["Deuteronomium im vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis. 31 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba h\u00e6c ad universum Is- rae\u00a8l, 2 et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non pos- sum ultra egredi et ingredi, pr\u00e6sertim cum et Dominus dixerit mihi : Non transibis Jordanem istum. 3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te : ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas : et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. 4 Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrh\u00e6orum, et terr\u00e6 eorum, delebitque eos. 5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut pr\u00e6cepi vobis. 6 Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum : quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te. 7 Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israe\u00a8l : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. 8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas. 9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus \ufb01liis Levi, qui portabant arcam f\u0153deris Domini, et cunctis senioribus Israe\u00a8l. 10 Pr\u00e6- cepitque eis, dicens : Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, 11 convenientibus cunctis ex Israe\u00a8l, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israe\u00a8l, audientibus eis, 12 et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas : ut audi- entes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, implean- tque omnes sermones legis hujus. 13 Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam. 14 Et ait Dominus ad Moysen : Ecce prope sunt dies mortis tu\u00e6 : voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut pr\u00e6cipiam ei. Abierunt ergo Moy- ses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii : 15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, qu\u00e6 stetit in introitu tabernaculi. 16 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea : ibi derelinquet me, et irritum faciet f\u0153dus, quod pepigi cum eo. 17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo : et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem : invenient eum omnia mala et af\ufb02ic- tiones, ita ut dicat in illo die : Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me h\u00e6c mala. 18 Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, qu\u00e6 fecit, quia secutus est deos alienos. 19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete \ufb01lios Israe\u00a8l : ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter \ufb01lios Israe\u00a8l. 20 Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis : detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. 21 Postquam invenerint eum mala multa et af\ufb02ictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, qu\u00e6 facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. 22 Scripsit ergo 187","Deuteronomium Moyses canticum, et docuit \ufb01lios Israe\u00a8l. 23 Pr\u00e6cepitque Dominus Josue \ufb01lio Nun, et ait : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces \ufb01lios Israe\u00a8l in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum. 24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, 25 pr\u00e6cepit Levitis, qui portabant arcam f\u0153deris Domini, dicens : 26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arc\u00e6 f\u0153deris Domini Dei vestri : ut sit ibi contra te in testimonium. 27 Ego enim scio contentionem tuam, et cer- vicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum : quanto magis cum mortuus fuero ? 28 Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos c\u00e6lum et terram. 29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam pr\u00e6cepi vobis : et occurrent vobis mala in extremo tem- pore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. 30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo c\u0153tu Israe\u00a8l, verba carminis hujus, et ad \ufb01nem usque complevit. 32 Audite, c\u00e6li, qu\u00e6 loquor : audiat terra verba oris mei. 2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, \ufb02uat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi still\u00e6 super gramina. 3 Quia nomen Domini invocabo : date magni\ufb01centiam Deo nostro. 4 Dei perfecta sunt opera, et omnes vi\u00e6 ejus judicia : Deus \ufb01delis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. 5 Peccaverunt ei, et non \ufb01lii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa. 6 H\u00e6ccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? 7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. 8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat \ufb01lios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum \ufb01liorum Israe\u00a8l. 9 Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus h\u00e6reditatis ejus. 10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vast\u00e6 solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui. 188","Deuteronomium 11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. 12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus : 13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ; 14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum \ufb01liorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uv\u00e6 biberet meracissimum. 15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. 16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. 17 Immolaverunt d\u00e6moniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum : 18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. 19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum \ufb01lii sui et \ufb01li\u00e6. 20 Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et in\ufb01deles \ufb01lii. 21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. 22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. 23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis. 24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. 25 Foris vastabit eos gladius, 189","Deuteronomium et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene. 26 Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. 27 Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit h\u00e6c omnia. 28 Gens absque consilio est, et sine prudentia. 29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent. 30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ? 31 Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices. 32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrh\u00e6 : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. 33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. 34 Nonne h\u00e6c condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ? 35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. 36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod in\ufb01rmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. 37 Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant \ufb01duciam ? 38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. 39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus pr\u00e6ter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. 40 Levabo ad c\u00e6lum manum meam, 190","Deuteronomium et dicam : Vivo ego in \u00e6ternum. 41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. 42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. 43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terr\u00e6 populi sui. 44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue \ufb01lius Nun. 45 Complevitque omnes sermones istos, lo- quens ad universum Israe\u00a8l, 46 et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, qu\u00e6 ego testi\ufb01cor vobis hodie : ut mandetis ea \ufb01liis vestris custodire et facere, et implere universa qu\u00e6 scripta sunt legis hujus : 47 quia non in- cassum pr\u00e6cepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : qu\u00e6 facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimi- ni possidendam. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens : 49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam \ufb01liis Israe\u00a8l obtinendam, et morere in monte. 50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis : 51 quia pr\u00e6varicati estis contra me in medio \ufb01liorum Israe\u00a8l ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sancti\ufb01castis me inter \ufb01lios Israe\u00a8l. 52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo \ufb01liis Israe\u00a8l. 33 H\u00e6c est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, \ufb01liis Israe\u00a8l ante mortem suam. 2 Et ait : Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. 3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. 4 Legem pr\u00e6cepit nobis Moyses, h\u00e6reditatem multitudinis Jacob. 5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israe\u00a8l. 6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. 7 H\u00e6c est Jud\u00e6 benedictio : 191","Deuteronomium Audi, Domine, vocem Jud\u00e6, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit. 8 Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. 9 Qui dixit patri suo et matri su\u00e6 : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt \ufb01lios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. 10 Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israe\u00a8l : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. 11 Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant. 12 Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit con\ufb01denter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. 13 Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus, de pomis c\u00e6li, et rore, atque abysso subjacente. 14 De pomis fructuum solis ac lun\u00e6, 15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium \u00e6ternorum : 16 et de frugibus terr\u00e6, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazar\u00e6i inter fratres suos. 17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terr\u00e6. H\u00e6 sunt multitudines Ephraim : et h\u00e6c millia Manasse. 18 Et Zabulon ait : L\u00e6tare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. 19 Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justiti\u00e6. 192","Deuteronomium Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. 20 Et Gad ait : Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. 21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israe\u00a8l. 22 Dan quoque ait : Dan catulus leonis, \ufb02uet largiter de Basan. 23 Et Nephthali dixit : Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit. 24 Aser quoque ait : Benedictus in \ufb01liis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum : 25 ferrum et \u00e6s calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tu\u00e6, ita et senectus tua. 26 Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor c\u00e6li, auxiliator tuus. Magni\ufb01centia ejus discurrunt nubes, 27 habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere. 28 Habitabit Israe\u00a8l con\ufb01denter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, c\u00e6lique caligabunt rore. 29 Beatus es tu, Israe\u00a8l : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius glori\u00e6 tu\u00e6 : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis. 34 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem ter- ram Galaad usque Dan, 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, 3 et australem 193","Deuteronomium partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. 4 Dix- itque Dominus ad eum : H\u00e6c est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino : 6 et sepelivit eum in valle terr\u00e6 Moab contra Phogor : et non cog- novit homo sepulchrum ejus usque in pr\u00e6sentem diem. 7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. 8 Fleveruntque eum \ufb01lii Israe\u00a8l in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9 Josue vero \ufb01lius Nun repletus est spiritu sapienti\u00e6, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei \ufb01lii Israe\u00a8l, feceruntque sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi. 10 Et non surrexit ultra propheta in Israe\u00a8l sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, qu\u00e6 misit per eum, ut faceret in terra \u00c6gypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, univers\u00e6que terr\u00e6 illius, 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, qu\u00e6 fecit Moyses coram universo Israe\u00a8l. 194","Liber Josue 1 Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue \ufb01lium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei : 2 Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo \ufb01liis Israe\u00a8l. 3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. 4 A deserto et Libano usque ad \ufb02uvium magnum Euphraten, omnis terra Heth\u00e6orum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. 5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6 : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, nec derelinquam te. 6 Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. 7 Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam pr\u00e6cepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta qu\u00e6 agis. 8 Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia qu\u00e6 scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. 9 Ecce pr\u00e6cipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad qu\u00e6cumque perrexeris. 10 Pr\u00e6cepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium cas- trorum, et imperate populo, ac dicite : 11 Pr\u00e6parate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 12 Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidi\u00e6 tribui Manasse, ait : 13 Mementote sermonis, quem pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram. 14 Uxores vestr\u00e6, et \ufb01lii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, 15 donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque ter- ram quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram possessionis vestr\u00e6, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum. 16 Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepisti no- bis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus. 17 Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. 18 Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos pr\u00e6ceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age. 2 Misit igitur Josue \ufb01lius Nun de Setim duos viros exploratores in abscon- dito : et dixit eis : Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui per- gentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. 2 Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum : Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de \ufb01liis Israe\u00a8l, ut explorarent terram. 3 Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens : Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam : exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt. 4 Tollen- sque mulier viros, abscondit, et ait : Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent : 5 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt : persequimini cito, et comprehendetis eos. 6 Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus su\u00e6, operuitque eos stipula lini, qu\u00e6","Josue ibi erat. 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, qu\u00e6 ducit ad vadum Jordanis : illisque egressis statim porta clausa est. 8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait : 9 Novi quod Dominus tradiderit vobis terram : etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terr\u00e6. 10 Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex \u00c6gypto : et qu\u00e6 feceritis duobus Amorrh\u00e6orum regibus, qui erant trans Jor- danem, Sehon et Og, quos interfecistis. 11 Et h\u00e6c audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum : Dominus enim Deus vester ipse est Deus in c\u00e6lo sursum et in terra deorsum. 