis : quin etiam servus tuus Urias Heth\u00e6us mortuus est. 25 Et dixit David ad nuntium : H\u00e6c dices Joab : Non te frangat ista res : varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius : conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos. 26 Audivit autem uxor Uri\u00e6 quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum. 27 Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei \ufb01lium : et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino. 12 Misit ergo Dominus Nathan ad David : qui cum venisset ad eum, dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper. 2 Dives habebat oves et boves plurimos valde. 3 Pauper autem nihil habebat omnino, pr\u00e6ter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et qu\u00e6 creverat apud eum cum \ufb01liis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut \ufb01lia. 4 Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pau- peris, et pr\u00e6paravit cibos homini qui venerat ad se. 5 Iratus autem indigna- tione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan : Vivit Dominus, quoniam \ufb01lius mortis est vir qui fecit hoc. 6 Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit. 7 Dixit autem Nathan ad David : Tu es ille vir. H\u00e6c dicit Dominus Deus Israe\u00a8l : Ego unxi te in regem super Israe\u00a8l, et ego erui te de manu Saul, 8 et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israe\u00a8l et Juda : et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora. 9 Quare ergo contempsisti verbum 293","Regum II Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Heth\u00e6um percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio \ufb01l- iorum Ammon. 10 Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uri\u00e6 Heth\u00e6i ut esset uxor tua. 11 Itaque h\u00e6c dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo : et dormi- et cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. 12 Tu enim fecisti abscondite : ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israe\u00a8l, et in conspectu solis. 13 Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum : non morieris. 14 Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, \ufb01lius qui natus est tibi, morte morietur. 15 Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uri\u00e6 David, et desperatus est. 16 Deprecatusque est David Dominum pro parvulo : et jeju- navit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram. 17 Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra : qui noluit, nec comedit cum eis cibum. 18 Accidit autem die septima ut moreretur in- fans : timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus : dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram : quanto magis si dixerimus : Mortuus est puer, se af\ufb02iget ? 19 Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus : dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est. 20 Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est : cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini : et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit. 21 Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo quem fecisti ? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et \ufb02ebas : mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem. 22 Qui ait : Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et \ufb02evi : dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans ? 23 Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem ? numquid potero revocare eum amplius ? ego vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me. 24 Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea : qu\u00e6 genuit \ufb01lium, et vocavit nomen ejus Salomon : et Dominus dilexit eum. 25 Mis- itque in manu Nathan prophet\u00e6, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus. 26 Igitur pugnabat Joab contra Rabbath \ufb01liorum Ammon, et expugnabat urbem regiam. 27 Misitque Joab nuntios ad David, dicens : Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum. 28 Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam : ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria. 29 Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath : cumque dimicasset, cepit eam. 30 Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas : et impositum est super caput David. Sed et pr\u00e6dam civitatis asportavit multam valde : 31 populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta : divisitque cultris, et traduxit in typo laterum : sic fecit universis civitatibus \ufb01liorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem. 294","Regum II 13 Factum est autem post h\u00e6c ut Absalom \ufb01lii David sororem speciosis- simam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon \ufb01lius David, 2 et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus \u00e6grotaret : quia cum esset virgo, dif\ufb01- cile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. 3 Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, \ufb01lius Semmaa fratris David, vir prudens valde. 4 Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie, \ufb01li regis, per singulos dies ? cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absa- lom amo. 5 Cui respondit Jonadab : Cuba super lectum tuum, et languorem simula : cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus. 6 Accubuit itaque Amnon, et quasi \u00e6grotare c\u0153pit : cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem : Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus. 7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens : Veni in domum Am- non fratris tui, et fac ei pulmentum. 8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui : ille autem jacebat. Qu\u00e6 tollens farinam commiscuit, et liquefa- ciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas. 9 Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere : dixitque Amnon : Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes, 10 dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave. 11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait : Veni, cuba mecum, soror mea. 12 Qu\u00e6 respondit ei : Noli frater mi, noli opprimere me : neque enim hoc fas est in Israe\u00a8l : noli facere stultitiam hanc. 13 Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israe\u00a8l : quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi. 14 Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed pr\u00e6valens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea. 15 Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis : ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge, et vade. 16 Qu\u00e6 respondit ei : Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam : 17 sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit : Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam. 18 Qu\u00e6 induta erat talari tunica : hujuscemodi enim \ufb01li\u00e6 regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras : clausitque fores post eam. 19 Qu\u00e6 aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, imposi- tisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans. 20 Dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum ? sed nunc soror, tace : frater tuus est : neque af\ufb02igas cor tuum pro hac re. Man- sit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui. 21 Cum autem audisset rex David verba h\u00e6c, contristatus est valde : et noluit contristare spiritum Amnon \ufb01lii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. 22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum : oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. 23 Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, qu\u00e6 est juxta Ephraim : et vocavit Absalom omnes \ufb01lios regis, 24 venitque ad regem, et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui : veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum. 25 Dixitque rex ad Absalom : Noli \ufb01li mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. 26 Et ait Absalom : Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non 295","Regum II est necesse ut vadat tecum. 27 Coe\u00a8git itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos \ufb01lios regis. Feceratque Absalom convivium quasi con- vivium regis. 28 Pr\u00e6ceperat autem Absalom pueris suis, dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum, et inter- \ufb01cite : nolite timere : ego enim sum qui pr\u00e6cipio vobis : roboramini, et estote viri fortes. 29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut pr\u00e6ceperat eis Absalom. Surgentesque omnes \ufb01lii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt. 30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens : Percussit Absalom omnes \ufb01lios regis, et non remansit ex eis saltem unus. 31 Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram : et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua. 32 Respon- dens autem Jonadab \ufb01lius Semmaa fratris David, dixit : Ne \u00e6stimet dominus meus rex quod omnes pueri \ufb01lii regis occisi sint : Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus. 33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens : Omnes \ufb01lii regis occisi sunt : quoniam Amnon solus mortuus est. 34 Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit : et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. 35 Dixit autem Jonadab ad regem : Ecce \ufb01lii regis adsunt : juxta verbum servi tui, sic factum est. 36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et \ufb01lii regis : et intrantes levaverunt vocem suam, et \ufb02everunt : sed et rex et omnes servi ejus \ufb02everunt ploratu magno nimis. 37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai \ufb01lium Am- miud regem Gessur. Luxit ergo David \ufb01lium suum cunctis diebus. 38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. 39 Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. 14 Intelligens autem Joab \ufb01lius Sarvi\u00e6 quod cor regis versum esset ad Ab- salom, 2 misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque ad eam : Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum : 3 et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus. 4 Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit : Serva me, rex. 5 Et ait ad eam rex : Quid caus\u00e6 habes ? Qu\u00e6 respondit : Heu, mulier vidua ego sum : mortuus est enim vir meus. 6 Et ancill\u00e6 tu\u00e6 erant duo \ufb01lii : qui rixati sunt ad- versum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset : et percussit alter alterum, et interfecit eum. 7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus h\u00e6redem : et qu\u00e6runt extinguere scintillam meam qu\u00e6 relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliqui\u00e6 super terram. 8 Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te. 9 Dixitque mulier Thecuitis ad regem : In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei : rex autem et thronus ejus sit innocens. 10 Et ait rex : Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. 11 Qu\u00e6 ait : Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam inter\ufb01ciant \ufb01lium meum. Qui ait : Vivit Dominus, quia non cadet de capillis \ufb01lii tui su- per terram. 12 Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere. 13 Dixitque mulier : Quare cogitasti hujusce- 296","Regum II modi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum ? 14 Omnes morimur, et quasi aqu\u00e6 dilabimur in terram, qu\u00e6 non revertuntur : nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. 15 Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, pr\u00e6sente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancill\u00e6 su\u00e6. 16 Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de h\u00e6reditate Dei delere me, et \ufb01lium meum simul. 17 Dicat ergo ancilla tua, ut \ufb01at verbum domini mei regis sicut sacri\ufb01cium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur : unde et Dominus Deus tuus est tecum. 18 Et respondens rex, dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier : Loquere, domine mi rex. 19 Et ait rex : Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier, et ait : Per salutem anim\u00e6 tu\u00e6, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his qu\u00e6 locutus est dominus meus rex : servus enim tuus Joab, ipse pr\u00e6cepit mihi, et ipse posuit in os ancill\u00e6 tu\u00e6 omnia verba h\u00e6c. 20 Ut verterem \ufb01guram sermonis hujus, servus tuus Joab pr\u00e6cepit istud : tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. 21 Et ait rex ad Joab : Ecce placatus feci verbum tuum : vade ergo, et revoca puerum Absalom. 22 Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi : et dixit Joab : Hodie intellexit servus tuus quia inveni grati- am in oculis tuis, domine mi rex : fecisti enim sermonem servi tui. 23 Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem. 24 Dixit autem rex : Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit. 25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israe\u00a8l, et decorus nimis : a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. 26 Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum c\u00e6saries), pon- derabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico. 27 Nati sunt autem Absalom \ufb01lii tres, et \ufb01lia una nomine Thamar, elegantis form\u00e6. 28 Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vid- it. 29 Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem : qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum, 30 dixit servis suis : Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei : ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem ig- ni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni. 31 Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in do- mum ejus, et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ? 32 Et respondit Absalom ad Joab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mit- terem te ad regem, et diceres ei : Quare veni de Gessur ? melius mihi erat ibi esse : obsecro ergo ut videam faciem regis : quod si memor est iniquitatis me\u00e6, inter\ufb01ciat me. 33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia : vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terr\u00e6 coram eo : osculatusque est rex Absalom. 15 Igitur post h\u00e6c fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta vi- ros qui pr\u00e6cederent eum. 2 Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum port\u00e6, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui re- 297","Regum II spondens aiebat : Ex una tribu Israe\u00a8l ego sum servus tuus. 3 Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom : 4 Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ? 5 Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum. 6 Faciebatque hoc omni Israe\u00a8l venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israe\u00a8l. 7 Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam, et reddam vota mea qu\u00e6 vovi Domino in Hebron. 8 Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syri\u00e6, dicens : Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacri\ufb01cabo Domino. 9 Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron. 10 Misit autem Absalom exploratores in uni- versas tribus Israe\u00a8l, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccin\u00e6, dicite : Regnavit Absalom in Hebron. 11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. 12 Ac- cersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civi- tate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, popu- lusque concurrens augebatur cum Absalom. 13 Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Israe\u00a8l sequitur Absalom. 14 Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. 15 Dixerun- tque servi regis ad eum : Omnia qu\u00e6cumque pr\u00e6ceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. 16 Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. 17 Egressusque rex et omnis Israe\u00a8l pedibus suis, stetit procul a domo : 18 et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Geth\u00e6i, pug- natores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, pr\u00e6cede- bant regem. 19 Dixit autem rex ad Ethai Geth\u00e6um : Cur venis nobiscum ? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. 20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et \ufb01dem. 21 Et respon- dit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. 