12 Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam fe- ci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei : detisque mihi verum signum, 13 ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia qu\u00e6 illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte. 14 Qui respon- derunt ei : Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos : cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem. 15 Demisit ergo eos per funem de fenestra : domus enim ejus h\u00e6rebat muro. 16 Dixitque ad eos : Ad montana conscendite, ne forte occur- rant vobis revertentes : ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram. 17 Qui dixerunt ad eam : Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos : 18 si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos : et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. 19 Qui ostium domus tu\u00e6 egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. 20 Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. 21 Et illa respondit : Sicut locuti estis, ita \ufb01at : dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. 22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti : qu\u00e6rentes enim per omnem vi- am, non repererunt eos. 23 Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descen- derunt exploratores de monte : et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue \ufb01lium Nun, narraveruntque ei omnia qu\u00e6 acciderant sibi, 24 atque dixerunt : Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus. 3 Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes \ufb01lii Israe\u00a8l, et morati sunt ibi tres dies. 2 Quibus evolutis transierunt pr\u00e6cones per castrorum medium, 3 et clamare c\u0153perunt : Quando videritis arcam f\u0153deris Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Levitic\u00e6 portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini pr\u00e6ce- dentes : 4 sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam. 5 Dixitque Josue ad populum : Sancti\ufb01camini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. 6 Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam f\u0153deris, et pr\u00e6cedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos. 7 Dixitque Dominus ad Jo- sue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israe\u00a8l : ut sciant quod sicut cum 196","Josue Moyse fui, ita et tecum sim. 8 Tu autem pr\u00e6cipe sacerdotibus, qui portant arcam f\u0153deris, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aqu\u00e6 Jordanis, state in ea. 9 Dixitque Josue ad \ufb01lios Israe\u00a8l : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri. 10 Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chanan\u00e6um et Heth\u00e6um, Hev\u00e6um et Pherez\u00e6um, Gerges\u00e6um quoque et Jebus\u00e6um, et Amorrh\u00e6um. 11 Ecce arca f\u0153deris Domini omnis terr\u00e6 antecedet vos per Jordanem. 12 Parate duodecim viros de tribubus Israe\u00a8l, singulos per singulas tribus. 13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei univers\u00e6 terr\u00e6 in aquis Jordanis, aqu\u00e6 qu\u00e6 inferiores sunt, decurrent atque de\ufb01cient : qu\u00e6 autem desuper veniunt, in una mole consistent. 14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam f\u0153deris, pergebant ante eum. 15 Ingres- sisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aqu\u00e6 tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), 16 steterunt aqu\u00e6 descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe qu\u00e6 vocatur Adom usque ad locum Sarthan : qu\u00e6 autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino de\ufb01cerent. 17 Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes qui portabant arcam f\u0153deris Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat. 4 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue : 2 Elige duodecim viros sin- gulos per singulas tribus : 3 et pr\u00e6cipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi \ufb01xeritis hac nocte tentoria. 4 Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de \ufb01liis Israe\u00a8l, singulos de singulis tribubus, 5 et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et por- tate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum \ufb01liorum Israe\u00a8l, 6 ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos \ufb01lii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ? 7 respondebitis eis : Defecerunt aqu\u00e6 Jordanis ante arcam f\u0153deris Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum \ufb01liorum Israe\u00a8l usque in \u00e6ternum. 8 Fecerunt ergo \ufb01lii Israe\u00a8l sicut pr\u00e6cepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodec- im lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum \ufb01liorum Israe\u00a8l, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. 9 Alios quoque duodec- im lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam f\u0153deris : et sunt ibi usque in pr\u00e6sentem diem. 10 Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, qu\u00e6 Josue, ut loqueretur ad populum, pr\u00e6ceperat Domi- nus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. 11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. 12 Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati pr\u00e6cedebant \ufb01lios Israe\u00a8l, sicut eis pr\u00e6ceperat Moyses : 13 et quadraginta pug- natorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. 14 In die illo magni\ufb01cavit Dominus Josue coram omni Israe\u00a8l, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. 15 Dixitque ad eum : 16 Pr\u00e6cipe sacerdotibus, qui portant arcam f\u0153deris, ut ascendant de Jordane. 17 Qui pr\u00e6cepit eis, dicens : Ascendite de Jordane. 18 Cumque ascendissent 197","Josue portantes arcam f\u0153deris Domini, et siccam humum calcare c\u0153pissent, revers\u00e6 sunt aqu\u00e6 in alveum suum, et \ufb02uebant sicut ante consueverant. 19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castram- etati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho. 20 Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, 21 et dixit ad \ufb01lios Israe\u00a8l : Quando interrogaverint \ufb01lii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ? 22 docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israe\u00a8l Jordanem istum, 23 siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis, 24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus : 25 ut discant omnes ter- rarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. 5 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrh\u00e6orum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus \ufb02uenta Jor- danis coram \ufb01liis Israe\u00a8l donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum \ufb01liorum Israe\u00a8l. 2 Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circum- cide secundo \ufb01lios Israe\u00a8l. 3 Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit \ufb01lios Israe\u00a8l in colle pr\u00e6putiorum. 4 H\u00e6c autem causa est secund\u00e6 circumcisionis : omnis populus, qui egressus est de \u00c6gypto generis masculini, universi bella- tores viri, mortui sunt in deserto per longissimos vi\u00e6 circuitus, 5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, 6 per quadraginta annos itineris latissim\u00e6 solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. 7 Horum \ufb01lii in locum successerunt pa- trum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in pr\u00e6putio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. 8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. 9 Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium \u00c6gypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in pr\u00e6sentem diem. 10 Manseruntque \ufb01lii Israe\u00a8l in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho : 11 et comederunt de frugibus terr\u00e6 die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. 12 Defecitque man- na postquam comederunt de frugibus terr\u00e6, nec usi sunt ultra cibo illo \ufb01lii Israe\u00a8l, sed comederunt de frugibus pr\u00e6sentis anni terr\u00e6 Chanaan. 13 Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium : perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ? 14 Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. 15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum ? 16 Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum. 6 Jericho autem clausa erat atque munita, timore \ufb01liorum Israe\u00a8l, et nullus egredi audebat aut ingredi. 2 Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus. 4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubil\u00e6o, et pr\u00e6cedant arcam f\u0153deris : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buc- 198","Josue cinis. 5 Cumque insonuerit vox tub\u00e6 longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. 6 Vocavit ergo Josue \ufb01lius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam f\u0153deris : et septem alii sacerdotes tollant septem jubil\u00e6orum buccinas, et incedant ante arcam Domini. 7 Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, pr\u00e6cedentes arcam Domini. 8 Cumque Josue verba \ufb01nisset, et septem sacerdotes septem buccinis clan- gerent ante arcam f\u0153deris Domini, 9 omnisque pr\u00e6cederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. 10 Pr\u00e6- ceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vo- bis : Clamate, et vociferamini. 11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. 12 Igitur Josue de nocte consur- gente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, 13 et septem ex eis septem bucci- nas, quarum in jubil\u00e6o usus est : pr\u00e6cedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliqu- um sequebatur arcam, et buccinis personabat. 14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. 15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dis- positum erat, septies. 16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sac- erdotes, dixit Josue ad omnem Israe\u00a8l : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem. 17 Sitque civitas h\u00e6c anathema, et omnia qu\u00e6 in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus. 18 Vos autem cavete ne de his, qu\u00e6 pr\u00e6cepta sunt, quippiam contingatis, et sitis pr\u00e6varicationis rei, et omnia cas- tra Israe\u00a8l sub peccato sint atque turbentur. 19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum \u00e6neorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in the- sauris ejus. 20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et as- cendit unusquisque per locum qui contra se erat : ceperuntque civitatem, 21 et interfecerunt omnia qu\u00e6 erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. 22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingred- imini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia qu\u00e6 illius sunt, sicut illi juramento \ufb01rmastis. 23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et par- entes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israe\u00a8l manere fecerunt. 24 Urbem autem, et omnia qu\u00e6 erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis \u00e6neis, ac ferro, qu\u00e6 in \u00e6rarium Domini consecrarunt. 25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et om- nia qu\u00e6 habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israe\u00a8l, usque in pr\u00e6sentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens : 26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et \u00e6di\ufb01caverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. 27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra. 7 Filii autem Israe\u00a8l pr\u00e6varicati sunt mandatum, et usurpaverunt de anath- emate. Nam Achan \ufb01lius Charmi \ufb01lii Zabdi \ufb01lii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate : iratusque est Dominus contra \ufb01lios Israe\u00a8l. 2 Cumque 199","Josue mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, qu\u00e6 est juxta Bethaven, ad orien- talem plagam oppidi Bethel, dixit eis : Ascendite, et explorate terram. Qui pr\u00e6cepta complentes exploraverunt Hai. 3 Et reversi dixerunt ei : Non ascen- dat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civ- itatem : quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos ? 4 Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes, 5 per- cussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines : persecu- tique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes : pertimuitque cor populi, et instar aqu\u00e6 liquefactum est. 6 Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israe\u00a8l : miseruntque pulverem super capita sua, 7 et dixit Josue : Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem \ufb02uvium, ut traderes nos in manus Am- orrh\u00e6i, et perderes ? utinam ut c\u0153pimus, mansissemus trans Jordanem. 8 Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israe\u00a8lem hostibus suis terga vertentem ? 9 Audient Chanan\u00e6i, et omnes habitatores terr\u00e6, et pariter conglobati circum- dabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra : et quid facies magno nomini tuo ? 10 Dixitque Dominus ad Josue : Surge : cur jaces pronus in terra ? 11 Pecca- vit Israe\u00a8l, et pr\u00e6varicatus est pactum meum : tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. 12 Nec poterit Israe\u00a8l stare ante hostes suos, eosque fugiet : quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. 13 Surge, sancti\ufb01ca populum, et dic eis : Sancti\ufb01camini in crastinum : h\u00e6c enim dicit Dominus Deus Israe\u00a8l : Anathema in medio tui est, Israe\u00a8l : non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. 14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras : et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. 15 Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua : quoniam pr\u00e6varicatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israe\u00a8l. 16 Surgens itaque Josue mane, applicuit Israe\u00a8l per tribus suas, et inventa est tribus Juda. 17 Qu\u00e6 cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi : 18 cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan \ufb01lium Charmi \ufb01lii Zabdi \ufb01lii Zare de tribu Juda. 19 Et ait Josue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israe\u00a8l, et con\ufb01tere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. 20 Responditque Achan Josue, et dixit ei : Vere ego peccavi Domino Deo Israe\u00a8l, et sic et sic feci. 21 Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum : et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. 22 Misit ergo Josue ministros : qui currentes ad tabernac- ulum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul. 23 Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes \ufb01lios Israe\u00a8l, projeceruntque ante Dominum. 24 Tollens itaque Josue Achan \ufb01lium Zare, ar- gentumque et pallium, et auream regulam, \ufb01lios quoque et \ufb01lias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et om- nis Israe\u00a8l cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor : 25 ubi dixit Josue : Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israe\u00a8l : et cuncta qu\u00e6 illius erant, igne consumpta sunt. 26 Congregaveruntque super 200","Josue eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in pr\u00e6sentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie. 8 Dixit autem Dominus ad Josue : Ne timeas, neque formides : tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram. 2 Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius : pr\u00e6dam vero, et omnia animantia diripietis vobis : pone insidias urbi post eam. 3 Sur- rexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai : et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, 4 pr\u00e6cepitque eis, dicens : Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis : et eritis omnes parati. 