22 Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Geth\u00e6us, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo. 23 Omnesque \ufb02ebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam qu\u00e6 respicit ad desertum. 24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levit\u00e6 cum eo, por- tantes arcam f\u0153deris Dei : et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate. 25 Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. 26 Si autem dixerit mihi : Non places : pr\u00e6sto sum : faciat quod bonum est coram se. 27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas \ufb01lius tuus, et Jonathas \ufb01lius Abiathar, duo \ufb01lii vestri, sint vobiscum. 28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis in- dicans mihi. 29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, 298","Regum II et manserunt ibi. 30 Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et \ufb02ens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. 31 Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : In- fatua, qu\u00e6so, Domine, consilium Achitophel. 32 Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. 33 Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri : 34 si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absa- lom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel. 35 Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. 36 Sunt autem cum eis duo \ufb01lii eorum Achi- maas \ufb01lius Sadoc, et Jonathas \ufb01lius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. 37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem. 16 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uv\u00e6 pass\u00e6, et centum massis palatharum, et utre vini. 2 Et dixit rex Sib\u00e6 : Quid sibi volunt h\u00e6c ? Re- sponditque Siba : Asini, domesticis regis ut sedeant : panes et palath\u00e6 ad vescendum pueris tuis : vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto. 3 Et ait rex : Ubi est \ufb01lius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Jerusalem, dicens : Hodie restituet mihi domus Israe\u00a8l regnum patris mei. 4 Et ait rex Sib\u00e6 : Tua sint omnia qu\u00e6 fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex. 5 Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, \ufb01lius Gera : procedebatque egrediens, et maledicebat, 6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David : omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sin- istro latere regis incedebant. 7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial. 8 Reddidit tibi Domi- nus universum sanguinem domus Saul : quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom \ufb01lii tui : et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. 9 Dixit autem Abisai \ufb01lius Sarvi\u00e6 regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus. 10 Et ait rex : Quid mihi et vobis est, \ufb01lii Sarvi\u00e6 ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim pr\u00e6cepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ? 11 Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce \ufb01lius meus qui egressus est de utero meo, qu\u00e6rit animam meam : quanto magis nunc \ufb01lius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta pr\u00e6cep- tum Domini : 12 si forte respiciat Dominus af\ufb02ictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. 13 Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. 14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi. 15 Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo. 16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex. 17 Ad quem Absalom : 299","Regum II H\u00e6c est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? quare non ivisti cum amico tuo ? 18 Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israe\u00a8l : et cum eo manebo. 19 Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne \ufb01lio regis ? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi. 20 Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus. 21 Et ait Achitophel ad Absalom : In- gredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Israe\u00a8l quod f\u0153daveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum. 22 Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingres- susque est ad concubinas patris sui coram universo Israe\u00a8l. 23 Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic er- at omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom. 17 Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia viro- rum, et consurgens persequar David hac nocte. 2 Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum : cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum. 3 Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet : unum enim virum tu qu\u00e6ris : et omnis populus erit in pace. 4 Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israe\u00a8l. 5 Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat. 6 Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel : facere debemus an non ? quod das consilium ? 7 Et dixit Chusai ad Absalom : Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice. 8 Et rursum intulit Chusai : Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu s\u00e6viat : sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo. 9 Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco : et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absa- lom. 10 Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur : scit enim omnis populus Israe\u00a8l fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. 11 Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israe\u00a8l, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis : et tu eris in medio eorum. 12 Et irruemus super eum in quocumque loco in- ventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram : et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. 13 Quod si urbem ali- quam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israe\u00a8l civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. 14 Dixitque Absalom, et omnes viri Israe\u00a8l : Melius est consilium Chusai Arachit\u00e6, consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consili- um Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. 15 Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israe\u00a8l : et ego tale et tale dedi consilium. 16 Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes : Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere : ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est. 17 Jonathas autem et Achimaas sta- bant juxta fontem Rogel : abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium : non enim poterant videri, aut introire civ- itatem. 18 Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom : illi vero concito 300","Regum II gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo : et descenderunt in eum. 19 Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas : et sic latuit res. 20 Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt : Ubi est Achi- maas et Jonathas ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui qu\u00e6rebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem. 21 Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nun- tiaverunt regi David, et dixerunt : Surgite, et transite cito \ufb02uvium : quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel. 22 Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret : et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset \ufb02uvium. 23 Porro Achi- tophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam : et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui. 24 David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israe\u00a8l cum eo. 25 Amasam vero constituit Absalom pro Joab su- per exercitum : Amasa autem erat \ufb01lius viri qui vocabatur Jetra de Jezrae\u00a8li, qui ingressus est ad Abigail \ufb01liam Naas, sororem Sarvi\u00e6, qu\u00e6 fuit mater Joab. 26 Et castrametatus est Israe\u00a8l cum Absalom in terra Galaad. 27 Cumque venisset David in castra, Sobi \ufb01lius Naas de Rabbath \ufb01liorum Ammon, et Machir \ufb01lius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim, 28 ob- tulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa \ufb01ctilia, frumentum, et hordeum, et fari- nam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer, 29 et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos : dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum : suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto. 18 Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones, 2 et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai \ufb01lii Sarvi\u00e6 fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum. 3 Et respondit populus : Non exibis : sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit : sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris : melius est igitur ut sis nobis in urbe pr\u00e6sidio. 4 Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam : egrediebaturque populus per turmas suas cen- teni et milleni. 5 Et pr\u00e6cepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens : Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat pr\u00e6cipientem regem cunctis principibus pro Absalom. 6 Itaque egressus est populus in campum contra Israe\u00a8l, et factum est pr\u00e6li- um in saltu Ephraim. 7 Et c\u00e6sus est ibi populus Israe\u00a8l ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium. 8 Fuit autem ibi pr\u00e6lium dispersum super faciem omnis terr\u00e6, et multo plures erant quos saltus con- sumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa. 9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo : cumque ingres- sus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adh\u00e6sit caput ejus quercui : et illo suspenso inter c\u00e6lum et terram, mulus cui insederat, pertran- sivit. 10 Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens : Vidi Absalom pendere de quercu. 11 Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei : Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum ? 12 Qui dixit ad Joab : Si appenderes in manibus meis mille argen- 301","Regum II teos, nequaquam mitterem manum meam in \ufb01lium regis : audientibus enim nobis pr\u00e6cepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens : Custodite mihi puerum Ab- salom. 13 Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ? 14 Et ait Joab : Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et in\ufb01xit eas in corde Absalom : cumque adhuc palpitaret h\u00e6rens in quercu, 15 cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum. 16 Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israe\u00a8l, volens parcere multitudini. 17 Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis : omnis autem Israe\u00a8l fugit in tabernacula sua. 18 Porro Absa- lom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis : dixerat enim : Non habeo \ufb01lium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem. 19 Achimaas autem \ufb01lius Sadoc, ait : Curram, et nuntiabo regi quia judici- um fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. 20 Ad quem Joab dixit : Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia : hodie nolo te nuntiare : \ufb01lius enim regis est mortuus. 21 Et ait Joab Chusi : Vade, et nuntia regi qu\u00e6 vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit. 22 Rursus autem Achimaas \ufb01lius Sadoc dixit ad Joab : Quid impedit si etiam ego curram post Chusi ? Dixitque ei Joab : Quid vis currere, \ufb01li mi ? non eris boni nuntii bajulus. 23 Qui respondit : Quid enim si cucurrero ? Et ait ei : Curre. Currens ergo Achimaas per viam com- pendii, transivit Chusi. 24 David autem sedebat inter duas portas : speculator vero, qui erat in fastigio port\u00e6 super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum. 25 Et exclamans indicavit regi : dixitque rex : Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius, 26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait : Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nun- tius. 27 Speculator autem : Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas \ufb01lii Sadoc. Et ait rex : Vir bonus est, et nuntium portans bonum venit. 28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem : Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. 29 Et ait rex : Estne pax puero Absalom ? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum : nescio ali- ud. 30 Ad quem rex : Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret, 31 apparuit Chusi : et veniens ait : Bonum apporto nuntium, domine mi rex : judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te. 32 Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom ? Cui respon- dens Chusi : Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum. 33 Contristatus itaque rex, ascendit c\u0153naculum port\u00e6, et \ufb02evit. Et sic loquebatur, vadens : Fili mi Absalom, Ab- salom \ufb01li mi : quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom \ufb01li mi, \ufb01li mi Absalom ? 19 Nuntiatum est autem Joab quod rex \ufb02eret et lugeret \ufb01lium suum, 2 et versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim pop- ulus in die illa dici : Dolet rex super \ufb01lio suo. 3 Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens 302","Regum II de pr\u00e6lio. 4 Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom \ufb01li mi, \ufb01li mi. 5 Ingressus ergo Joab ad regem in do- mum, dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam \ufb01liorum tuorum et \ufb01liarum tuarum, et an- imam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. 6 Diligis odientes te, et odio habes diligentes te : et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis : et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi. 7 Nunc igitur surge, et procede, et al- loquens satisfac servis tuis : juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac : et pejus erit hoc tibi quam omnia mala qu\u00e6 venerunt super te ab adolescentia tua usque in pr\u00e6sens. 8 Surrexit ergo rex et sedit in porta : et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege : Israe\u00a8l autem fugit in tabernacula sua. 9 Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israe\u00a8l, dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse sal- vavit nos de manu Philisthinorum : et nunc fugit de terra propter Absalom. 10 Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello : usquequo siletis, et non reducitis regem ? 11 Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens : Loquimini ad majores natu Juda, dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? (Sermo autem omnis Is- rae\u00a8l pervenerat ad regem in domo ejus.) 12 Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem ? 13 Et Amas\u00e6 dicite : Nonne os meum, et caro mea es ? h\u00e6c faciat mihi Deus, et h\u00e6c addat, si non magister militi\u00e6 fueris coram me omni tempore pro Joab. 14 Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius : miseruntque ad regem, dicentes : Revertere tu, et omnes servi tui. 15 Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem : et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem. 16 Festinavit autem Semei \ufb01lius Gera \ufb01lii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David, 17 cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul : et quindecim \ufb01lii ejus, ac viginti servi erant cum eo : et irrumpentes Jordanem, ante regem 18 transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus : Semei autem \ufb01lius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem, 19 dixit ad eum : Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. 20 Agnosco enim servus tuus peccatum meum : et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. 21 Respondens vero Abisai \ufb01lius Sarvi\u00e6, dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini ? 22 Et ait David : Quid mihi et vobis, \ufb01lii Sarvi\u00e6 ? cur ef\ufb01cimini mihi hodie in satan ? ergone hodie inter\ufb01cietur vir in Israe\u00a8l ? an ignoro hodie me factum regem super Israe\u00a8l ? 23 Et ait rex Semei : Non morieris. Juravitque ei. 24 Miphiboseth quoque \ufb01lius Saul descendit in occursum regis, illotis ped- ibus et intonsa barba : vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. 25 Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex : Quare non venisti mecum, Miphiboseth ? 26 Et respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me : dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege : claudus enim sum servus tuus. 27 Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem : tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es : fac quod placitum 303","Regum II est tibi. 28 Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi : tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mens\u00e6 tu\u00e6 : quid ergo habeo just\u00e6 querel\u00e6 ? aut quid possum ultra vociferari ad regem ? 29 Ait ergo ei rex : Quid ultra loqueris ? \ufb01xum est quod locutus sum : tu et Siba di- vidite possessiones. 30 Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex paci\ufb01ce in domum suam. 31 Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra \ufb02uvium prosequi eum. 32 Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse pr\u00e6buit alimenta regi cum moraretur in castris : fuit quippe vir dives nimis. 33 Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem. 34 Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vit\u00e6 me\u00e6, ut ascendam cum rege in Jerusalem ? 35 Octogenarius sum hodie : numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum ? aut delectare potest servum tuum cibus et potus ? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum ? quare servus tuus sit oneri domino meo regi ? 36 Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum : non indigeo hac vicissitudine, 37 sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris me\u00e6. Est autem servus tuus Chamaam : ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur. 38 Dixit itaque ei rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit : et omne quod petieris a me, impetrabis. 39 Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei : et ille reversus est in locum suum. 40 Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars ad- fuerat de populo Israe\u00a8l. 41 Itaque omnes viri Israe\u00a8l concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo ? 42 Et respondit om- nis vir Juda ad viros Israe\u00a8l : Quia mihi propior est rex : cur irasceris super hac re ? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt ? 43 Et respondit vir Israe\u00a8l ad viros Juda, et ait : Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te : cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Juda viris Israe\u00a8l. 20 Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, \ufb01lius Bochri, vir Jemineus : et cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque h\u00e6reditas in \ufb01lio Isai : revertere in tabernacula tua, Israe\u00a8l. 2 Et separatus est omnis Israe\u00a8l a David, secutusque est Seba \ufb01lium Bochri : viri autem Juda adh\u00e6serunt regi suo a Jordane usque Jerusalem. 3 Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis pr\u00e6bens : et non est ingressus ad eas, sed erant claus\u00e6 usque in diem mortis su\u00e6 in viduitate viventes. 4 Dixit autem rex Amas\u00e6 : Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto pr\u00e6sens. 5 Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex. 6 Ait autem David ad Abisai : Nunc magis af\ufb02icturus est nos Seba \ufb01lius Bochri quam Absalom : tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. 7 Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi : et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum 304","Regum II Seba \ufb01lium Bochri. 8 Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. 9 Dixit itaque Joab ad Amasam : Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amas\u00e6, quasi osculans eum. 10 Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab : qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit : et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba \ufb01lium Bochri. 11 Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amas\u00e6, de sociis Joab, dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Joab comes David. 12 Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum. 13 Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequen- dum Seba \ufb01lium Bochri. 14 Porro ille transierat per omnes tribus Israe\u00a8l in Abelam et Bethmaacha : omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. 15 Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et cir- cumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs : omnis autem tur- ba qu\u00e6 erat cum Joab, moliebatur destruere muros. 16 Et exclamavit mulier sapiens de civitate : Audite, audite : dicite Joab : Appropinqua huc, et loquar tecum. 17 Qui cum accessisset ad eam, ait illi : Tu es Joab ? Et ille respondit : Ego. Ad quem sic locuta est : Audi sermones ancill\u00e6 tu\u00e6. Qui respondit : Audio. 18 Rursumque illa : Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio : Qui interrogant, interrogent in Abela : et sic per\ufb01ciebant. 19 Nonne ego sum qu\u00e6 respondeo veritatem in Israe\u00a8l, et tu qu\u00e6ris subvertere civitatem et evertere matrem in Israe\u00a8l ? quare pr\u00e6cipitas h\u00e6reditatem Domini ? 20 Respondensque Joab, ait : Absit, absit hoc a me : non pr\u00e6cipito, neque demolior. 21 Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba \ufb01lius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David : tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab : Ecce caput ejus mittetur ad te per murum. 22 Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter : qui ab- scissum caput Seba \ufb01lii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua : Joab autem reversus est Jerusalem ad regem. 23 Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israe\u00a8l : Banaias autem \ufb01lius Jojad\u00e6 super Cereth\u00e6os et Pheleth\u00e6os : 24 Aduram vero super tributa : porro Josaphat \ufb01lius Ahilud, a commentariis : 25 Siva autem, scriba : Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. 26 Ira autem Jairites erat sacerdos David. 21 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et con- suluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. 2 Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonit\u00e6 non erant de \ufb01liis Israe\u00a8l, sed reliqui\u00e6 Am- orrh\u00e6orum : \ufb01lii quippe Israe\u00a8l juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro \ufb01liis Israe\u00a8l et Juda), 3 dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faci- am vobis ? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis h\u00e6reditati Domini ? 4 Dixeruntque ei Gabaonit\u00e6 : Non est nobis super argento et auro qu\u00e6stio, sed contra Saul, et contra domum ejus : neque volumus ut inter\ufb01ciatur homo de Israe\u00a8l. Ad quos rex ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ? 5 Qui dixerunt regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne 305","Regum II unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis \ufb01nibus Israe\u00a8l. 6 Dentur nobis septem viri de \ufb01liis ejus, ut cruci\ufb01gamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo. 7 Pepercitque rex Miphiboseth \ufb01lio Jonath\u00e6 \ufb01lii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan \ufb01lium Saul. 8 Tulit itaque rex duos \ufb01lios Respha \ufb01li\u00e6 Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth : et quinque \ufb01lios Michol \ufb01li\u00e6 Saul quos genuerat Hadrieli \ufb01lio Berzellai, qui fuit de Molathi, 9 et dedit eos in manus Gabaonitarum : qui cruci\ufb01xerunt eos in monte coram Domino : et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. 10 Tollens autem Respha \ufb01lia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de c\u00e6lo : et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. 11 Et nuntiata sunt David qu\u00e6 fecerat Respha \ufb01lia Aja, concubina Saul. 12 Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonath\u00e6 \ufb01lii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe\u00a8 : 13 et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonath\u00e6 \ufb01lii ejus : et colligentes ossa eorum qui af\ufb01xi fuerant, 14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonath\u00e6 \ufb01lii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus : feceruntque omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat rex, et repropitiatus est Deus terr\u00e6 post h\u00e6c. 15 Factum est autem rursum pr\u00e6lium Philisthinorum adversum Israe\u00a8l, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. De- \ufb01ciente autem David, 16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus fer- rum hast\u00e6 trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. 17 Pr\u00e6sidioque ei fuit Abisai \ufb01lius Sarvi\u00e6, et percus- sum Philisth\u00e6um interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes : Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israe\u00a8l. 18 Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisth\u00e6os : tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum. 19 Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisth\u00e6os, in quo percussit Adeodatus \ufb01lius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Geth\u00e6um, cujus hastile hast\u00e6 erat quasi liciatorium texentium. 20 Quartum bellum fuit in Geth : in quo vir fuit excel- sus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor : et erat de origine Arapha. 21 Et blasphemavit Israe\u00a8l : percussit autem eum Jonathan \ufb01lius Samaa fratris David. 22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus. 22 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liber- avit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. 2 Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. 3 Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis me\u00e6 : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me. 4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. 5 Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me. 6 Funes inferni circumdederunt me : pr\u00e6venerunt me laquei mortis. 306","Regum II 7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus. 8 Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis. 9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo. 10 Inclinavit c\u00e6los, et descendit : et caligo sub pedibus ejus. 11 Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti. 12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus c\u00e6lorum. 13 Pr\u00e6 fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis. 14 Tonabit de c\u00e6lo Dominus, et excelsus dabit vocem suam. 15 Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos. 16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. 17 Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis. 18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant. 19 Pr\u00e6venit me in die af\ufb02ictionis me\u00e6, et factus est Dominus \ufb01rmamentum meum. 20 Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei. 21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. 22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. 23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et pr\u00e6cepta ejus non amovi a me. 24 Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea. 25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum. 26 Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus. 27 Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. 307","Regum II 28 Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis. 29 Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas. 30 In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum. 31 Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se. 32 Quis est Deus pr\u00e6ter Dominum, et quis fortis pr\u00e6ter Deum nostrum ? 33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. 34 Co\u00e6quans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ; 35 docens manus meas ad pr\u00e6lium, et componens quasi arcum \u00e6reum brachia mea. 36 Dedisti mihi clypeum salutis tu\u00e6, et mansuetudo tua multiplicavit me. 37 Dilatabis gressus meos subtus me, et non de\ufb01cient tali mei. 38 Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos. 39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis. 40 Accinxisti me fortitudine ad pr\u00e6lium : incurvasti resistentes mihi subtus me. 41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos. 42 Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos. 43 Delebo eos ut pulverem terr\u00e6 ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam. 44 Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi. 45 Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi. 46 Filii alieni de\ufb02uxerunt, et contrahentur in angustiis suis. 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis me\u00e6. 48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. 49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me. 50 Propterea con\ufb01tebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo : 51 magni\ufb01cans salutes regis sui, 308","Regum II et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum. 23 H\u00e6c autem sunt verba David novissima. Dixit David \ufb01lius Isai : Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israe\u00a8l : 2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. 3 Dixit Deus Israe\u00a8l mihi, locutus est fortis Israe\u00a8l : Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, 4 sicut lux auror\u00e6, oriente sole, mane absque nubibus rutilat : et sicut pluviis germinat herba de terra. 5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum \u00e6ternum iniret mecum, \ufb01rmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet. 6 Pr\u00e6varicatores autem quasi spin\u00e6 evellentur universi, qu\u00e6 non tolluntur manibus. 7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succens\u00e6 comburentur usque ad nihilum. 8 H\u00e6c nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. 9 Post hunc, Eleazar \ufb01lius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in pr\u00e6lium. 10 Cumque ascendissent viri Israe\u00a8l, ipse stetit et percussit Philisth\u00e6os donec de\ufb01ceret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad c\u00e6sorum spolia detrahenda. 11 Et post hunc, Semma \ufb01lius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim, 12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisth\u00e6os : et fecit Dominus salutem magnam. 13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. 14 Et David erat in pr\u00e6sidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. 15 Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aqu\u00e6 de cisterna qu\u00e6 est in Bethlehem jux- ta portam ! 16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, qu\u00e6 erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, 17 dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profec- ti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. H\u00e6c fecerunt tres robustissimi. 18 Abisai quoque frater Joab \ufb01lius Sarvi\u00e6, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : 309","Regum II nominatus in tribus, 19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. 20 Et Banaias \ufb01lius Jojad\u00e6 viri fortis- simi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. 21 Ipse quoque interfecit virum \u00e6gyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit has- tam de manu \u00c6gyptii, et interfecit eum hasta sua. 22 H\u00e6c fecit Banaias \ufb01lius Jojad\u00e6. 23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobil- iores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. 24 Asae\u00a8l frater Joab inter triginta, Elehanan \ufb01lius patrui ejus de Bethle- hem, 25 Semma de Harodi, Elica de Harodi, 26 Heles de Phalti, Hira \ufb01lius Acces de Thecua, 27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati, 28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites, 29 Heled \ufb01lius Baana, et ipse Netophathites, Ithai \ufb01lius Ribai de Gabaath \ufb01liorum Benjamin, 30 Banaia Pharathonites, Hed- dai de torrente Gaas, 31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi, 32 Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan, 33 Semma de Orori, Ajam \ufb01lius Sarar Aror- ites, 34 Eliphelet \ufb01lius Aasbai \ufb01lii Machati, Eliam \ufb01lius Achitophel Gelonites, 35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi, 36 Igaal \ufb01lius Nathan de Soba, Bonni de Gadi, 37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab \ufb01lii Sarvi\u00e6, 38 Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites, 39 Urias Heth\u00e6us : omnes triginta septem. 24 Et addidit furor Domini irasci contra Israe\u00a8l, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israe\u00a8l et Judam. 