5 Ego autem, et reliqua multitudo, qu\u00e6 mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus, 6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur : putabunt enim nos fugere sicut prius. 7 Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem : tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. 8 Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi. 9 Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai : Josue autem nocte illa in medio mansit populi, 10 surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. 11 Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem ur- bis plagam, inter quam et eos erat vallis media. 12 Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis : 13 omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. 14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post ter- gum laterent insidi\u00e6. 15 Josue vero et omnis Israe\u00a8l cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam. 16 At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, 17 et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Is- rae\u00a8l (sicut eruperant aperta oppida relinquentes), 18 dixit Dominus ad Josue : Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam. 19 Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidi\u00e6, qu\u00e6 latebant, surrexerunt confestim : et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam. 20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad c\u00e6lum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere : pr\u00e6sertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad soli- tudinem, contra persequentes fortissime restitissent. 21 Vidensque Josue et omnis Israe\u00a8l quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus per- cussit viros Hai. 22 Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire c\u0153perunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii c\u00e6derentur, ita ut nullus de tanta multitudine sal- varetur, 23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. 24 Igitur omnibus interfectis, qui Israe\u00a8lem ad deserta tendentem fuerant 201","Josue persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi \ufb01lii Israe\u00a8l percusserunt civitatem. 25 Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai. 26 Josue vero non con- traxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec inter\ufb01cer- entur omnes habitatores Hai. 27 Jumenta autem et pr\u00e6dam civitatis diviserunt sibi \ufb01lii Israe\u00a8l, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Josue. 28 Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum : 29 regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Pr\u00e6cepitque Josue, et deposuerunt ca- daver ejus de cruce : projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in pr\u00e6sentem diem. 30 Tunc \u00e6di\ufb01cavit Josue altare Domino Deo Israe\u00a8l in monte Hebal, 31 sicut pr\u00e6ceperat Moyses famulus Domini \ufb01liis Israe\u00a8l, et scriptum est in volumine legis Moysi : altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit : et ob- tulit super eo holocausta Domino, immolavitque paci\ufb01cas victimas. 32 Et scrip- sit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram \ufb01liis Israe\u00a8l. 33 Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arc\u00e6, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam f\u0153deris Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Gariz- im, et media juxta montem Hebal, sicut pr\u00e6ceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israe\u00a8l. 34 Post h\u00e6c legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta qu\u00e6 scripta erant in legis volumine. 35 Nihil ex his qu\u00e6 Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israe\u00a8l, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur. 9 Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui hab- itabant juxta Libanum, Heth\u00e6us et Amorrh\u00e6us, Chanan\u00e6us, Pherez\u00e6us, et Hev\u00e6us, et Jebus\u00e6us, 2 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israe\u00a8l uno animo, eademque sententia. 3 At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta qu\u00e6 fecerat Josue Jeri- cho, et Hai, 4 et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, 5 calceamentaque per- antiqua qu\u00e6 ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis : panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti : 6 perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgal\u00e6, et dixerunt ei, atque simul omni Israe\u00a8li : De terra longinqua ven- imus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israe\u00a8l ad eos, atque dixerunt : 7 Ne forte in terra, qu\u00e6 nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus f\u0153dus inire vobiscum. 8 At illi ad Josue : Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait : Quinam estis vos ? et unde venistis ? 9 Responderunt : De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audi- vimus enim famam potenti\u00e6 ejus, cuncta qu\u00e6 fecit in \u00c6gypto, 10 et duobus regibus Amorrh\u00e6orum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth : 11 dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terr\u00e6 nostr\u00e6 : Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite : Servi vestri sumus : f\u0153dus inite nobiscum. 12 En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti. 13 Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus in- 202","Josue duimur, et qu\u00e6 habemus in pedibus, ob longitudinem longioris vi\u00e6 trita sunt, et pene consumpta. 14 Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. 15 Fecitque Josue cum eis pacem, et inito f\u0153dere pollicitus est quod non occiderentur : principes quoque multitudinis juraverunt eis. 16 Post dies autem tres initi f\u0153deris, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. 17 Moveruntque castra \ufb01lii Israe\u00a8l, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum h\u00e6c vocabula sunt : Gabaon, et Caphi- ra, et Beroth, et Cariathiarim. 18 Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israe\u00a8l. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. 19 Qui responderunt eis : Juravimus illis in nomine Domini Dei Israe\u00a8l, et idcirco non possumus eos contingere. 20 Sed hoc faciemus eis : reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concite- tur, si pejeraverimus : 21 sed sic vivant, ut in usus univers\u00e6 multitudinis ligna c\u00e6dant, aquasque comportent. Quibus h\u00e6c loquentibus, 22 vocavit Gabaoni- tas Josue, et dixit eis : Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis : Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis ? 23 itaque sub maledictione eritis, et non de\ufb01ciet de stirpe vestra ligna c\u00e6dens, aquasque comportans in domum Dei mei. 24 Qui responderunt : Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et pro- vidimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. 25 Nunc autem in manu tua sumus : quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. 26 Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu \ufb01liorum Israe\u00a8l, ut non occiderentur. 27 Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, c\u00e6dentes ligna, et aquas comportantes, usque in pr\u00e6sens tempus, in loco quem Dominus elegisset. 10 Qu\u00e6 cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Jo- sue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonit\u00e6 ad Israe\u00a8l, et essent f\u0153derati eorum, 2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civ- itatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi. 3 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens : 4 Ad me ascendite, et ferte pr\u00e6sidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad \ufb01lios Israe\u00a8l. 5 Congregati igitur ascen- derunt quinque reges Amorrh\u00e6orum : rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jeri- moth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis : et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam. 6 Habitatores autem Gabaon urbis obsess\u00e6 miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum : ascende cito, et libera nos, ferque pr\u00e6sidium : convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrh\u00e6orum, qui habitant in montanis. 7 Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. 8 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit. 9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. 10 Et con- turbavit eos Dominus a facie Israe\u00a8l : contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda. 11 Cumque fugerent \ufb01lios Israe\u00a8l, et essent in descensu Bethoron, 203","Josue Dominus misit super eos lapides magnos de c\u00e6lo usque ad Azeca : et mor- tui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant \ufb01lii Israe\u00a8l. 12 Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrh\u00e6um in conspectu \ufb01liorum Israe\u00a8l, dixitque coram eis : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon. 13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum ? Stetit itaque sol in medio c\u00e6li, et non festinavit occumbere spatio unius diei. 14 Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israe\u00a8l. 15 Reversusque est Josue cum omni Israe\u00a8l in castra Galgal\u00e6. 16 Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Mace- da. 17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. 18 Qui pr\u00e6cepit sociis, et ait : Volvite saxa ingen- tia ad os spelunc\u00e6, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant : 19 vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium c\u00e6dite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare pr\u00e6sidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. 20 C\u00e6sis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israe\u00a8l effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. 21 Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra \ufb01lios Israe\u00a8l mutire ausus est. 22 Pr\u00e6cepitque Josue, dicens : Aperite os spelunc\u00e6, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. 23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum : et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon. 24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israe\u00a8l, et ait ad principes exercitus qui secum erant : Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent, 25 rursum ait ad eos : Nolite timere, nec paveatis : confortamini, et estote robusti : sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. 26 Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites : fueruntque suspensi usque ad vesperum. 27 Cumque occumberet sol, pr\u00e6cepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, qu\u00e6 permanent usque in pr\u00e6sens. 28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho. 29 Transivit autem cum omni Israe\u00a8l de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam : 30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israe\u00a8l : percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho. 31 De Lebna transivit in Lachis cum omni Israe\u00a8l : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. 32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Israe\u00a8l, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam qu\u00e6 fuerat in ea, sicut fecerat Leb- na. 33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis : quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. 34 Transiv- itque de Lachis in Eglon, et circumdedit, 35 atque expugnavit eam eadem die : 204","Josue percussitque in ore gladii omnes animas qu\u00e6 erant in ea, juxta omnia qu\u00e6 fecerat Lachis. 36 Ascendit quoque cum omni Israe\u00a8l de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam : 37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas qu\u00e6 in ea fuerant commorat\u00e6 : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta qu\u00e6 in ea reperit consumens gladio. 38 Inde reversus in Dabir, 39 cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. 40 Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus Deus Israe\u00a8l, 41 a Cades- barne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon, 42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim Deus Israe\u00a8l pugnavit pro eo. 43 Reversusque est cum omni Israe\u00a8l ad locum castrorum in Galgala. 11 Qu\u00e6 cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph : 2 ad reges quoque aquilo- nis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare : 3 Chanan\u00e6um quoque ab oriente et occidente, et Amorrh\u00e6um atque Heth\u00e6um ac Pherez\u00e6um et Je- bus\u00e6um in montanis : Hev\u00e6um quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. 4 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena qu\u00e6 est in littore maris, equi quoque et currus immens\u00e6 multitudinis. 5 Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israe\u00a8l. 6 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israe\u00a8l : equos eorum sub- nervabis, et currus igne combures. 7 Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos, 8 tradiditque illos Dominus in manus Israe\u00a8l. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias : 9 fecitque sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus : equos eorum subnervav- it, currusque combussit igni. 10 Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna h\u00e6c principatum tenebat. 11 Percussitque omnes animas qu\u00e6 ibidem morabantur : non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio. 12 Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut pr\u00e6ceperat ei Moyses famulus Domini. 13 Absque urbibus, qu\u00e6 erant in collibus et in tumulis sit\u00e6, ceteras succendit Israe\u00a8l : unam tantum Asor munitissimam \ufb02amma consumpsit. 14 Omnemque pr\u00e6dam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi \ufb01lii Israe\u00a8l, cunctis ho- minibus interfectis. 15 Sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi servo suo, ita pr\u00e6- cepit Moyses Josue, et ille universa complevit : non pr\u00e6teriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. 16 Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israe\u00a8l, et campestria ejus, 17 et partem montis, qu\u00e6 ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter 205","Josue montem Hermon : omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. 18 Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. 19 Non fuit civitas qu\u00e6 se traderet \ufb01liis Israe\u00a8l, pr\u00e6ter Hev\u00e6um, qui habitabat in Gabaon : omnes enim bellan- do cepit. 20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israe\u00a8l, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi. 21 In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israe\u00a8l, urbesque eorum delevit. 22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra \ufb01liorum Israe\u00a8l : absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. 23 Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem \ufb01liis Israe\u00a8l secundum partes et tribus suas : quievitque terra a pr\u00e6liis. 12 Hi sunt reges, quos percusserunt \ufb01lii Israe\u00a8l, et possederunt terram eo- rum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, qu\u00e6 respicit solitudinem. 2 Sehon rex Amorrh\u00e6orum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroe\u00a8r, qu\u00e6 sita est super ripam torrentis Arnon, et medi\u00e6 partis in valle, dimidi\u00e6que Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus \ufb01liorum Ammon. 3 Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare de- serti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam qu\u00e6 ducit Bethsimoth : et ab australi parte, qu\u00e6 subjacet Asedoth, Phasga. 4 Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos 5 Gessuri, et Machati, et dimidi\u00e6 partis Galaad : terminos Sehon regis Hesebon. 6 Moyses famulus Domini et \ufb01lii Israe\u00a8l percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidi\u00e6 tribui Manasse. 7 Hi sunt reges terr\u00e6, quos percussit Josue et \ufb01lii Israe\u00a8l trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in pos- sessionem tribubus Israe\u00a8l, singulis partes suas, 8 tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Het- h\u00e6us fuit et Amorrh\u00e6us, Chanan\u00e6us, et Pherez\u00e6us, Hev\u00e6us et Jebus\u00e6us. 9 Rex Jericho unus : rex Hai, qu\u00e6 est ex latere Bethel, unus : 10 rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, 11 rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, 12 rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13 rex Dabir unus, rex Gader unus, 14 rex Herma unus, rex Hered unus, 15 rex Lebna unus, rex Odullam unus, 16 rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17 rex Taphua unus, rex Opher unus, 18 rex Aphec unus, rex Saron unus, 19 rex Madon unus, rex Asor unus, 20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus, 22 rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus, 23 rex Dor et provinci\u00e6 Dor unus, rex gentium Galgal unus, 24 rex Thersa unus : omnes reges triginta unus. 13 Josue senex provect\u00e6que \u00e6tatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et long\u00e6vus es, terraque latissima derelicta est, qu\u00e6 necdum sorte di- visa est : 2 omnis videlicet Galil\u00e6a, Philisthiim, et universa Gessuri. 3 A \ufb02uvio turbido, qui irrigat \u00c6gyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, qu\u00e6 in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gaz\u00e6os, et Azo- tios, Ascalonitas, Geth\u00e6os, et Accaronitas. 4 Ad meridiem vero sunt Hev\u00e6i, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amor- rh\u00e6i, 5 ejusque con\ufb01nia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub 206","Josue monte Hermon, donec ingrediaris Emath ; 6 omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie \ufb01liorum Israe\u00a8l. Veniat ergo in partem h\u00e6reditatis Israe\u00a8l, si- cut pr\u00e6cepi tibi. 7 Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidi\u00e6 tribui Manasse, 8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans \ufb02uenta Jordanis, ad orien- talem plagam. 9 Ab Aroe\u00a8r, qu\u00e6 sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, 10 et cunctas civitates Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos \ufb01liorum Ammon, 11 et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha, 12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit. 13 Nolueruntque disperdere \ufb01lii Israe\u00a8l Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israe\u00a8l usque in pr\u00e6sentem diem. 14 Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacri\ufb01cia et victim\u00e6 Domini Dei Israe\u00a8l, ipsa est ejus h\u00e6reditas, sicut locutus est illi. 15 Dedit ergo Moyses possessionem tribui \ufb01liorum Ruben juxta cognationes suas. 16 Fuitque terminus eorum ab Aroe\u00a8r, qu\u00e6 sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, qu\u00e6 ducit Meda- ba, 17 et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Di- bon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon, 18 et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath, 19 et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte conval- lis. 20 Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth, 21 et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui regnavit in Hes- ebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hev\u00e6um, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terr\u00e6. 22 Et Balaam \ufb01lium Beor ariolum occiderunt \ufb01lii Israe\u00a8l gladio cum ceteris interfectis. 23 Factusque est terminus \ufb01liorum Ruben Jordanis \ufb02uvius. H\u00e6c est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. 24 Deditque Moyses tribui Gad et \ufb01liis ejus per cognationes suas posses- sionem, cujus h\u00e6c divisio est. 25 Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terr\u00e6 \ufb01liorum Ammon, usque ad Aroe\u00a8r, qu\u00e6 est contra Rabba, 26 et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir. 27 In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et So- coth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque \ufb01nis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam. 28 H\u00e6c est possessio \ufb01liorum Gad per familias suas, civitates et vill\u00e6 earum. 29 Dedit et dimidi\u00e6 tribui Manasse, \ufb01liisque ejus juxta cognationes suas, possessionem, 30 cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida : 31 et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : \ufb01liis Machir, \ufb01lii Manasse, dimidi\u00e6 parti \ufb01liorum Machir juxta cognationes suas. 32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. 33 Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israe\u00a8l ipse est possessio ejus, ut locutus est illi. 14 Hoc est quod possederunt \ufb01lii Israe\u00a8l in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue \ufb01lius Nun, et principes familiarum per 207","Josue tribus Israe\u00a8l : 2 sorte omnia dividentes, sicut pr\u00e6ceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidi\u00e6 tribui. 3 Duabus enim tribubus, et dimidi\u00e6, dederat Moyses trans Jordanem possessionem : absque Levitis, qui nihil terr\u00e6 acceperunt inter fratres suos : 4 sed in eorum successerunt locum \ufb01lii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim : nec acceperunt Levit\u00e6 aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad al- enda jumenta et pecora sua. 5 Sicut pr\u00e6ceperat Dominus Moysi, ita fecerunt \ufb01lii Israe\u00a8l, et diviserunt terram. 6 Accesserunt itaque \ufb01lii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb \ufb01lius Jephone Cenez\u00e6us : Nosti quid locutus sit Dominus ad Moy- sen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. 7 Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. 8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi : et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. 9 Juravitque Moyses in die illo, dicens : Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et \ufb01liorum tuorum in \u00e6ternum : quia se- cutus es Dominum Deum meum. 10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in pr\u00e6sentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israe\u00a8l per solitudinem : hodie octoginta quinque annorum sum, 11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum : illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. 12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audi- ente, in quo Enacim sunt, et urbes magn\u00e6 atque munit\u00e6 : si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. 13 Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem : 14 atque ex eo fuit Hebron Caleb \ufb01lio Je- phone Cenez\u00e6o usque in pr\u00e6sentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israe\u00a8l. 15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe : Adam maximus ibi inter Enacim situs est : et terra cessavit a pr\u00e6liis. 15 Igitur sors \ufb01liorum Jud\u00e6 per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plag\u00e6. 2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, qu\u00e6 respicit meridiem. 3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et per- transit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, 4 atque inde pertransiens in Asemona, et per- veniens ad torrentem \u00c6gypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit \ufb01nis meridian\u00e6 plag\u00e6. 5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea qu\u00e6 respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis \ufb02uvium. 6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boe\u00a8n \ufb01l- ii Ruben : 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, qu\u00e6 est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, qu\u00e6 vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. 8 Ascenditque per convallem \ufb01lii Ennom ex latere Jebus\u00e6i ad meridiem, h\u00e6c est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem mon- tis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem : 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aqu\u00e6 Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, qu\u00e6 est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. 10 Et circuit de Baala contra occidentem, 208","Josue usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. 11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem \ufb01ne concluditur. 12 Hi sunt termini \ufb01liorum Juda per circuitum in cognationibus suis. 13 Caleb vero \ufb01lio Jephone dedit partem in medio \ufb01liorum Juda, sicut pr\u00e6- ceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. 14 Dele- vitque ex ea Caleb tres \ufb01lios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, qu\u00e6 prius vo- cabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 16 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam \ufb01liam meam ux- orem. 17 Cepitque eam Othoniel \ufb01lius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam \ufb01liam suam uxorem. 18 Qu\u00e6, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit. 19 At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. 20 H\u00e6c est possessio tribus \ufb01liorum Juda per cognationes suas. 21 Erantque civitates ab extremis partibus \ufb01liorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur, 22 et Cyna et Dimona et Adada, 23 et Cades et Asor et Jethnam, 24 Ziph et Telem et Baloth, 25 Asor nova et Carioth, Hesron, h\u00e6c est Asor ; 26 Amam, Sama, et Molada, 27 et Asergadda et Hassemon et Beth- phelet, 28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia, 29 et Baala et Jim et Esem, 30 et Eltholad et Cesil et Harma, 31 et Siceleg et Medemena et Sensenna, 32 Lebaoth et Selim et Ae\u00a8n et Remon. Omnes civitates viginti novem, et vill\u00e6 earum. 33 In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena, 34 et Zanoe\u00a8 et \u00c6ngan- nim et Taphua et Enaim, 35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca, 36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et vill\u00e6 earum. 37 Sanan et Hadassa et Magdalgad, 38 Delean et Masepha et Jecthel, 39 Lachis et Bascath et Eglon, 40 Chebbon et Leheman et Cethlis, 41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et vill\u00e6 earum. 42 La- bana et Ether et Asan, 43 Jephtha et Esna et Nesib, 44 et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et vill\u00e6 earum. 45 Accaron cum vicis et villulis suis. 46 Ab Accaron usque ad mare : omnia qu\u00e6 vergunt ad Azotum et viculos ejus. 47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem \u00c6gypti, et mare magnum terminus ejus. 48 Et in monte : Samir et Jether et Socoth 49 et Danna et Cariathsenna, h\u00e6c est Dabir : 50 Anab et Istemo et Anim, 51 Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et vill\u00e6 earum. 52 Arab et Ruma et Esaan, 53 et Janum et Beththaphua et Apheca, 54 Athmatha, et Cariath Arbe, h\u00e6c est Hebron, et Sior : civitates novem, et vill\u00e6 earum. 55 Maon et Carmel et Ziph et Jota, 56 Jezrae\u00a8l et Jucadam et Zanoe\u00a8, 57 Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et vill\u00e6 earum. 58 Halhul, et Besur, et Gedor, 59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et vill\u00e6 earum. 60 Cariath- baal, h\u00e6c est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates du\u00e6, et vill\u00e6 earum. 61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha, 62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et vill\u00e6 earum. 63 Jebus\u00e6um autem habita- torem Jerusalem non potuerunt \ufb01lii Juda delere : habitavitque Jebus\u00e6us cum \ufb01liis Juda in Jerusalem usque in pr\u00e6sentem diem. 209","Josue 16 Cecidit quoque sors \ufb01liorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo qu\u00e6 ascendit de Jericho ad montem Bethel : 2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth : 3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : \ufb01niunturque regiones ejus mari magno : 4 possederuntque \ufb01lii Joseph, Manasses et Ephraim. 5 Et factus est terminus \ufb01liorum Ephraim per cognationes suas : et pos- sessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. 6 Egrediunturque con\ufb01nia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoe\u00a8. 7 Descenditque de Janoe\u00a8 in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jeri- cho, egrediturque ad Jordanem. 8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. H\u00e6c est possessio tribus \ufb01liorum Ephraim per familias suas. 9 Urbesque separat\u00e6 sunt \ufb01liis Ephraim in medio possessionis \ufb01liorum Manasse, et vill\u00e6 earum. 10 Et non interfecerunt \ufb01lii Ephraim Chanan\u00e6um, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chanan\u00e6us in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. 17 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph) : Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan : 2 et reliquis \ufb01liorum Manasse juxta familias suas, \ufb01liis Abiezer, et \ufb01liis Helec, et \ufb01liis Esriel, et \ufb01liis Sechem, et \ufb01liis Hepher, et \ufb01liis Semida. Isti sunt \ufb01lii Manasse \ufb01lii Joseph, mares, per cognationes suas. 3 Salphaad vero \ufb01lio Hepher \ufb01lii Galaad \ufb01lii Machir \ufb01lii Manasse non er- ant \ufb01lii, sed sol\u00e6 \ufb01li\u00e6 : quarum ista sunt nomina : Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue \ufb01lii Nun, et principum, dicentes : Dominus pr\u00e6cepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta im- perium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. 5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. 6 Fili\u00e6 enim Manasse possederunt h\u00e6reditatem in medio \ufb01liorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem \ufb01liorum Manasse qui reliqui erant. 7 Fuitque ter- minus Manasse ab Aser, Machmethath qu\u00e6 respicit Sichem : et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphu\u00e6. 8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphu\u00e6, qu\u00e6 est juxta terminos Manasse \ufb01liorum Ephraim. 9 Descen- ditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, qu\u00e6 in medio sunt urbium Manasse : terminus Manasse ab aquilone torren- tis, et exitus ejus pergit ad mare : 10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente. 11 Fuitque h\u00e6reditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum vi- culis suis : similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth. 12 Nec potuerunt \ufb01lii Manasse has civitates subvertere, sed c\u0153pit Chanan\u00e6us habitare in terra sua. 13 Postquam autem convaluerunt \ufb01lii Israe\u00a8l, subjecerunt Chanan\u00e6os, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos. 14 Locutique sunt \ufb01lii Joseph ad Josue, et dixerunt : Quare dedisti mihi pos- sessionem sortis et funiculi unius, cum sim tant\u00e6 multitudinis, et benedixerit 210","Josue mihi Dominus ? 15 Ad quos Josue ait : Si populus multus es, ascende in sil- vam, et succide tibi spatia in terra Pherez\u00e6i et Raphaim : quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. 16 Cui responderunt \ufb01lii Joseph : Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chanan\u00e6i, qui habi- tant in terra campestri, in qua sit\u00e6 sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezrae\u00a8l mediam possidens vallem. 17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse : Populus multus es, et magn\u00e6 fortitudinis : non habebis sortem unam, 18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitan- dum spatia : et poteris ultra procedere cum subverteris Chanan\u00e6um, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum. 18 Congregatique sunt omnes \ufb01lii Israe\u00a8l in Silo, ibique \ufb01xerunt tabernacu- lum testimonii, et fuit eis terra subjecta. 