2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israe\u00a8l a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. 3 Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi domi- nus meus rex vult in re hujuscemodi ? 4 Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus : egressusque est Joab et princeps militum a fa- cie regis, ut numerarent populum Israe\u00a8l. 5 Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroe\u00a8r ad dexteram urbis, qu\u00e6 est in valle Gad : 6 et per Jazer tran- sierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silves- tria. Circumeuntesque juxta Sidonem, 7 transierunt prope m\u0153nia Tyri, et om- nem terram Hev\u00e6i et Chanan\u00e6i, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee : 8 et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem. 9 Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israe\u00a8l octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum. 10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus : et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. 11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens : 12 Vade, et loquere ad David : H\u00e6c dicit Dominus : Trium tibi datur optio : elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi. 13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua : aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur : aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem. 14 Dixit autem David ad Gad : 310","Regum II Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini (mult\u00e6 enim misericordi\u00e6 ejus sunt) quam in manus hominum. 15 Immisitque Dominus pestilentiam in Israe\u00a8l, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum. 16 Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super af\ufb02ictione, et ait angelo percutienti populum : Suf\ufb01cit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebus\u00e6i. 17 Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum c\u00e6dentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt ? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. 18 Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei : Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebus\u00e6i. 19 Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem pr\u00e6ceperat ei Dominus. 20 Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se : 21 et egressus adoravit regem prono vul- tu in terram, et ait : Quid caus\u00e6 est ut veniat dominus meus rex ad servum suum ? Cui David ait : Ut emam a te aream, et \u00e6di\ufb01cem altare Domino, et cesset interfectio qu\u00e6 grassatur in populo. 22 Et ait Areuna ad David : Accip- iat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei : habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum. 23 Omnia dedit Areuna rex regi : dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tu- um. 24 Cui respondens rex, ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta : 25 et \u00e6di\ufb01cavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et paci\ufb01ca : et propitiatus est Dominus terr\u00e6, et cohibita est plaga ab Israe\u00a8l. 311","Liber Tertius Regum 1 Et rex David senuerat, habebatque \u00e6tatis plurimos dies : cumque operire- tur vestibus, non cale\ufb01ebat. 2 Dixerunt ergo ei servi sui : Qu\u00e6ramus domi- no nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem. 3 Qu\u00e6sierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus \ufb01nibus Israe\u00a8l, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem. 4 Erat autem puella pul- chra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam. 5 Adonias autem \ufb01lius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum. 6 Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. 7 Et sermo ei cum Joab \ufb01lio Sarvi\u00e6, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoni\u00e6. 8 Sadoc vero sacerdos, et Banaias \ufb01lius Jojad\u00e6, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia. 9 Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos \ufb01lios regis, et omnes vi- ros Juda servos regis. 10 Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit. 11 Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias \ufb01lius Haggith, et dominus noster David hoc igno- rat ? 12 Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, \ufb01liique tui Salomonis. 13 Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancill\u00e6 tu\u00e6, dicens : Salomon \ufb01lius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo ? quare ergo regnat Adonias ? 14 Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos. 15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei. 16 Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis ? 17 Qu\u00e6 respondens, ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancill\u00e6 tu\u00e6 : Salomon \ufb01lius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo. 18 Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. 19 Mactavit boves, et pinguia qu\u00e6que, et arietes plurimos, et vocavit omnes \ufb01lios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militi\u00e6 : Salomonem autem servum tuum non vocavit. 20 Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israe\u00a8l, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. 21 Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et \ufb01lius meus Salomon peccatores. 22 Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit. 23 Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram, 24 dixit Nathan : Domine mi rex, tu dix- isti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ? 25 Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos \ufb01lios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, il- lisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias : 26 me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam \ufb01lium Jojad\u00e6, et Sa- lomonem famulum tuum non vocavit. 27 Numquid a domino meo rege exivit","Regum III hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thron- um domini mei regis post eum ? 28 Et respondit rex David, dicens : Vocate ad me Bethsabee. Qu\u00e6 cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum, 29 juravit rex, et ait : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angus- tia, 30 quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israe\u00a8l, dicens : Salomon \ufb01lius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me : sic faciam hodie. 31 Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens : Vivat dominus meus David in \u00e6ternum. 32 Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam \ufb01lium Jojad\u00e6. Qui cum ingressi fuissent coram rege, 33 dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem \ufb01lium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon. 34 Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israe\u00a8l : et canetis buc- cina, atque dicetis : Vivat rex Salomon. 35 Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me : illique pr\u00e6cipiam ut sit dux super Israe\u00a8l et super Judam. 36 Et respondit Banaias \ufb01lius Jojad\u00e6 regi, dicens : Amen : sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. 37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David. 38 Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias \ufb01lius Jojad\u00e6, et Cerethi, et Phelethi : et impo- suerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon. 39 Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon. 40 Et ascen- dit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et l\u00e6tantium gaudio magno : et insonuit terra a clamore eorum. 41 Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo : jamque con- vivium \ufb01nitum erat : sed et Joab, audita voce tub\u00e6, ait : Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis ? 42 Adhuc illo loquente, Jonathas \ufb01lius Abiathar sacer- dotis venit : cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians. 43 Responditque Jonathas Adoni\u00e6 : Nequaquam : dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem : 44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam \ufb01lium Jojad\u00e6, et Cerethi, et Phelethi, et im- posuerunt eum super mulam regis. 45 Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde l\u00e6tantes, et insonuit civitas : h\u00e6c est vox quam audistis. 46 Sed et Salomon sedet super solium regni. 47 Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, di- centes : Ampli\ufb01cet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magni\ufb01cet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo : 48 et locutus est : Benedictus Dominus Deus Israe\u00a8l, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis. 49 Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam. 50 Adonias autem timens Salomonem, sur- rexit, et abiit, tenuitque cornu altaris. 51 Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non inter\ufb01ciat servum suum gladio. 52 Dix- itque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur. 53 Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam. 313","Regum III 2 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : pr\u00e6cepitque Sa- lomoni \ufb01lio suo, dicens : 2 Ego ingredior viam univers\u00e6 terr\u00e6 : confortare, et esto vir. 3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias c\u00e6remonias ejus, et pr\u00e6cepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi : ut intelligas universa qu\u00e6 facis, et quocumque te verteris : 4 ut con\ufb01rmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint \ufb01lii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israe\u00a8l. 5 Tu quoque nosti qu\u00e6 fecerit mihi Joab \ufb01lius Sarvi\u00e6, qu\u00e6 fecerit duobus principibus exercitus Israe\u00a8l, Abner \ufb01lio Ner, et Amas\u00e6 \ufb01lio Jether : quos oc- cidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem pr\u00e6lii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. 6 Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus paci- \ufb01ce ad inferos. 7 Sed et \ufb01liis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. 8 Habes quoque apud te Semei \ufb01lium Gera \ufb01lii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad cas- tra : sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens : Non te inter\ufb01ciam gladio : 9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias qu\u00e6 facies ei : deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos. 10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David. 11 Dies autem quibus regnavit David super Is- rae\u00a8l, quadraginta anni sunt : in Hebron regnavit septem annis ; in Jerusalem, triginta tribus. 12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et \ufb01rmatum est regnum ejus nimis. 13 Et ingressus est Adonias \ufb01lius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Qu\u00e6 dixit ei : Paci\ufb01cusne est ingressus tuus ? Qui re- spondit : Paci\ufb01cus. 14 Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille : 15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me pr\u00e6posuerat omnis Israe\u00a8l sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei. 16 Nunc ergo petitionem unam precor a te : ne confundas faciem meam. Qu\u00e6 dixit ad eum : Loquere. 17 Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem. 18 Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi. 19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Ado- nia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, qu\u00e6 sedit ad dexteram ejus. 20 Dix- itque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam. 21 Qu\u00e6 ait : Detur Abisag Sunamitis Adoni\u00e6 fratri tuo uxor. 22 Respon- ditque rex Salomon, et dixit matri su\u00e6 : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoni\u00e6 ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab \ufb01lium Sarvi\u00e6. 23 Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens : H\u00e6c faciat mihi Deus, et h\u00e6c addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc. 24 Et nunc vivit Dominus, qui \ufb01rmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias. 25 Misitque rex Salomon per manum Banai\u00e6 \ufb01lii Jojad\u00e6, qui interfecit eum, et mortuus est. 26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non inter\ufb01ciam, quia portasti arcam Domini Dei 314","Regum III coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus. 27 Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo. 28 Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset : fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris. 29 Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugis- set Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare : misitque Salomon Banaiam \ufb01lium Jojad\u00e6, dicens : Vade, inter\ufb01ce eum. 30 Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei : H\u00e6c dicit rex : Egredere. Qui ait : Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens : H\u00e6c locutus est Joab, et h\u00e6c respondit mihi. 31 Dixitque ei rex : Fac sicut locutus est, et inter\ufb01ce eum, et sepeli : et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei. 32 Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se : et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner \ufb01lium Ner principem militi\u00e6 Israe\u00a8l, et Amasam \ufb01lium Jether principem exercitus Juda : 33 et revertetur san- guis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in \u00e6ternum a Domino. 34 Ascendit itaque Banaias \ufb01lius Jojad\u00e6, et aggressus eum interfecit : sepultusque est in domo sua in deserto. 35 Et constituit rex Banaiam \ufb01lium Jojad\u00e6 pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar. 36 Misit quoque rex, et vocavit Semei : dixitque ei : \u00c6di\ufb01ca tibi domum in Jerusalem, et habita ibi : et non egredieris inde huc atque illuc. 37 Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te inter\ufb01cien- dum : sanguis tuus erit super caput tuum. 38 Dixitque Semei regi : Bonus sermo : sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis. 39 Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis \ufb01lium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth. 40 Et surrexit Semei, et stravit as- inum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth. 41 Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset. 42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testi\ufb01ca- tus sum tibi per Dominum, et pr\u00e6dixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem au- divi ? 43 quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et pr\u00e6ceptum quod pr\u00e6ceperam tibi ? 44 Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum : 45 et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum. 46 Jussit itaque rex Banai\u00e6 \ufb01lio Jojad\u00e6, qui egressus, percussit eum, et mortuus est. 3 Con\ufb01rmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et af\ufb01nitate conjunctus est Pharaoni regi \u00c6gypti : accepit namque \ufb01liam ejus, et adduxit in civ- itatem David, donec compleret \u00e6di\ufb01cans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. 2 Attamen populus immolabat in excel- sis : non enim \u00e6di\ufb01catum erat templum nomini Domini usque in diem illum. 3 Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in pr\u00e6ceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama. 4 Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hos- tias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. 5 Apparuit 315","Regum III autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Postula quod vis ut dem tibi. 6 Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo mis- ericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei \ufb01lium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. 7 Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum. 8 Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi in\ufb01niti, qui numerari et supputari non potest pr\u00e6 multitudine. 9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judi- care possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum ? 