2 Remanserant autem \ufb01liorum Israe\u00a8l septem tribus, qu\u00e6 necdum acceperant possessiones suas. 3 Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis ? 4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis : referantque ad me quod descripserint. 5 Dividite vobis terram in septem partes : Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone. 6 Mediam inter hos terram in septem partes describite : et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem : 7 quia non est inter vos pars Lev- itarum, sed sacerdotium Domini est eorum h\u00e6reditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini. 8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, pr\u00e6cepit eis Josue, dicens : Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me : ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. 9 Itaque perrexerunt : et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo. 10 Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram \ufb01liis Israe\u00a8l in septem partes. 11 Et ascendit sors prima \ufb01liorum Benjamin per familias suas, ut possider- ent terram inter \ufb01lios Juda et \ufb01lios Joseph. 12 Fuitque terminus eorum con- tra aquilonem a Jordane : pergens juxta latus Jericho septentrionalis plag\u00e6, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad soli- tudinem Bethaven, 13 atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel : descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth- horon inferioris : 14 et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum : suntque exitus ejus in Cariath-baal, qu\u00e6 vocatur et Cariathiarim, urbem \ufb01liorum Juda. H\u00e6c est plaga contra mare, ad occidentem. 15 A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. 16 Descenditque in partem montis, qui respicit vallem \ufb01liorum Ennom : et est contra septentri- onalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebus\u00e6i ad austrum : et pervenit ad fontem Rogel, 17 transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem so- lis : 18 et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim : descenditque ad Abenboe\u00a8n, id est, lapidem Boe\u00a8n \ufb01lii Ruben : et pertransit ex latere aquilonis ad campestria : descenditque in planitiem, 19 et pr\u00e6tergredi- tur contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus ejus contra linguam maris 211","Josue salsissimi ab aquilone in \ufb01ne Jordanis ad australem plagam : 20 qui est termi- nus illius ab oriente. H\u00e6c est possessio \ufb01liorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas. 21 Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis, 22 Beth Araba et Samaraim et Bethel 23 et Avim et Aphara et Ophera, 24 villa Emona et Ophni et Gabee : civitates duodecim, et vill\u00e6 earum. 25 Gabaon et Rama et Beroth, 26 et Mesphe et Caphara, et Amosa 27 et Recem, Jarephel et Tharela, 28 et Sela, Eleph, et Jebus, qu\u00e6 est Jerusalem, Gabaath et Cariath : civitates quatuordecim, et vill\u00e6 earum. H\u00e6c est possessio \ufb01liorum Benjamin juxta familias suas. 19 Et egressa est sors secunda \ufb01liorum Simeon per cognationes suas : fuitque h\u00e6reditas 2 eorum in medio possessionis \ufb01liorum Juda : Bersabee et Sabee et Molada 3 et Hasersual, Bala et Asem 4 et Eltholad, Bethul et Harma 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa 6 et Bethlebaoth et Saro- hen : civitates tredecim, et vill\u00e6 earum. 7 Ain et Remmon et Athar et Asan : civitates quatuor, et vill\u00e6 earum : 8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. H\u00e6c est h\u00e6reditas \ufb01liorum Simeon juxta cognationes suas, 9 in possessione et funiculo \ufb01liorum Juda : quia major erat, et idcirco \ufb01lii Simeon possederunt in medio h\u00e6reditatis eorum. 10 Ceciditque sors tertia \ufb01liorum Zabulon per cognationes suas : factus est terminus possessionis eorum usque Sarid. 11 Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam. 12 Et revertitur de Sared contra orientem in \ufb01nes Ceseleththabor : et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie. 13 Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin : et egreditur in Remmon, Amthar et Noa. 14 Et circuit ad aquilonem Hanathon : suntque egressus ejus vallis Jephthae\u00a8l, 15 et Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem : civitates duodecim, et vill\u00e6 earum. 16 H\u00e6c est h\u00e6reditas tribus \ufb01liorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum. 17 Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas : 18 fuitque ejus h\u00e6reditas Jezrae\u00a8l et Casaloth et Sunem 19 et Hapharaim et Seon, et Anaharath 20 et Rabboth et Cesion, Abes, 21 et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Beth- pheses. 22 Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis : civitates sedecim, et vill\u00e6 earum. 23 H\u00e6c est possessio \ufb01liorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum. 24 Ceciditque sors quinta tribui \ufb01liorum Aser per cognationes suas : 25 fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph 26 et Elmelech et Amaad et Messal : et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath, 27 ac revertitur contra orientem Bethdagon : et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthae\u00a8l contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad l\u00e6vam Cabul, 28 et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem mag- nam. 29 Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa : eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba : 30 et Amma et Aphec et Rohob : civitates viginti du\u00e6, et vill\u00e6 earum. 31 H\u00e6c est possessio \ufb01liorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum. 32 Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas : 33 et c\u0153pit ter- minus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, qu\u00e6 est Neceb, et Jebnae\u00a8l usque Lecum : et egressus eorum usque ad Jordanem : 34 revertiturque ter- 212","Josue minus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis : 35 civitates munitissim\u00e6, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth, 36 et Edema et Arama, Asor 37 et Cedes et Edrai, Enhasor, 38 et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames : civitates decem et novem, et vill\u00e6 earum. 39 H\u00e6c est possessio tribus \ufb01liorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum. 40 Tribui \ufb01liorum Dan per familias suas egressa est sors septima : 41 et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis. 42 Selebin et Ajalon et Jethela, 43 Elon et Themna et Acron, 44 Elthece, Geb- bethon et Balaath, 45 et Jud et Bane et Barach et Gethremmon : 46 et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen, 47 et ipso \ufb01ne concluditur. As- cenderuntque \ufb01lii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam : et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui. 48 H\u00e6c est possessio tribus \ufb01liorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum. 49 Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt \ufb01lii Israe\u00a8l possessionem Josue \ufb01lio Nun in medio sui, 50 juxta pr\u00e6- ceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim : et \u00e6di\ufb01cavit civitatem, habitavitque in ea. 51 H\u00e6 sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue \ufb01lius Nun, et principes famil- iarum ac tribuum \ufb01liorum Israe\u00a8l in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii : partitique sunt terram. 20 Et locutus est Dominus ad Josue, dicens : Loquere \ufb01liis Israe\u00a8l, et dic eis : 2 Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi : 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis : 4 cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea qu\u00e6 se comprobent innocentem : sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum. 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus : quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus. 6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore : tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. 7 Decreveruntque Cedes in Galil\u00e6a mon- tis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda. 8 Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, stat- uerunt Bosor, qu\u00e6 sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. 9 H\u00e6 civi- tates constitut\u00e6 sunt cunctis \ufb01liis Israe\u00a8l, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. 21 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue \ufb01lium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus \ufb01liorum Israe\u00a8l : 2 locutique sunt ad eos in Silo terr\u00e6 Chanaan, atque dixerunt : Domi- nus pr\u00e6cepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. 3 Dederuntque \ufb01lii Israe\u00a8l de possession- ibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. 4 Egressaque 213","Josue est sors in familiam Caath \ufb01liorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim : 5 et reliquis \ufb01liorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Man- asse, civitates decem. 6 Porro \ufb01lii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. 7 Et \ufb01liis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Dederuntque \ufb01lii Israe\u00a8l Levi- tis civitates et suburbana earum, sicut pr\u00e6cepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. 9 De tribubus \ufb01liorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, 10 \ufb01liis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est), 11 Cariatharbe patris Enac, qu\u00e6 vo- catur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. 12 Agros vero et villas ejus dederat Caleb \ufb01lio Jephone ad possidendum. 13 Dedit ergo \ufb01liis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis : 14 et Jether, et Esthemo, 15 et Holon, et Dabir, 16 et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dic- tum est, duabus. 17 De tribu autem \ufb01liorum Benjamin, Gabaon, et Gab\u00e6, 18 et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor. 19 Omnes simul civitates \ufb01liorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis. 20 Reliquis vero per familias \ufb01liorum Caath Levitici generis, h\u00e6c est data possessio. 21 De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer 22 et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 23 De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24 et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 25 Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates du\u00e6. 26 Omnes civitates de- cem, et suburbana earum, dat\u00e6 sunt \ufb01liis Caath inferioris gradus. 27 Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civi- tates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. 28 Por- ro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, 29 et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 30 De tribu autem Aser, Masal et Abdon, 31 et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 32 De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galil\u00e6a, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. 33 Omnes urbes familiarum Ger- son, tredecim, cum suburbanis suis. 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha 35 et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. 36 De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. 37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jaz- er, civitates quatuor cum suburbanis suis. 38 Omnes urbes \ufb01liorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. 39 Itaque civitates univers\u00e6 Lev- itarum in medio possessionis \ufb01liorum Israe\u00a8l fuerunt quadraginta octo 40 cum suburbanis suis, singul\u00e6 per familias distribut\u00e6. 41 Deditque Dominus Deus Israe\u00a8li omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. 42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. 43 Ne unum quidem verbum, quod illis pr\u00e6stiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia. 214","Josue 22 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, 2 dixitque ad eos : Fecistis omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis, 3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in pr\u00e6sentem diem, custodientes imperium Do- mini Dei vestri. 4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem : 5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis man- datum et legem quam pr\u00e6cepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adh\u00e6reatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. 6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in taber- nacula sua. 7 Dimidi\u00e6 autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan : et idcirco medi\u00e6, qu\u00e6 superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, 8 dixit ad eos : In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, \u00e6re ac ferro, et veste multiplici : dividite pr\u00e6dam hostium cum fratribus vestris. 9 Reversique sunt, et abierunt \ufb01lii Ruben, et \ufb01lii Gad, et dimidia tribus Manasse, a \ufb01liis Israe\u00a8l de Silo, qu\u00e6 sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis su\u00e6, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. 10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, \u00e6di\ufb01- caverunt juxta Jordanem altare in\ufb01nit\u00e6 magnitudinis. 11 Quod cum audissent \ufb01lii Israe\u00a8l, et ad eos certi nuntii detulissent, \u00e6di\ufb01casse \ufb01lios Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra \ufb01lios Israe\u00a8l : 12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimi- carent contra eos. 13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees \ufb01lium Eleazari sacerdotis, 14 et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus. 15 Qui venerunt ad \ufb01lios Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Man- asse in terram Galaad, dixeruntque ad eos : 16 H\u00e6c mandat omnis populus Domini : Qu\u00e6 est ista transgressio ? cur reliquistis Dominum Deum Israe\u00a8l, \u00e6di\ufb01cantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes ? 17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in pr\u00e6sentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt ? 18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israe\u00a8l ira ejus des\u00e6viet. 19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestr\u00e6, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos : tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, \u00e6di\ufb01cato altari pr\u00e6ter altare Domini Dei nos- tri. 20 Nonne Achan \ufb01lius Zare pr\u00e6teriit mandatum Domini, et super omnem populum Israe\u00a8l ira ejus incubuit ? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo. 21 Responderuntque \ufb01lii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, princip- ibus legationis Israe\u00a8l : 22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Domi- nus, ipse novit, et Israe\u00a8l simul intelliget : si pr\u00e6varicationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in pr\u00e6senti : 23 et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacri\ufb01cium, et paci\ufb01cas victimas super eo imponere- mus, ipse qu\u00e6rat et judicet : 24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus : Cras dicent \ufb01lii vestri \ufb01liis nostris : Quid vobis et Domino Deo Israe\u00a8l ? 25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o \ufb01lii Ruben, et \ufb01lii Gad, Jordanem \ufb02uvium, et idcirco partem non habetis in Domino : et per hanc oc- 215","Josue casionem avertent \ufb01lii vestri \ufb01lios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius, 26 et diximus : Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas, 27 sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nos- tram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et paci\ufb01cas hostias : et nequaquam dicant cras \ufb01lii vestri \ufb01liis nostris : Non est vobis pars in Domino. 28 Quod si voluerint dicere, respondebunt eis : Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacri\ufb01cium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. 29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinqua- mus, exstructo altari ad holocausta, et sacri\ufb01cia, et victimas offerendas, pr\u00e6ter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus. 30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israe\u00a8l, qui er- ant cum eo, placati sunt : et verba \ufb01liorum Ruben, et Gad, et dimidi\u00e6 tribus Manasse, libentissime susceperunt. 31 Dixtque Phinees \ufb01lius Eleazari sacerdos ad eos : Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a pr\u00e6varicatione hac, et liberastis \ufb01lios Israe\u00a8l de manu Domini. 32 Reversusque est cum principibus a \ufb01liis Ruben et Gad de terra Galaad, \ufb01nium Chanaan, ad \ufb01lios Israe\u00a8l, et retulit eis. 33 Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudav- erunt Deum \ufb01lii Israe\u00a8l, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum. 34 Vocaverun- tque \ufb01lii Ruben, et \ufb01lii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus. 23 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Is- rae\u00a8li, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam long\u00e6vo, et persenilis \u00e6tatis, 2 vocavit Josue omnem Israe\u00a8lem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progres- sioris \u00e6tatis sum : 3 vosque cernitis omnia, qu\u00e6 fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit : 4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, mult\u00e6que adhuc supersunt nationes : 5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est. 6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta qu\u00e6 scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram : 7 ne postquam intraveritis ad gentes qu\u00e6 inter vos futur\u00e6 sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos : 8 sed adh\u00e6reatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem hanc. 9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit. 10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est. 11 Hoc tantum diligentissime pr\u00e6cavete : ut diligatis Dominum Deum vestrum. 12 Quod si volueritis gentium harum, qu\u00e6 inter vos habitant, erroribus adh\u00e6rere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare : 13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem ves- tram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. 14 En ego hodie ingredior viam univers\u00e6 terr\u00e6, et to- to animo cognoscetis quod de omnibus verbis, qu\u00e6 se Dominus pr\u00e6stiturum vobis esse pollicitus est, unum non pr\u00e6terierit incassum. 15 Sicut ergo imple- vit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt : sic adducet super vos 216","Josue quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de ter- ra hac optima, quam tradidit vobis, 16 eo quod pr\u00e6terieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos : cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis. 24 Congregavitque Josue omnes tribus Israe\u00a8l in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini, 2 et ad populum sic locutus est : H\u00e6c dicit Dominus Deus Israe\u00a8l : Trans \ufb02uvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : servieruntque diis alienis. 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotami\u00e6 \ufb01nibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique se- men ejus, 4 et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et \ufb01lii ejus descenderunt in \u00c6gyptum. 5 Misique Moysen et Aaron, et percussi \u00c6gyptum multis sig- nis atque portentis. 6 Eduxique vos et patres vestros de \u00c6gypto, et venistis ad mare : persecutique sunt \u00c6gyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. 7 Clamaverunt autem ad Dominum \ufb01lii Israe\u00a8l : qui posuit tenebras inter vos et \u00c6gyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta qu\u00e6 in \u00c6gypto fecerim, et habitastis in soli- tudine multo tempore : 8 et introduxi vos in terram Amorrh\u00e6i, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos. 9 Surrexit autem Balac \ufb01l- ius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israe\u00a8lem. Misitque et vocavit Balaam \ufb01lium Beor, ut malediceret vobis : 10 et ego nolui audire eum, sed e con- trario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. 11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrh\u00e6us et Pherez\u00e6us, et Chanan\u00e6us, et Heth\u00e6us, et Gergez\u00e6us, et Hev\u00e6us, et Jebus\u00e6us : et tradidi illos in manus vestras. 12 Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrh\u00e6orum, non in gladio nec in arcu tuo. 13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non \u00e6di\ufb01castis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, qu\u00e6 non plantastis. 14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in \u00c6gypto, ac servite Domino. 15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amor- rh\u00e6orum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino. 16 Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. 17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra \u00c6gypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus. 18 Et ejecit universas gentes, Amorrh\u00e6um habi- tatorem terr\u00e6 quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. 19 Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deus enim sanctus et fortis \u00e6mulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. 20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et af\ufb02iget vos atque subvertet, postquam vobis pr\u00e6stiterit bona. 21 Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. 217","Josue 22 Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vo- bis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes. 23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israe\u00a8l. 24 Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus pr\u00e6ceptis ejus. 25 Percussit ergo Josue in die illo f\u0153dus, et proposuit populo pr\u00e6cepta atque judicia in Sichem. 26 Scripsit quoque omnia verba h\u00e6c in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, qu\u00e6 erat in sanctuario Domini : 27 et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, qu\u00e6 locu- tus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. 28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. 29 Et post h\u00e6c mortuus est Josue \ufb01lius Nun servus Domini, centum et decem annorum : 30 sepelieruntque eum in \ufb01nibus possessionis su\u00e6 in Tham- nathsare, qu\u00e6 est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas. 31 Servivitque Israe\u00a8l Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini qu\u00e6 fecerat in Israe\u00a8l. 32 Ossa quoque Joseph, qu\u00e6 tulerant \ufb01lii Israe\u00a8l de \u00c6gypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a \ufb01liis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem \ufb01liorum Joseph. 33 Eleazar quoque \ufb01lius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees \ufb01lii ejus, qu\u00e6 data est ei in monte Ephraim. 218","Liber Judicum 1 Post mortem Josue, consuluerunt \ufb01lii Israe\u00a8l Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chanan\u00e6um, et erit dux belli ? 2 Dixitque Domi- nus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus. 3 Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chanan\u00e6um, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon. 4 Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chanan\u00e6um ac Pherez\u00e6um in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum. 5 Invenerun- tque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chanan\u00e6um et Pherez\u00e6um. 6 Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, c\u00e6sis summitatibus manuum ejus ac pedum. 7 Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitati- bus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. 8 Op- pugnantes ergo \ufb01lii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem. 9 Et postea descendentes pug- naverunt contra Chanan\u00e6um, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. 10 Pergensque Judas contra Chanan\u00e6um, qui habitabat in He- bron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai : 11 atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 12 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam \ufb01liam meam uxorem. 13 Cumque cepisset eam Othoniel \ufb01lius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam \ufb01liam suam conjugem. 14 Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Qu\u00e6 cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ? 15 At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Ded- it ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius. 16 Filii autem Cin\u00e6i cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum \ufb01liis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo. 17 Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chanan\u00e6um qui habita- bat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema. 18 Cepitque Judas Gazam cum \ufb01nibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis. 19 Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abunda- bant. 20 Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres \ufb01lios Enac. 21 Jebus\u00e6um autem habitatorem Jerusalem non deleverunt \ufb01lii Benjamin : habitavitque Jebus\u00e6us cum \ufb01liis Benjamin in Jerusalem, usque in pr\u00e6sentem diem. 22 Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. 23 Nam cum obsiderent urbem, qu\u00e6 prius Luza vocabatur, 24 viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis in- troitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. 25 Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cogna- tionem ejus, dimiserunt. 26 Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et \u00e6di\ufb01cavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : qu\u00e6 ita appellatur usque in pr\u00e6sen- tem diem. 27 Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, c\u0153pitque","Judicum Chanan\u00e6us habitare cum eis. 28 Postquam autem confortatus est Israe\u00a8l, fecit eos tributarios, et delere noluit. 29 Ephraim etiam non interfecit Chanan\u00e6um, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo. 30 Zabulon non delevit habita- tores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chanan\u00e6us in medio ejus, factusque est ei tributarius. 31 Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob : 32 habitavitque in medio Chanan\u00e6i habitatoris illius terr\u00e6, nec interfecit eum. 33 Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chanan\u00e6um habitatorem terr\u00e6, fueruntque ei Bethsamit\u00e6 et Bethanit\u00e6 tributarii. 34 Arc- tavitque Amorrh\u00e6us \ufb01lios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent : 35 habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. 36 Fuit autem terminus Amorrh\u00e6i ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca. 2 Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum \ufb02entium, et ait : Eduxi vos de \u00c6gypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris : et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiter- num, 2 ita dumtaxat ut non feriretis f\u0153dus cum habitatoribus terr\u00e6 hujus, sed aras eorum subverteretis : et noluistis audire vocem meam : cur hoc fecistis ? 3 Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra : ut habeatis hostes, et dii eo- rum sint vobis in ruinam. 4 Cumque loqueretur angelus Domini h\u00e6c verba ad omnes \ufb01lios Israe\u00a8l, elevaverunt ipsi vocem suam, et \ufb02everunt. 5 Et vocatum est nomen loci illius, Locus \ufb02entium, sive lacrimarum : immolaveruntque ibi hostias Domini. 6 Dimisit ergo Josue populum, et abierunt \ufb01lii Israe\u00a8l unusquisque in pos- sessionem suam, ut obtinerent eam : 7 servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini qu\u00e6 fecerat cum Israe\u00a8l. 8 Mortuus est autem Josue \ufb01lius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum, 9 et sepelierunt eum in \ufb01nibus possessionis su\u00e6 in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas. 10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos : et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera qu\u00e6 fecerat cum Israe\u00a8l. 11 Feceruntque \ufb01lii Israe\u00a8l malum in conspectu Domini, et servierunt Baal- im. 12 Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra \u00c6gypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habita- bant in circuitu eorum, et adoraverunt eos : et ad iracundiam concitaverunt Dominum, 13 dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth. 14 Iratusque Dominus contra Israe\u00a8l, tradidit eos in manus diripientium : qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum : nec potuerunt resistere adversariis suis, 15 sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer af\ufb02icti sunt. 16 Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus : sed nec eos audire voluerunt, 17 fornicantes cum diis alienis, et ado- rantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum : et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria. 18 Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum \ufb02ectebatur misericordia, et audiebat af- \ufb02ictorum gemitus, et liberabat eos de c\u00e6de vastantium. 19 Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non 220","Judicum dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare con- sueverunt. 20 Iratusque est furor Domini in Israe\u00a8l, et ait : Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit : 21 et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue, et mortuus est : 22 ut in ipsis experiar Israe\u00a8l, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non. 23 Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue. 3 H\u00e6 sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israe\u00a8lem, et omnes qui non noverant bella Chanan\u00e6orum : 2 ut postea discer- ent \ufb01lii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem pr\u00e6liandi : 3 quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chanan\u00e6um, et Sidonium, atque Hev\u00e6um, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. 4 Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israe\u00a8lem, utrum audiret mandata Domini qu\u00e6 pr\u00e6ceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. 5 Itaque \ufb01lii Israe\u00a8l habitaverunt in medio Chanan\u00e6i, et Heth\u00e6i, et Am- orrh\u00e6i, et Pherez\u00e6i, et Hev\u00e6i, et Jebus\u00e6i : 6 et duxerunt uxores \ufb01lias eorum, ipsique \ufb01lias suas \ufb01liis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum. 7 Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. 8 Iratusque contra Israe\u00a8l Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotami\u00e6, servieruntque ei octo annis. 9 Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberav- it eos, Othoniel videlicet \ufb01lium Cenez, fratrem Caleb minorem : 10 fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israe\u00a8l. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syri\u00e6, et oppressit eum. 11 Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel \ufb01lius Cenez. 12 Addiderunt autem \ufb01lii Israe\u00a8l facere malum in conspectu Domini : qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in con- spectu ejus. 13 Et copulavit ei \ufb01lios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit Israe\u00a8l, atque possedit urbem palmarum. 14 Servieruntque \ufb01lii Israe\u00a8l Eglon regi Moab decem et octo annis. 