10 Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujusce- modi rem. 11 Et dixit Dominus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed pos- tulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium : 12 ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit. 13 Sed et h\u00e6c qu\u00e6 non postu- lasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus. 14 Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris pr\u00e6- cepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos. 15 Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca f\u0153deris Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas paci\ufb01cas, et grande convivium universis famulis suis. 16 Tunc venerunt du\u00e6 mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo : 17 quarum una ait : Obsecro, mi domine : ego et mulier h\u00e6c habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo. 18 Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et h\u00e6c : et eramus simul, nullusque alius nobiscum in do- mo, exceptis nobis duabus. 19 Mortuus est autem \ufb01lius mulieris hujus nocte : dormiens quippe oppressit eum. 20 Et consurgens intempest\u00e6 noctis silentio, tulit \ufb01lium meum de latere meo, ancill\u00e6 tu\u00e6 dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem \ufb01lium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. 21 Cumque surrexissem mane ut darem lac \ufb01lio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram. 22 Respon- ditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed \ufb01lius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : \ufb01lius quippe meus vivit, et \ufb01lius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege. 23 Tunc rex ait : H\u00e6c dicit : Filius meus vivit, et \ufb01lius tuus mortuus est : et ista respondit : Non, sed \ufb01lius tuus mortuus est, meus autem vivit. 24 Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege, 25 Di- vidite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. 26 Dixit autem mulier, cujus \ufb01lius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super \ufb01lio suo) : Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite inter\ufb01cere eum. E contrario illa dicebat : Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur. 27 Respondit rex, et ait : Date huic infantem vivum, et non occidatur : h\u00e6c est enim mater ejus. 28 Audivit itaque omnis Israe\u00a8l judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. 4 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israe\u00a8l : 2 et hi principes quos habebat : Azarias \ufb01lius Sadoc sacerdotis : 3 Elihoreph et Ahia \ufb01l- 316","Regum III ii Sisa scrib\u00e6 : Josaphat \ufb01lius Ahilud a commentariis : 4 Banaias \ufb01lius Jo- jad\u00e6 super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes : 5 Azarias \ufb01lius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud \ufb01lius Nathan sacerdos, ami- cus regis : 6 et Ahisar pr\u00e6positus domus : et Adoniram \ufb01lius Abda super tributa. 7 Habebat autem Salomon duodecim pr\u00e6fectos super omnem Israe\u00a8l, qui pr\u00e6bebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. 8 Et h\u00e6c nomina eorum : Benhur in monte Ephraim. 9 Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan. 10 Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher. 11 Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth \ufb01liam Sa- lomonis habebat uxorem. 12 Bana \ufb01lius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, qu\u00e6 est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan. 13 Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair \ufb01lii Manasse in Galaad : ipse pr\u00e6erat in omni regione Argob, qu\u00e6 est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis qu\u00e6 habebant seras \u00e6reas. 14 Ahinadab \ufb01lius Addo pr\u00e6erat in Manaim. 15 Achimaas in Neph- thali : sed et ipse habebat Basemath \ufb01liam Salomonis in conjugio. 16 Baana \ufb01lius Husi in Aser, et in Baloth. 17 Josaphat \ufb01lius Pharue in Issachar. 18 Semei \ufb01lius Ela in Benjamin. 19 Gaber \ufb01lius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrh\u00e6i et Og regis Basan, super omnia qu\u00e6 erant in illa terra. 20 Juda et Israe\u00a8l innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : come- dentes, et bibentes, atque l\u00e6tantes. 21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a \ufb02umine terr\u00e6 Philisthiim usque ad terminum \u00c6gypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vit\u00e6 ejus. 22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori simil\u00e6, et sexaginta cori farin\u00e6, 23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. 24 Ipse enim obtinebat omnem regionem qu\u00e6 erat trans \ufb02umen, a Thaph- sa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu. 25 Habitabatque Juda et Israe\u00a8l absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub \ufb01cu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. 26 Et habebat Salomon quadraginta millia pr\u00e6sepia equorum cur- rilium, et duodecim millia equestrium. 27 Nutriebantque eos supradicti regis pr\u00e6fecti : sed et necessaria mens\u00e6 regis Salomonis cum ingenti cura pr\u00e6be- bant in tempore suo. 28 Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi. 29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam qu\u00e6 est in littore maris. 30 Et pr\u00e6cedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et \u00c6gyptiorum, 31 et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda \ufb01liis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille. 33 Et disputavit super lignis a cedro qu\u00e6 est in Libano, usque ad hyssopum qu\u00e6 egreditur de pariete : et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. 34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terr\u00e6 qui audiebant sapientiam ejus. 5 Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram 317","Regum III David omni tempore. 2 Misit autem Salomon ad Hiram, dicens : 3 Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit \u00e6di\ufb01care domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. 4 Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. 5 Quam ob rem cogito \u00e6di\ufb01care templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse \u00e6di\ufb01cabit domum nomini meo. 6 Pr\u00e6cipe igitur ut pr\u00e6cidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis : mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris : scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna c\u00e6dere sicut Sidonii. 7 Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, l\u00e6tatus est valde, et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David \ufb01lium sapientissimum super populum hunc plurimum. 8 Et misit Hiram ad Salomonem, dicens : Audivi qu\u00e6cumque mandasti mihi : ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. 9 Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem signi\ufb01caveris mihi : et applicabo ea ibi, et tu tolles ea : pr\u00e6bebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui me\u00e6. 10 Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus. 11 Salomon autem pr\u00e6bebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : h\u00e6c tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. 12 Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei : et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo f\u0153dus. 13 Elegitque rex Salomon operarios de omni Israe\u00a8l, et erat indictio triginta millia virorum. 14 Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses sin- gulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis : et Adoniram erat super hujuscemodi indictione. 15 Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte, 16 ab- sque pr\u00e6positis qui pr\u00e6erant singulis operibus, numero trium millium et tre- centorum, pr\u00e6cipientium populo et his qui faciebant opus. 17 Pr\u00e6cepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos : 18 quos dolaverunt c\u00e6mentarii Salomonis et c\u00e6mentarii Hiram : porro Giblii pr\u00e6paraverunt ligna et lapides ad \u00e6di\ufb01candam domum. 6 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis \ufb01liorum Israe\u00a8l de terra \u00c6gypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secun- dus), regni Salomonis super Israe\u00a8l, \u00e6di\ufb01cari c\u0153pit domus Domino. 2 Domus autem quam \u00e6di\ufb01cabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. 3 Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta men- suram latitudinis templi : et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. 4 Fecitque in templo fenestras obliquas. 5 Et \u00e6di\ufb01cavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et ora- culi, et fecit latera in circuitu. 6 Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non h\u00e6rerent muris templi. 7 Domus autem cum \u00e6di\ufb01caretur, de lapidibus dolatis atque perfectis \u00e6di\ufb01cata est : et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum \u00e6di\ufb01caretur. 318","Regum III 8 Ostium lateris medii in parte erat domus dextr\u00e6 : et per cochleam ascende- bant in medium c\u0153naculum, et a medio in tertium. 9 Et \u00e6di\ufb01cavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis. 10 Et \u00e6di\ufb01- cavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. 11 Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens : 12 Domus h\u00e6c, quam \u00e6di\ufb01cas, si ambulaveris in pr\u00e6ceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, \ufb01rmabo ser- monem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum : 13 et habitabo in medio \ufb01liorum Israe\u00a8l, et non derelinquam populum meum Israe\u00a8l. 14 Igitur \u00e6di\ufb01cavit Salomon domum, et consummavit eam. 15 Et \u00e6di\ufb01cav- it parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis in- trinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis. 16 \u00c6di\ufb01cavitque vig- inti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. 17 Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. 18 Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et c\u00e6laturas eminentes : omnia cedrinis tabulis vestiebantur : nec omnino lapis apparere poterat in pariete. 19 Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam f\u0153deris Domini. 20 Por- ro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis : et operuit illud atque vestivit auro purissimo : sed et altare vestivit cedro. 21 Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et af\ufb01xit laminas clavis aureis. 22 Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro. 23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis. 24 Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera : id est, decem cubitos habentes, a summitate al\u00e6 unius usque ad al\u00e6 alterius summi- tatem. 25 Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim, 26 id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus. 27 Posuitque cherubim in medio templi interioris : extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum : al\u00e6 autem alter\u00e6 in media parte templi se invicem contingebant. 28 Texit quoque cheru- bim auro. 29 Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis c\u00e6laturis et torno : et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. 30 Sed et pavimentum domus texit auro intrinse- cus et extrinsecus. 31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque. 32 Et duo ostia de lignis olivarum : et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominen- tia : et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro. 33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, 34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur. 35 Et sculpsit cherubim, et palmas, et c\u00e6laturas valde eminentes : operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. 36 Et \u00e6di\ufb01cavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri. 37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio : 38 et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis : \u00e6di\ufb01cavitque eam annis septem. 319","Regum III 7 Domum autem suam \u00e6di\ufb01cavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. 2 \u00c6di\ufb01cavit quoque domum saltus Libani centum cubito- rum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis : et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas : ligna quippe cedrina exciderat in columnas. 3 Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, qu\u00e6 quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim 4 contra se invicem positas, 5 et e regione se respicientes, \u00e6quali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunc- tis \u00e6qualia. 6 Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitu- dinis, et triginta cubitorum latitudinis : et alteram porticum in facie majoris porticus : et columnas, et epistylia super columnas. 7 Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summi- tatem. 8 Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit \ufb01li\u00e6 Pharaonis (quam uxorem duxerat Sa- lomon) tali opere, quali et hanc porticum. 9 Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant : a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus. 10 Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, decem sive octo cubitorum. 11 Et desuper lapides pretiosi \u00e6qualis mensur\u00e6 secti erant, similiterque de cedro. 12 Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro : necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus. 13 Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, 14 \ufb01lium mulieris vidu\u00e6 de tribu Nephthali, patre Tyrio, arti\ufb01cem \u00e6rarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex \u00e6re. Qui cum venis- set ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. 15 Et \ufb01nxit duas columnas \u00e6reas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam : et linea duodec- im cubitorum ambiebat columnam utramque. 16 Duo quoque capitella fecit, qu\u00e6 ponerentur super capita columnarum, fusilia ex \u00e6re : quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum al- terum : 17 et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere con- textarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat : septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. 18 Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella qu\u00e6 erant super summitatem, malogranatorum : eodem modo fecit et capitello secundo. 19 Capitella autem qu\u00e6 erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. 20 Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram column\u00e6 contra retiacula : malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. 21 Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin : similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz. 22 Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum. 23 Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu : quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat il- lud per circuitum. 24 Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare : duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles. 25 Et sta- bat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem : et mare super eos desuper erat : quorum posteriora universa intrinsecus latitabant. 26 Grossitu- 320","Regum III do autem luteris, trium unciarum erat : labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii : duo millia batos capiebat. 27 Et fecit decem bases \u00e6neas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. 28 Et ipsum opus basium, inter- rasile erat : et sculptur\u00e6 inter juncturas. 29 Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper : et subter leones et boves, quasi lora ex \u00e6re dependentia. 30 Et quatuor rot\u00e6 per bases singulas, et axes \u00e6rei : et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes. 31 Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate : et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium : in angulis autem colum- narum vari\u00e6 c\u00e6latur\u00e6 erant : et media intercolumnia, quadrata non rotunda. 32 Quatuor quoque rot\u00e6 qu\u00e6 per quatuor angulos basis erant, coh\u00e6rebant sibi subter basim : una rota habebat altitudinis cubitum et semis. 33 Tales autem rot\u00e6 erant quales solent in curru \ufb01eri : et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia. 34 Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant. 35 In summitate autem basis erat qu\u00e6dam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens c\u00e6laturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa. 36 Sculpsit quoque in tabulatis illis qu\u00e6 erant ex \u00e6re, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non c\u00e6lata, sed apposita per circuitum viderentur. 