15 Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, \ufb01lium Gera, \ufb01lii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque \ufb01lii Israe\u00a8l per illum munera Eglon regi Moab. 16 Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capu- lum longitudinis palm\u00e6 manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. 17 Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. 18 Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant. 19 Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium : egressisque omnibus qui circa eum erant, 20 ingressus est Aod ad eum : sedebat autem in \u00e6stivo c\u0153naculo solus : dixitque : Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. 21 Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, in\ufb01xitque eam in ventre ejus 22 tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore : statimque per secreta natur\u00e6 alvi stercora proruperunt. 23 Aod autem clausis diligentissime ostiis c\u0153naculi, et ob\ufb01rma- tis sera, 24 per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores c\u0153naculi, atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in \u00e6stivo cubiculo. 25 Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, 221","Judicum tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum. 26 Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath : 27 et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo \ufb01lii Israe\u00a8l, ipso in fronte gradiente. 28 Qui dixit ad eos : Sequimini me : tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis qu\u00e6 transmittunt in Moab : et non dimiserunt transire quemquam : 29 sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. 30 Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israe\u00a8l : et quievit terra octoginta annis. 31 Post hunc fuit Samgar \ufb01lius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere : et ipse quoque defendit Israe\u00a8l. 4 Addideruntque \ufb01lii Israe\u00a8l facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, 2 et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui reg- navit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium. 3 Clamaveruntque \ufb01lii Israe\u00a8l ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer op- presserat eos. 4 Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, qu\u00e6 judicabat populum in illo tempore. 5 Et sedebat sub palma, qu\u00e6 nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam \ufb01lii Israe\u00a8l in omne judicium. 6 Qu\u00e6 misit et vocavit Barac \ufb01lium Abinoe\u00a8m de Cedes Nephthali : dixitque ad eum : Pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus Israe\u00a8l : Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de \ufb01liis Nephthali, et de \ufb01liis Zabulon : 7 ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque om- nem multitudinem, et tradam eos in manu tua. 8 Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam. 9 Qu\u00e6 dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes. 10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo. 11 Haber autem Cin\u00e6us re- cesserat quondam a ceteris Cin\u00e6is fratribus suis, \ufb01liis Hobab cognati Moysi : et tetenderat tabernacula usque ad vallem, qu\u00e6 vocatur Sennim, et erat juxta Cedes. 12 Nuntiatumque est Sisar\u00e6 quod ascendisset Barac \ufb01lius Abinoe\u00a8m in montem Thabor : 13 et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison. 14 Dixitque Debbora ad Barac : Surge, h\u00e6c est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et de- cem millia pugnatorum cum eo. 15 Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac : in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, 16 et Barac perse- queretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. 17 Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cin\u00e6i. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cin\u00e6i. 18 Egressa igitur Jahel in occursum Sisar\u00e6, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio, 19 dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aqu\u00e6, quia sitio valde. Qu\u00e6 aperuit utrem 222","Judicum lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum. 20 Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid hic est aliquis ? respondebis : Nullus est. 21 Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo de\ufb01xit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est. 22 Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem qu\u00e6ris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum in\ufb01xum in tempore ejus. 23 Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram \ufb01liis Israe\u00a8l : 24 qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum. 5 Cecineruntque Debbora et Barac \ufb01lius Abinoe\u00a8m in illo die, dicentes : 2 Qui sponte obtulistis de Israe\u00a8l animas vestras ad periculum, benedicite Domino. 3 Audite, reges ; auribus percipite, principes : ego sum, ego sum, qu\u00e6 Domino canam, psallam Domino Deo Israe\u00a8l. 4 Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, c\u00e6lique ac nubes distillaverunt aquis. 5 Montes \ufb02uxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israe\u00a8l. 6 In diebus Samgar \ufb01lii Anath, in diebus Jahel quieverunt semit\u00e6 : et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios. 7 Cessaverunt fortes in Israe\u00a8l, et quieverunt : donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israe\u00a8l. 8 Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit : clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israe\u00a8l. 9 Cor meum diligit principes Israe\u00a8l : qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. 10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini. 11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justiti\u00e6 Domini, et clementia in fortes Israe\u00a8l : tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum. 223","Judicum 12 Surge, surge Debbora ; surge, surge, et loquere canticum : surge Barac, et apprehende captivos tuos, \ufb01li Abinoe\u00a8m. 13 Salvat\u00e6 sunt reliqui\u00e6 populi : Dominus in fortibus dimicavit. 14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec : de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum. 15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in pr\u00e6ceps ac barathrum se discrimini dedit : diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. 16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum ? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio. 17 Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus : Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur. 18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome. 19 Venerunt reges et pugnaverunt : pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere pr\u00e6dantes. 20 De c\u00e6lo dimicatum est contra eos : stell\u00e6 manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. 21 Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison : conculca, anima mea, robustos. 22 Ungul\u00e6 equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per pr\u00e6ceps ruentibus fortissimis hostium. 23 Maledicite terr\u00e6 Meroz, dixit angelus Domini : maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus. 24 Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cin\u00e6i, et benedicatur in tabernaculo suo. 25 Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. 26 Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram qu\u00e6rens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans : 224","Judicum 27 inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est : volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis. 28 Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus : et de c\u0153naculo loquebatur : Cur moratur regredi currus ejus ? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ? 29 Una sapientior ceteris uxoribus ejus, h\u00e6c socrui verba respondit : 30 Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei : vestes diversorum Sisar\u00e6 traduntur in pr\u00e6dam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur. 31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine : qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. 32 Quievitque terra per quadraginta annos. 6 Fecerunt autem \ufb01lii Israe\u00a8l malum in conspectu Domini : qui tradidit illos in manu Madian septem annis, 2 et oppressi sunt valde ab eis. Fecerun- tque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. 3 Cumque sevisset Israe\u00a8l, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orien- talium nationum : 4 et apud eos \ufb01gentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gaz\u00e6 : nihilque omnino ad vitam pertinens re- linquebant in Israe\u00a8l, non oves, non boves, non asinos. 5 Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetiger- ant devastantes. 6 Humiliatusque est Israe\u00a8l valde in conspectu Madian. 7 Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. 8 Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est : H\u00e6c dicit Dominus Deus Israe\u00a8l : Ego vos feci conscendere de \u00c6gypto, et eduxi vos de domo servitutis, 9 et liberavi de manu \u00c6gyptiorum, et omnium inimicorum qui af\ufb02igebant vos : ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum. 10 Et dixi : Ego Dominus Deus vester : ne timeatis deos Amorrh\u00e6orum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam. 11 Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, qu\u00e6 erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem famili\u00e6 Ezri. Cumque Gedeon \ufb01lius ejus ex- cuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, 12 apparuit ei angelus Domini, et ait : Dominus tecum, virorum fortissime. 13 Dixitque ei Gedeon : Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos h\u00e6c omnia ? ubi sunt mirabilia ejus, qu\u00e6 narraverunt patres nostri, atque dixerunt : De \u00c6gypto eduxit nos Dominus ? nunc autem dereliquit nos Domi- nus, et tradidit in manu Madian. 14 Respexitque ad eum Dominus, et ait : Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israe\u00a8l de manu Madian : scito quod mis- erim te. 15 Qui respondens ait : Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israe\u00a8l ? ecce familia mea in\ufb01ma est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. 16 Dixitque ei Dominus : Ego ero tecum : et percuties Madian quasi unum virum. 17 Et ille : Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me : 18 nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacri\ufb01cium, et offerens tibi. Qui respondit : Ego pr\u00e6stolabor adventum tuum. 19 Ingressus est itaque Gedeon, et coxit h\u00e6dum, et de farin\u00e6 modio azymos 225","Judicum panes : carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. 20 Cui dixit angelus Domini : Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita, 21 extendit angelus Domini summitatem virg\u00e6, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos : ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit : angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. 22 Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait : Heu mi Domine Deus : quia vidi angelum Domini facie ad faciem. 23 Dixitque ei Dominus : Pax tecum : ne timeas, non morieris. 24 \u00c6di\ufb01cavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in pr\u00e6sentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, qu\u00e6 est famili\u00e6 Ezri, 25 nocte illa dixit Dominus ad eum : Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, qu\u00e6 est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide. 26 Et \u00e6di\ufb01cabis ibi altare Domino Deo tuo in summitate petr\u00e6 hujus, super quam ante sacri\ufb01cium posuisti : tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, qu\u00e6 de nemore succideris. 27 Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut pr\u00e6ceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit. 28 Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc \u00e6di\ufb01catum erat. 29 Dixeruntque ad invicem : Quis hoc fecit ? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est : Gedeon \ufb01lius Joas fecit h\u00e6c omnia. 30 Et dixerunt ad Joas : Produc \ufb01lium tuum huc, ut moriatur : quia destruxit aram Baal, et succidit nemus. 31 Quibus ille respondit : Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo ? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat : si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. 32 Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas : Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. 33 Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul : et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezrae\u00a8l. 34 Spiri- tus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se. 35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum : et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui oc- currerunt ei. 36 Dixitque Gedeon ad Deum : Si salvum facis per manum meam Israe\u00a8l, sicut locutus es, 37 ponam hoc vellus lan\u00e6 in area : si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israe\u00a8l. 38 Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit. 39 Dixitque rursus ad Deum : Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum qu\u00e6rens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. 40 Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat : et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra. 7 Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. 2 Dixitque Dominus ad Gedeon : Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus : ne glorietur contra me Israe\u00a8l, et dicat : Meis viribus liberatus sum. 3 Loquere ad populum, et cunctis audientibus pr\u00e6dica : Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo mil- lia virorum, et tantum decem millia remanserunt. 4 Dixitque Dominus ad 226","Judicum Gedeon : Adhuc populus multus est : duc eos ad aquas et ibi probabo illos : et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat ; quem ire prohibuero, rever- tatur. 5 Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon : Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seor- sum : qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. 6 Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente lambuerunt aquas, trecenti viri : omnis autem reliqua multitudo \ufb02exo poplite biberat. 7 Et ait Dominus ad Gedeon : In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian : omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum. 8 Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire pr\u00e6cepit ad tabernacula sua : et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle. 9 Eadem nocte dixit Dominus ad eum : Surge, et descende in castra : quia tradidi eos in manu tua. 10 Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. 11 Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tu\u00e6, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigili\u00e6. 12 Ma- dian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo : cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena qu\u00e6 jacet in littore maris. 13 Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo : et in hunc modum referebat quod viderat : Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madi- an descendere : cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terr\u00e6 funditus co\u00e6quavit. 14 Respondit is, cui loquebatur : Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis \ufb01lii Joas viri Israe\u00a8lit\u00e6 : tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. 15 Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit : et reversus est ad cas- tra Israe\u00a8l, et ait : Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. 16 Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. 17 Et dixit ad eos : Quod me facere videritis, hoc facite : ingrediar partem castrorum, et quod fecero, sectamini. 18 Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate : Domino et Gedeoni. 