37 In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili. 38 Fecit quoque decem luteres \u00e6neos : quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum : singu- los quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit. 39 Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram : mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem. 40 Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini. 41 Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos : et retiacula duo, ut operirent duos fu- niculos qui erant super capita columnarum. 42 Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis : duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum. 43 Et bases decem, et luteres decem super bases. 44 Et mare unum, et boves duodec- im subter mare. 45 Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa qu\u00e6 fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant. 46 In campestri re- gione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan. 47 Et posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimiam non erat pondus \u00e6ris. 48 Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et men- sam super quam ponerentur panes propositionis, auream : 49 et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro : et quasi lilii \ufb02ores, et lucernas desuper aureas : et forcipes aure- os, 50 et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo : et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et os- tiorum domus templi, ex auro erant. 51 Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit qu\u00e6 sancti\ufb01caverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. 321","Regum III 8 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israe\u00a8l cum principibus tribuum, et duces familiarum \ufb01liorum Israe\u00a8l, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam f\u0153deris Domini de civitate David, id est, de Sion. 2 Con- venitque ad regem Salomonem universus Israe\u00a8l in mense Ethanim, in solemni die : ipse est mensis septimus. 3 Veneruntque cuncti senes de Israe\u00a8l, et tulerunt arcam sacerdotes, 4 et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum f\u0153deris, et omnia vasa sanctuarii qu\u00e6 erant in tabernaculo : et ferebant ea sacerdotes et Levit\u00e6. 5 Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israe\u00a8l qu\u00e6 convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque \u00e6stimatione et numero. 6 Et intulerunt sacerdotes arcam f\u0153deris Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cheru- bim. 7 Siquidem cherubim expandebant alas super locum arc\u00e6, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. 8 Cumque eminerent vectes, et apparerent sum- mitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrin- secus, qui et fuerunt ibi usque in pr\u00e6sentem diem. 9 In arca autem non erat aliud nisi du\u00e6 tabul\u00e6 lapide\u00e6 quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus f\u0153dus cum \ufb01liis Israe\u00a8l, cum egrederentur de terra \u00c6gypti. 10 Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula imple- vit domum Domini, 11 et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini. 12 Tunc ait Sa- lomon : Dominus dixit ut habitaret in nebula. 13 \u00c6di\ufb01cans \u00e6di\ufb01cavi domum in habitaculum tuum : \ufb01rmissimum solium tuum in sempiternum. 14 Conver- titque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesi\u00e6 Israe\u00a8l : omnia enim ecclesia Israe\u00a8l stabat. 15 Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Israe\u00a8l, qui locu- tus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens : 16 A die qua eduxi populum meum Israe\u00a8l de \u00c6gypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israe\u00a8l, ut \u00e6di\ufb01caretur domus, et esset nomen meum ibi : sed elegi David ut esset super populum meum Israe\u00a8l. 17 Voluitque David pa- ter meus \u00e6di\ufb01care domum nomini Domini Dei Israe\u00a8l : 18 et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo \u00e6di\ufb01care domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans. 19 Verumtamen tu non \u00e6di\ufb01cabis mihi domum, sed \ufb01lius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse \u00e6di\ufb01cabit domum nomini meo. 20 Con\ufb01rmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israe\u00a8l, sicut locutus est Dominus : et \u00e6di\ufb01cavi domum nomini Domini Dei Israe\u00a8l. 21 Et constitui ibi locum arc\u00e6 in qua f\u0153dus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra \u00c6gypti. 22 Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesi\u00e6 Israe\u00a8l, et expandit manus suas in c\u00e6lum, 23 et ait : Domine Deus Israe\u00a8l, non est similis tui deus in c\u00e6lo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo. 24 Qui custodisti servo tuo David patri meo qu\u00e6 locutus es ei : ore locutus es, et manibus perfecisti, ut h\u00e6c dies probat. 25 Nunc igitur Domine Deus Israe\u00a8l, conserva famulo tuo David patri meo qu\u00e6 locutus es ei, dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israe\u00a8l : ita tamen si custodierint \ufb01lii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo. 26 Et nunc Domine Deus Israe\u00a8l, \ufb01rmentur verba tua qu\u00e6 locutus es servo tuo David patri meo. 27 Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram ? si enim c\u00e6lum, et c\u00e6li c\u00e6lorum, te capere non possunt, quanto magis domus h\u00e6c, quam \u00e6di\ufb01cavi ? 28 Sed respice ad orationem servi tui, 322","Regum III et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie : 29 ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die : super domum, de qua dixisti : Erit nomen meum ibi : ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus : 30 ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israe\u00a8l, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in c\u00e6lo : et cum exaudieris, propitius eris. 31 Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramen- tum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam, 32 tu exaudies in c\u00e6lo : et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justi\ufb01cansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam. 33 Si fugerit populus tu- us Israe\u00a8l inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes p\u0153nitentiam, et con\ufb01tentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac : 34 exaudi in c\u00e6lo, et dimitte peccatum populi tui Israe\u00a8l, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum. 35 Si clausum fuerit c\u00e6lum, et non pluer- it propter peccata eorum, et orantes in loco isto, p\u0153nitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter af\ufb02ictionem suam : 36 exaudi eos in c\u00e6lo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israe\u00a8l : et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem. 37 Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus ae\u00a8r, aut \u00e6rugo, aut locusta, vel rubigo, et af\ufb02ixerit eum inimicus ejus portas obsidens : omnis plaga, universa in\ufb01rmitas, 38 cunc- ta devotatio, et imprecatio qu\u00e6 acciderit omni homini de populo tuo Israe\u00a8l : si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac, 39 tu exaudies in c\u00e6lo in loco habitationis tu\u00e6, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium \ufb01liorum hominum), 40 ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terr\u00e6 quam dedisti patribus nostris. 41 Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israe\u00a8l, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum 42 extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco, 43 tu exaudies in c\u00e6lo, in \ufb01rmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena : ut discant universi pop- uli terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israe\u00a8l, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam \u00e6di\ufb01cavi. 44 Si egres- sus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam \u00e6di\ufb01cavi nomini tuo, 45 et exaudies in c\u00e6lo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum. 46 Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope, 47 et egerint p\u0153nitentiam in corde suo in loco captivitatis, et con- versi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes : Peccavimus : inique egimus, impie gessimus : 48 et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint : et oraverint te contra viam terr\u00e6 su\u00e6, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod \u00e6di\ufb01cavi nomini tuo : 49 exaudies in c\u00e6lo, in \ufb01rmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eo- rum : 50 et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus 323","Regum III eorum quibus pr\u00e6varicati sunt in te : et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis. 51 Populus enim tuus est, et h\u00e6red- itas tua, quos eduxisti de terra \u00c6gypti, de medio fornacis ferre\u00e6. 52 Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israe\u00a8l, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te. 53 Tu enim separasti eos tibi in h\u00e6reditatem de universis populis terr\u00e6, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de \u00c6gypto, Domine Deus. 54 Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram \ufb01xerat, et manus expanderat in c\u00e6lum. 55 Stetit ergo, et benedixit omni ecclesi\u00e6 Israe\u00a8l voce magna, dicens : 56 Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israe\u00a8l, juxta omnia qu\u00e6 locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis qu\u00e6 locutus est per Moysen servum suum. 57 Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens. 58 Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et c\u00e6remonias ejus, et judicia qu\u00e6cumque mandavit patribus nostris. 59 Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropin- quantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israe\u00a8l per singulos dies : 60 ut sciant omnes populi terr\u00e6 quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. 61 Sit quoque cor nos- trum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie. 62 Igitur rex, et omnis Israe\u00a8l cum eo, immolabant victimas coram Domi- no. 63 Mactavitque Salomon hostias paci\ufb01cas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum Domini rex et \ufb01lii Israe\u00a8l. 64 In die illa sancti\ufb01cavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini : fecit quippe holocaustum ibi, et sacri\ufb01cium, et adipem paci\ufb01corum : quoniam altare \u00e6reum quod erat coram Domino, minus er- at, et capere non poterat holocaustum, et sacri\ufb01cium, et adipem paci\ufb01corum. 65 Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israe\u00a8l cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum \u00c6gypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. 66 Et in die octava dimisit populos : qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua l\u00e6tantes, et alacri corde super omnibus bonis qu\u00e6 fecerat Dominus David servo suo, et Israe\u00a8l populo suo. 9 Factum est autem cum perfecisset Salomon \u00e6di\ufb01cium domus Domini, et \u00e6di\ufb01cium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, 2 apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. 3 Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me : sancti\ufb01cavi domum hanc quam \u00e6di\ufb01casti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 4 Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplic- itate cordis et in \u00e6quitate, et feceris omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, 5 ponam thronum regni tui super Israe\u00a8l in sem- piternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israe\u00a8l. 6 Si autem aversione aversi fueritis vos et \ufb01lii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et c\u00e6remonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos : 324","Regum III 7 auferam Israe\u00a8l de super\ufb01cie terr\u00e6 quam dedi eis, et templum quod sancti- \ufb01cavi nomini meo, projiciam a conspectu meo : eritque Israe\u00a8l in proverbium, et in fabulam cunctis populis. 8 Et domus h\u00e6c erit in exemplum : omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet : Quare fecit Dominus sic ter- r\u00e6 huic, et domui huic ? 9 Et respondebunt : Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra \u00c6gypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos : idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. 10 Expletis autem annis viginti postquam \u00e6di\ufb01caverat Salomon duas do- mos, id est, domum Domini, et domum regis 11 (Hiram rege Tyri pr\u00e6bente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galil\u00e6\u00e6. 12 Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida qu\u00e6 dederat ei Salomon, et non placuerunt ei. 13 Et ait : H\u00e6ccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. 14 Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. 15 H\u00e6c est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad \u00e6di\ufb01candam domum Domini et domum suam, et Mel- lo, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer. 16 Pharao rex \u00c6gypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chanan\u00e6um, qui habitabat in civitate, interfecit : et dedit eam in dotem \ufb01li\u00e6 su\u00e6 uxori Salomonis. 17 \u00c6di- \ufb01cavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, 18 et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis. 19 Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut \u00e6di\ufb01caret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis su\u00e6. 20 Universum populum qui remanserat de Amorrh\u00e6is, et Heth\u00e6is, et Pherez\u00e6is, et Hev\u00e6is, et Jebus\u00e6is, qui non sunt de \ufb01liis Israe\u00a8l : 21 horum \ufb01lios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant \ufb01lii Israe\u00a8l exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. 22 De \ufb01liis autem Israe\u00a8l non con- stituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et pr\u00e6fecti curruum et equorum. 23 Erant autem principes super omnia opera Salomonis pr\u00e6positi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant. 24 Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam \u00e6di\ufb01caverat ei Salomon : tunc \u00e6di\ufb01cavit Mello. 25 Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per an- nos singulos, holocausta et paci\ufb01cas victimas super altare quod \u00e6di\ufb01caverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino : perfectumque est templum. 26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, qu\u00e6 est juxta Ailath in lit- tore maris Rubri, in terra Idum\u00e6\u00e6. 27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. 28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem. 10 Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in \u00e6nigmatibus. 2 Et ingressa Jerusalem multo cum comi- tatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum in\ufb01nitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa qu\u00e6 habebat in corde suo. 3 Et docuit eam Salomon omnia verba qu\u00e6 proposuer- at : non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei. 4 Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam \u00e6di\ufb01cav- erat, 5 et cibos mens\u00e6 ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, 325","Regum III vestesque eorum, et pincernas, et holocausta qu\u00e6 offerebat in domo Domi- ni : non habebat ultra spiritum. 6 Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea 7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua : et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit : major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi. 8 Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. 9 Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israe\u00a8l, eo quod dilexerit Dominus Israe\u00a8l in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam. 10 Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gem- mas pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea qu\u00e6 dedit regina Saba regi Salomoni. 11 (Sed et classis Hiram, qu\u00e6 portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas. 12 Fecitque rex de lignis thyi- nis fulcra domus Domini et domus regi\u00e6, et citharas lyrasque cantoribus : non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in pr\u00e6sentem diem.) 13 Rex autem Salomon dedit regin\u00e6 Saba omnia qu\u00e6 voluit et petiv- it ab eo, exceptis his qu\u00e6 ultro obtulerat ei munere regio. Qu\u00e6 reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis. 14 Erat autem pondus auri quod af- ferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri, 15 excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotia- tores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabi\u00e6, ducesque terr\u00e6. 16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo : sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius. 17 Et trecentas peltas ex auro probato : tre- cent\u00e6 min\u00e6 auri unam peltam vestiebant : posuitque eas rex in domo saltus Libani. 18 Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit eum auro fulvo nimis, 19 qui habebat sex gradus : et summitas throni rotunda erat in parte posteriori : et du\u00e6 manus hinc atque inde tenentes sedile : et duo leones stabant juxta manus singulas. 20 Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis. 21 Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis, 22 quia classis regis per mare cum classe Hi- ram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos. 23 Magni\ufb01catus est ergo rex Salomon super omnes reges terr\u00e6 divitiis et sapientia. 24 Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapi- entiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. 25 Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos. 26 Congregavitque Salomon currus et eq- uites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem. 27 Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum : et cedrorum pr\u00e6buit multitudinem quasi sycomoros qu\u00e6 nascuntur in campestribus. 28 Et educebantur equi Salomoni de \u00c6gypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant. 29 Egrediebatur autem quadri- ga ex \u00c6gypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Heth\u00e6orum et Syri\u00e6 equos venundabant. 326","Regum III 11 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, \ufb01liam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idum\u00e6as, et Sido- nias, et Heth\u00e6as : 2 de gentibus super quibus dixit Dominus \ufb01liis Israe\u00a8l : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Sa- lomon ardentissimo amore. 3 Fueruntque ei uxores quasi regin\u00e6 septingent\u00e6, et concubin\u00e6 trecent\u00e6 : et averterunt mulieres cor ejus. 4 Cumque jam es- set senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. 5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Am- monitarum. 6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus. 7 Tunc \u00e6di\ufb01cavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo \ufb01liorum Ammon. 8 Atque in hunc modum fecit universis ux- oribus suis alienigenis, qu\u00e6 adolebant thura, et immolabant diis suis. 9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Is- rae\u00a8l, qui apparuerat ei secundo, 10 et pr\u00e6ceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos : et non custodivit qu\u00e6 mandavit ei Dominus. 11 Dixit itaque Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et pr\u00e6cepta mea qu\u00e6 mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tu- um, et dabo illud servo tuo. 12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum : de manu \ufb01lii tui scindam illud, 13 nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo \ufb01lio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi. 14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idum\u00e6um de semine regio, qui erat in Edom. 15 Cum enim esset David in Idum\u00e6a, et as- cendisset Joab princeps militi\u00e6 ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idum\u00e6a 16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israe\u00a8l, donec interimeret omne masculinum in Idum\u00e6a), 17 fugit Adad ipse, et viri Idum\u00e6i de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur \u00c6gyptum : erat autem Adad puer parvulus. 18 Cumque surrexissent de Ma- dian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt \u00c6gyptum ad Pharaonem regem \u00c6gypti : qui dedit ei domum, et cibos con- stituit, et terram delegavit. 19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris su\u00e6 germanam Taphnes regin\u00e6. 20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath \ufb01lium, et nutrivit eum Taphnes in do- mo Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum \ufb01liis ejus. 21 Cumque audisset Adad in \u00c6gypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militi\u00e6, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam. 22 Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut qu\u00e6ras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla : sed obsecro te ut dimittas me. 23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon \ufb01lium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum : 24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum inter\ufb01ceret eos David : abieruntque Damas- cum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco : 25 eratque adversarius Israe\u00a8li cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odi- um contra Israe\u00a8l : regnavitque in Syria. 26 Jeroboam quoque \ufb01lius Nabat, Ephrath\u00e6us, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem. 27 Et h\u00e6c est causa rebellionis ad- 327","Regum III versus eum, quia Salomon \u00e6di\ufb01cavit Mello, et co\u00e6quavit voraginem civitatis David patris sui. 28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Sa- lomon adolescentem bon\u00e6 indolis et industrium, constituerat eum pr\u00e6fectum super tributa univers\u00e6 domus Joseph. 29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. 30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. 31 Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras : h\u00e6c enim dicit Dominus Deus Israe\u00a8l : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. 32 Porro una tribus re- manebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israe\u00a8l : 33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit As- tarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum \ufb01liorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et pr\u00e6cepta mea et judicia, sicut David pater ejus. 34 Nec auferam omne reg- num de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et pr\u00e6cepta mea. 35 Auferam autem regnum de manu \ufb01lii ejus, et dabo tibi decem tribus : 36 \ufb01lio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. 37 Te autem assumam, et regnabis super omnia qu\u00e6 desiderat an- ima tua, erisque rex super Israe\u00a8l. 38 Si igitur audieris omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, cus- todiens mandata mea et pr\u00e6cepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et \u00e6di\ufb01cabo tibi domum \ufb01delem, quomodo \u00e6di\ufb01cavi David domum : et tradam tibi Israe\u00a8l : 39 et af\ufb02igam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus. 40 Voluit ergo Salomon inter\ufb01cere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in \u00c6gyptum ad Sesac regem \u00c6gypti, et fuit in \u00c6gypto usque ad mortem Salomonis. 41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia qu\u00e6 fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. 42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israe\u00a8l, quadragin- ta anni sunt. 43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui : regnavitque Roboam \ufb01lius ejus pro eo. 12 Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Is- rae\u00a8l ad constituendum eum regem. 2 At vero Jeroboam \ufb01lius Nabat, cum adhuc esset in \u00c6gypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de \u00c6gypto. 3 Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israe\u00a8l, et locuti sunt ad Roboam, dicentes : 4 Pa- ter tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paul- ulum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. 5 Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et rever- timini ad me. Cumque abiisset populus, 6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ? 7 Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. 8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, 9 dixitque ad eos : Quod mihi datis 328","Regum III consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos ? 10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuer- ant cum eo : Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes : Pater tuus aggravavit jugum nostrum : tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. 11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos \ufb02agellis, ego autem c\u00e6dam vos scorpionibus. 12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens : Rever- timini ad me die tertia. 13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant, 14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos \ufb02agellis, ego autem c\u00e6dam vos scorpionibus. 15 Et non acquievit rex populo : quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahi\u00e6 Silonit\u00e6, ad Jeroboam \ufb01lium Nabat. 16 Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei di- cens : Qu\u00e6 nobis pars in David ? vel qu\u00e6 h\u00e6reditas in \ufb01lio Isai ? vade in tabernacula tua, Israe\u00a8l : nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israe\u00a8l in tabernacula sua. 17 Super \ufb01lios autem Israe\u00a8l, quicumque habitabant in civitati- bus Juda, regnavit Roboam. 18 Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israe\u00a8l, et mortuus est. Porro rex Roboam festi- nus ascendit currum, et fugit in Jerusalem : 19 recessitque Israe\u00a8l a domo David usque in pr\u00e6sentem diem. 20 Factum est autem cum audisset omnis Israe\u00a8l quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato c\u0153tu, et constituerunt eum regem super omnem Israe\u00a8l : nec secutus est quisquam domum David pr\u00e6ter tribum Juda solam. 21 Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israe\u00a8l, et reducerent regnum Roboam \ufb01lio Salomonis. 22 Factus est autem sermo Domi- ni ad Semeiam virum Dei, dicens : 23 Loquere ad Roboam \ufb01lium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens : 24 H\u00e6c dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros \ufb01lios Israe\u00a8l : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis pr\u00e6ceperat Dominus. 25 \u00c6di\ufb01cavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi : et egressus inde \u00e6di\ufb01cavit Phanuel. 26 Dixitque Jeroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David, 27 si ascenderit populus iste ut faciat sacri\ufb01cia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, inter\ufb01cientque me, et revertentur ad eum. 28 Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israe\u00a8l, qui te eduxerunt de terra \u00c6gypti. 29 Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan : 30 et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. 31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de \ufb01liis Levi. 32 Constituitque diem solemnem in mense octavo, quin- tadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis qu\u00e6 celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabri- catus fuerat : constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum qu\u00e6 fecerat. 33 Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis oc- 329","Regum III tavi, quem \ufb01nxerat de corde suo : et fecit solemnitatem \ufb01liis Israe\u00a8l, et ascendit super altare, ut adoleret incensum. 13 Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente. 2 Et exclamavit contra altare in ser- mone Domini, et ait : Altare, altare, h\u00e6c dicit Dominus : Ecce \ufb01lius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt : et ossa hominum super te incendet. 3 Ded- itque in illa die signum, dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus : ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est. 4 Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se. 5 Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod pr\u00e6dixerat vir Dei in sermone Domini. 6 Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei fa- ciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat. 7 Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera. 8 Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tu\u00e6, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto : 9 sic enim mandatum est mihi in sermone Domini pr\u00e6cip- ientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti. 10 Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel. 11 Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt \ufb01lii sui, et narraverunt ei omnia opera qu\u00e6 fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba qu\u00e6 locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo. 12 Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei \ufb01lii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda. 13 Et ait \ufb01liis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit, 14 et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum : et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Juda ? Respon- dit ille : Ego sum. 15 Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem. 16 Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto, 17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris. 18 Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, 19 et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. 20 Cumque seder- ent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum. 21 Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : H\u00e6c dicit Domi- nus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus, 22 et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo pr\u00e6cepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum. 23 Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophet\u00e6 quem reduxerat. 24 Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat ca- daver ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver. 25 Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in 330","Regum III qua prophetes ille senex habitabat. 26 Quod cum audisset propheta ille qui re- duxerat eum, ait : Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei. 27 Dixitque ad \ufb01lios suos : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, 28 et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver : non comedit leo de cadavere, nec l\u00e6sit asinum. 29 Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus in- tulit in civitatem prophet\u00e6 senis ut plangeret eum. 30 Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater ! 31 Cumque planxis- sent eum, dixit ad \ufb01lios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea. 32 Profecto en- im veniet sermo quem pr\u00e6dixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum qu\u00e6 sunt in urbibus Samari\u00e6. 33 Post verba h\u00e6c non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque vole- bat, implebat manum suam, et \ufb01ebat sacerdos excelsorum. 34 Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de super\ufb01cie terr\u00e6. 14 In tempore illo \u00e6grotavit Abia \ufb01lius Jeroboam. 2 Dixitque Jeroboam uxori su\u00e6 : Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc. 3 Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. 4 Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahi\u00e6 : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus pr\u00e6 senectute. 5 Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super \ufb01lio suo qui \u00e6grotat : h\u00e6c et h\u00e6c loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse qu\u00e6 erat, 6 audivit Ahias sonitum pedum ejus introe\u00a8untis per ostium, et ait : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? ego autem missus sum ad te durus nuntius. 7 Vade, et dic Jeroboam : H\u00e6c dicit Dominus Deus Israe\u00a8l : Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israe\u00a8l, 8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo : 9 sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et con\ufb02atiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum : 10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israe\u00a8l : et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet \ufb01mus usque ad purum. 11 Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes : qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves c\u00e6li : quia Dominus locutus est. 12 Tu igitur surge, et vade in domum tuam : et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer, 13 et planget eum omnis Israe\u00a8l, et sepeliet : iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israe\u00a8l in domo Jeroboam. 14 Constituet autem sibi Dominus regem super Israe\u00a8l, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore : 15 et percutiet Dominus Deus Israe\u00a8l, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israe\u00a8l de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans \ufb02umen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. 331","Regum III 16 Et tradet Dominus Israe\u00a8l propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israe\u00a8l. 17 Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa : cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est, 18 et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israe\u00a8l juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahi\u00e6 prophet\u00e6. 19 Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israe\u00a8l. 20 Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt : et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab \ufb01lius ejus pro eo. 21 Porro Roboam \ufb01lius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare c\u0153pisset : decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israe\u00a8l. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. 22 Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus qu\u00e6 fecerant patres eorum in peccatis suis qu\u00e6 peccaverunt. 23 \u00c6di\ufb01caverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam : 24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem \ufb01liorum Israe\u00a8l. 25 In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex \u00c6gypti in Jerusalem, 26 et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit : scuta quoque aurea, qu\u00e6 fecerat Salomon : 27 pro quibus fecit rex Roboam scuta \u00e6rea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis. 28 Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui pr\u00e6eundi habebant of\ufb01cium : et postea reportabant ad armamentarium scutariorum. 29 Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia qu\u00e6 fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda. 30 Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus. 31 Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis : et regnavit Abiam \ufb01lius ejus pro eo. 15 Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam \ufb01lii Nabat, regnavit Abiam super Judam. 2 Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha \ufb01lia Abessalom. 3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, qu\u00e6 fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. 4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret \ufb01lium ejus post eum, et statueret Jerusalem : 5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus qu\u00e6 pr\u00e6ceperat ei cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6, excepto sermone Uri\u00e6 Heth\u00e6i. 6 Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vit\u00e6 ejus. 7 Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque pr\u00e6lium inter Abiam et inter Jeroboam. 8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa \ufb01lius ejus pro eo. 9 In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israe\u00a8l regnavit Asa rex Juda, 10 et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha \ufb01lia Abessalom. 11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus : 12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum qu\u00e6 fecerant patres ejus. 13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combus- 332","Regum III sit in torrente Cedron : 14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis : 15 et intulit ea qu\u00e6 sancti- \ufb01caverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa. 16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israe\u00a8l cunctis diebus eo- rum. 17 Ascendit quoque Baasa rex Israe\u00a8l in Judam, et \u00e6di\ufb01cavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda. 18 Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regi\u00e6, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad \ufb01lium Tabremon \ufb01lii Hezion, regem Syri\u00e6, qui habitabat in Damasco, dicens : 19 F\u0153dus est inter me et te, et inter patrem meum et pa- trem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias f\u0153dus quod habes cum Baasa rege Israe\u00a8l, et recedat a me. 20 Ac- quiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israe\u00a8l, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali. 21 Quod cum audisset Baasa, intermisit \u00e6d- i\ufb01care Rama, et reversus est in Thersa. 22 Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus \u00e6di\ufb01caverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha. 23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et univers\u00e6 fortitudines ejus, et cuncta qu\u00e6 fecit, et civitates quas exstruxit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis su\u00e6 doluit pedes. 24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat \ufb01lius ejus pro eo. 25 Nadab vero \ufb01lius Jeroboam regnavit super Israe\u00a8l anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israe\u00a8l duobus annis. 26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israe\u00a8l. 27 Insidiatus est autem ei Baasa \ufb01lius Ahi\u00e6 de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, qu\u00e6 est urbs Philisthinorum : siq- uidem Nadab et omnis Israe\u00a8l obsidebant Gebbethon. 28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo. 29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahi\u00e6 Silonitis, 30 propter peccata Jeroboam, qu\u00e6 peccaverat, et quibus peccare fecerat Israe\u00a8l : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israe\u00a8l. 31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia qu\u00e6 operatus est, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Israe\u00a8l ? 32 Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israe\u00a8l, cunctis diebus eorum. 33 Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa \ufb01lius Ahi\u00e6 super omnem Israe\u00a8l in Thersa, viginti quatuor annis. 34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israe\u00a8l. 16 Factus est autem sermo Domini ad Jehu \ufb01lium Hanani contra Baasa, dicens : 2 Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israe\u00a8l, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israe\u00a8l, ut me irritares in peccatis eorum : 3 ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut do- mum Jeroboam \ufb01lii Nabat. 4 Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes : et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres c\u00e6li. 5 Reliqua autem sermonum Baasa, et qu\u00e6cumque fecit, et pr\u00e6lia ejus, 333","Regum III nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Israe\u00a8l ? 6 Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa : et regnavit Ela \ufb01lius ejus pro eo. 7 Cum autem in manu Jehu \ufb01lii Hanani prophet\u00e6 verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut \ufb01eret sicut domus Jeroboam : ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu \ufb01lium Hanani prophetam. 8 Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela \ufb01lius Baasa super Is- rae\u00a8l in Thersa, duobus annis. 9 Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux medi\u00e6 partis equitum : erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa pr\u00e6fecti Thersa. 10 Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo. 11 Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem : et propinquos et amicos ejus. 12 Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locu- tus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophet\u00e6, 13 propter universa peccata Baasa, et peccata Ela \ufb01lii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israe\u00a8l, provocantes Dominum Deum Israe\u00a8l in vanitatibus suis. 14 Reliqua autem sermonum Ela, et omnia qu\u00e6 fecit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Israe\u00a8l ? 15 Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. 16 Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israe\u00a8l Amri, qui erat princeps militi\u00e6 super Israe\u00a8l in die illa in castris. 17 Ascendit ergo Amri, et omnis Israe\u00a8l cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa. 18 Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia : et mortuus est 19 in peccatis suis qu\u00e6 peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israe\u00a8l. 20 Reliqua autem sermonum Zam- bri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Israe\u00a8l ? 21 Tunc divisus est populus Israe\u00a8l in duas partes : me- dia pars populi sequebatur Thebni \ufb01lium Gineth, ut constitueret eum regem : et media pars Amri. 22 Pr\u00e6valuit autem populus qui erat cum Amri, popu- lo qui sequebatur Thebni \ufb01lium Gineth : mortuusque est Thebni, et regnavit Amri. 23 Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israe\u00a8l, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis. 24 Emitque montem Samari\u00e6 a Somer duobus talentis argenti : et \u00e6di\ufb01cavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. 25 Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum. 26 Ambulavitque in omni via Jeroboam \ufb01lii Nabat, et in pec- catis ejus quibus peccare fecerat Israe\u00a8l, ut irritaret Dominum Deum Israe\u00a8l in vanitatibus suis. 27 Reliqua autem sermonum Amri, et pr\u00e6lia ejus qu\u00e6 gessit, nonne h\u00e6c scripta sunt in libro verborum dierum regum Israe\u00a8l ? 28 Dormiv- itque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria : regnavitque Achab \ufb01lius ejus pro eo. 29 Achab vero \ufb01lius Amri regnavit super Israe\u00a8l anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab \ufb01lius Amri super Israe\u00a8l in Samaria viginti et duobus annis. 30 Et fecit Achab \ufb01lius Amri malum in conspectu Domini su- per omnes qui fuerunt ante eum. 31 Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis 334","Regum III Jeroboam \ufb01lii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel \ufb01liam Ethbaal regis Sido- niorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum. 32 Et posuit aram Baal in templo Baal, quod \u00e6di\ufb01caverat in Samaria, 33 et plantavit lucum : et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israe\u00a8l super omnes reges Israe\u00a8l qui fuerunt ante eum. 34 In diebus ejus \u00e6di\ufb01cavit Hiel de Bethel Jericho : in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue \ufb01lii Nun. 17 Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Domi- nus Deus Israe\u00a8l, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. 2 Et factum est verbum Domini ad eum, dicens : 3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem, 4 et ibi de torrente bibes : corvisque pr\u00e6cepi ut pascant te ibi. 5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in tor- rente Carith, qui est contra Jordanem. 6 Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. 7 Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram. 8 Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens : 9 Surge, et vade in Sareph- ta Sidoniorum, et manebis ibi : pr\u00e6cepi enim ibi mulieri vidu\u00e6 ut pascat te. 10 Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum aqu\u00e6 in vase ut bibam. 11 Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post ter- gum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. 12 Qu\u00e6 respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farin\u00e6 in hydria, et paululum olei in lecytho : en col- ligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et \ufb01lio meo, ut comedamus, et moriamur. 13 Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti : verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvu- lum, et affer ad me : tibi autem et \ufb01lio tuo facies postea. 14 H\u00e6c autem dicit Dominus Deus Israe\u00a8l : Hydria farin\u00e6 non de\ufb01ciet, nec lecythus olei minue- tur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terr\u00e6. 15 Qu\u00e6 abiit, et fecit juxta verbum Eli\u00e6 : et comedit ipse, et illa, et domus ejus : et ex illa die 16 hydria farin\u00e6 non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eli\u00e6. 17 Factum est autem post h\u00e6c, \u00e6grotavit \ufb01lius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. 18 Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates me\u00e6, et inter\ufb01ceres \ufb01lium meum ? 19 Et ait ad eam Elias : Da mihi \ufb01lium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in c\u0153naculum ubi ipse manebat, et posuit super lectu- lum suum. 20 Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, af\ufb02ixisti ut inter\ufb01ceres \ufb01lium ejus ? 21 Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. 22 Et exaudivit Dominus vocem Eli\u00e6 : et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. 23 Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de c\u0153naculo in inferiorem domum, et tradidit matri su\u00e6, et ait illi : En vivit \ufb01lius tuus. 24 Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. 18 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem ter- 335","Regum III r\u00e6. 2 Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens in Samaria. 3 Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus su\u00e6 : Abdias autem timebat Dominum valde. 4 Nam cum inter\ufb01ceret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quin- quagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua. 5 Dixit ergo Achab ad Abdi- am : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumen- ta intereant. 6 Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. 7 Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei : qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait : Num tu es, domine mi, Elias ? 8 Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic domino tuo : Adest Elias. 9 Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut inter\ufb01ciat me ? 10 Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens : et respondentibus cunctis : Non est hic : adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris. 11 Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias. 12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro : et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, inter\ufb01ciet me : servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. 13 Numquid non in- dicatum est tibi domino meo quid fecerim cum inter\ufb01ceret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua ? 14 et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut inter\ufb01ciat me ? 15 Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei. 16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei : venitque Achab in occursum Eli\u00e6. 17 Et cum vidisset eum, ait : Tune es ille, qui conturbas Israe\u00a8l ? 18 Et ille ait : Non ego turbavi Israe\u00a8l, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. 19 Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israe\u00a8l in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque luco- rum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel. 20 Misit Achab ad omnes \ufb01lios Israe\u00a8l, et congregavit prophetas in monte Carmeli. 21 Accedens autem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum. 22 Et ait rursus Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini solus : prophet\u00e6 autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. 23 Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta c\u00e6dentes ponant super ligna, ignem autem non supponant : et ego fa- ciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam. 24 Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei : et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis popu- lus ait : Optima propositio. 25 Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis : et invocate nomina deo- rum vestrorum, ignemque non supponatis. 26 Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes : Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet : transilieban- tque altare quod fecerant. 27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diver- sorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. 28 Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunder- 336"]


Like this book? You can publish your book online for free in a few minutes!
Create your own flipbook