19 Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem cas- trorum, incipientibus vigiliis noctis medi\u00e6 : et custodibus suscitatis, c\u0153perunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas. 20 Cumque per gyrum cas- trorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque : Gladius Do- mini et Gedeonis : 21 stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostil- ium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt : 22 et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se c\u00e6de truncabant, 23 fugien- tes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israe\u00a8l de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian. 24 Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens : Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jor- danem. Clamavitque omnis Ephraim, et pr\u00e6occupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera. 25 Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, inter- fecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans \ufb02uenta Jordanis. 227","Judicum 8 Dixeruntque ad eum viri Ephraim : Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian ? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes. 2 Quibus ille respondit : Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis ? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer ? 3 In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb : quid tale facere potui, quale vos fecistis ? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. 4 Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant : et pr\u00e6 lassitudine, fugientes persequi non poterant. 5 Dix- itque ad viros Soccoth : Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt : ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian. 6 Re- sponderunt principes Soccoth : Forsitan palm\u00e6 manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes. 7 Quibus ille ait : Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, con- teram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. 8 Et inde conscendens, venit in Phanuel : locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi respon- derunt, sicut responderant viri Soccoth. 9 Dixit itaque et eis : Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc. 10 Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindec- im enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, c\u00e6sis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium. 11 Ascenden- sque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur. 12 Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum. 13 Revertensque de bel- lo ante solis ortum, 14 apprehendit puerum de viris Soccoth : interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros. 15 Venitque ad Soccoth, et dixit eis : En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes : Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tu- is sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes. 16 Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth. 17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. 18 Dixitque ad Zebee et Salmana : Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor ? Qui responderunt : Similes tui, et unus ex eis quasi \ufb01lius regis. 19 Quibus ille respondit : Fratres mei fuerunt, \ufb01lii matris me\u00e6. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. 20 Dixitque Jether primogenito suo : Surge, et inter\ufb01ce eos. Qui non eduxit gladium : timebat enim, quia adhuc puer erat. 21 Dixeruntque Zebee et Salmana : Tu surge, et irrue in nos : quia juxta \u00e6tatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et in- terfecit Zebee et Salmana : et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent. 22 Dixeruntque omnes viri Israe\u00a8l ad Gedeon : Dominare nostri tu, et \ufb01lius tuus, et \ufb01lius \ufb01lii tui : quia liberasti nos de manu Madian. 23 Quibus ille ait : Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos \ufb01lius meus, sed dominabitur vobis Dominus. 24 Dixitque ad eos : Unam petitionem postulo a vobis : date mihi inaures ex pr\u00e6da vestra. Inaures enim aureas Ismae\u00a8lit\u00e6 habere con- sueverant. 25 Qui responderunt : Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de pr\u00e6da : 26 et fuit pon- dus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et pr\u00e6ter 228","Judicum torques aureas camelorum. 27 Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israe\u00a8l in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam. 28 Humiliatus est autem Madian coram \ufb01liis Israe\u00a8l, nec potuerunt ultra cervices elevare : sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon pr\u00e6fuit. 29 Abiit itaque Jerobaal \ufb01lius Joas, et habitavit in domo sua : 30 habuitque septuaginta \ufb01lios, qui egressi sunt de femore ejus : eo quod plures haberet uxores. 31 Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei \ufb01lium nomine Abimelech. 32 Mortuusque est Gedeon \ufb01lius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri. 33 Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt \ufb01lii Israe\u00a8l, et fornicati sunt cum Baal- im. Percusseruntque cum Baal f\u0153dus, ut esset eis in deum : 34 nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum : 35 nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona qu\u00e6 fecerat Israe\u00a8li. 9 Abiit autem Abimelech \ufb01lius Jerobaal in Sichem ad fratres matris su\u00e6, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris su\u00e6, dicens : 2 Loquimini ad omnes viros Sichem : Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes \ufb01lii Jerobaal, an ut dominetur unus vir ? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum. 3 Locu- tique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes : Frater noster est. 4 Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. 5 Et venit in domum pa- tris sui in Ephra, et occidit fratres suos \ufb01lios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum : remansitque Joatham \ufb01lius Jerobaal minimus, et absconditus est. 6 Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et univers\u00e6 famili\u00e6 urbis Mello : abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum qu\u00e6 stabat in Sichem. 7 Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim : elevataque voce, clamavit, et dixit : Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus. 8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem : dixerun- tque oliv\u00e6 : Impera nobis. 9 Qu\u00e6 respondit : Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear ? 10 Dixeruntque ligna ad arborem \ufb01cum : Veni, et super nos reg- num accipe. 11 Qu\u00e6 respondit eis : Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear ? 12 Lo- cutaque sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis. 13 Qu\u00e6 respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod l\u00e6ti\ufb01cat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri ? 14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum : Veni, et impera super nos. 15 Qu\u00e6 respondit eis : Si vere me regem vobis con- stituitis, venite, et sub umbra mea requiescite : si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. 16 Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem bene\ufb01ciis ejus, qui pugnavit pro vobis, 17 et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, 18 qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis \ufb01lios ejus septuaginta vi- ros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech \ufb01lium ancill\u00e6 ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit : 19 si ergo recte et absque 229","Judicum vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie l\u00e6tamini in Abimelech, et ille l\u00e6tetur in vobis. 20 Sin autem perverse : egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello : egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech. 21 Qu\u00e6 cum dixisset, fugit, et abiit in Bera : habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui. 22 Regnavit itaque Abimelech super Israe\u00a8l tribus annis. 23 Misitque Domi- nus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem : qui c\u0153perunt eum detestari, 24 et scelus interfectionis septuaginta \ufb01liorum Jerobaal, et ef- fusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant. 25 Posueruntque insidias adver- sus eum in summitate montium : et dum illius pr\u00e6stolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes pr\u00e6das de pr\u00e6tereuntibus : nuntiatumque est Abimelech. 26 Venit autem Gaal \ufb01lius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem, 27 egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes : et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abim- elech, 28 clamante Gaal \ufb01lio Obed : Quis est Abimelech, et qu\u00e6 est Sichem, ut serviamus ei ? numquid non est \ufb01lius Jerobaal, et constituit principem Ze- bul servum suum super viros Emor patris Sichem ? cur ergo serviemus ei ? 29 utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech : Congrega exercitus multitudinem, et veni. 30 Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal \ufb01lii Obed, iratus est valde, 31 et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens : Ecce Gaal \ufb01lius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem. 32 Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro : 33 et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris. 34 Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit in- sidias juxta Sichimam in quatuor locis. 35 Egressusque est Gaal \ufb01lius Obed, et stetit in introitu port\u00e6 civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exerci- tus cum eo, de insidiarum loco. 36 Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul : Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit : Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis. 37 Rursumque Gaal ait : Ecce populus de umbilico terr\u00e6 descendit, et unus cuneus venit per viam qu\u00e6 respicit quercum. 38 Cui dixit Zebul : Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris : Quis est Abimelech ut serviamus ei ? nonne hic populus est, quem despiciebas ? egredere, et pugna contra eum. 39 Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, 40 qui persecu- tus est eum fugientem, et in urbem compulit : cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis. 41 Et Abimelech sedit in Ruma : Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari. 42 Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, 43 tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos 44 cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem : du\u00e6 autem turm\u00e6 palantes per campum adversarios persequebantur. 45 Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem : quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. 46 Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi f\u0153dus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen 230","Judicum acceperat : qui erat munitus valde. 47 Abimelech quoque audiens viros tur- ris Sichimorum pariter conglobatos, 48 ascendit in montem Selmon cum omni populo suo : et arrepta securi, pr\u00e6cidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios : Quod me videtis facere, cito facite. 49 Igitur certatim ramos de arboribus pr\u00e6cidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes pr\u00e6- sidium, succenderunt : atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem. 50 Abimelech autem inde pro\ufb01ciscens venit ad oppidum Thebes, quod cir- cumdans obsidebat exercitu. 51 Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa \ufb01rmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula. 52 Acce- densque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter : et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur : 53 et ecce una mulier fragmen mol\u00e6 desuper ja- ciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. 54 Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum : Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa per\ufb01ciens, interfecit eum. 55 Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israe\u00a8l, reversi sunt in sedes suas : 56 et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. 57 Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham \ufb01lii Jerobaal. 10 Post Abimelech surrexit dux in Israe\u00a8l Thola \ufb01lius Phua patrui Abim- elech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim : 2 et ju- dicavit Israe\u00a8lem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir. 3 Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israe\u00a8l per viginti et duos annos, 4 habens triginta \ufb01lios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, qu\u00e6 ex nomine ejus sunt appellat\u00e6 Havoth Jair, id est, op- pida Jair, usque in pr\u00e6sentem diem, in terra Galaad. 5 Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon. 6 Filii autem Israe\u00a8l peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syri\u00e6 ac Sidonis et Moab et \ufb01liorum Ammon et Philisthiim : dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. 7 Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et \ufb01liorum Ammon. 8 Af\ufb02ictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrh\u00e6i, qui est in Galaad : 9 in tantum ut \ufb01lii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim : af\ufb02ictusque est Israe\u00a8l nimis. 10 Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim. 11 Quibus locutus est Dominus : Numquid non \u00c6gyptii et Amorrh\u00e6i, \ufb01liique Ammon et Philisthiim, 12 Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum ? 13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos : idcirco non addam ut ultra vos liberem : 14 ite, et invocate deos quos elegistis : ipsi vos liberent in tempore angusti\u00e6. 15 Dixeruntque \ufb01lii Israe\u00a8l ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet : tantum nunc libera nos. 16 Qu\u00e6 dicentes, omnia de \ufb01nibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo : qui doluit super miseriis eorum. 17 Itaque \ufb01lii Ammon conclamantes in Galaad \ufb01xere tentoria, contra quos congregati \ufb01lii Israe\u00a8l in Maspha castrametati sunt. 18 Dixeruntque principes Galaad singuli ad 231","Judicum proximos suos : Qui primus ex nobis contra \ufb01lios Ammon c\u0153perit dimicare, erit dux populi Galaad. 11 Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, \ufb01l- ius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. 2 Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit \ufb01lios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, di- centes : H\u00e6res in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. 3 Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob : congre- gatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem seque- bantur. 4 In illis diebus pugnabant \ufb01lii Ammon contra Israe\u00a8l. 5 Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob : 6 dixeruntque ad eum : Veni et esto princeps noster, et pugna contra \ufb01lios Ammon. 7 Quibus ille respondit : Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei ? et nunc venistis ad me necessitate compulsi. 8 Dixeruntque principes Galaad ad Jephte : Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut pro\ufb01ciscaris nobiscum, et pugnes contra \ufb01lios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. 9 Jephte quoque dixit eis : Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra \ufb01lios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps ? 10 Qui responderunt ei : Dominus, qui h\u00e6c audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa fa- ciemus. 11 Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. 12 Et misit nuntios ad regem \ufb01liorum Ammon, qui ex persona sua dicer- ent : Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam ? 13 Quibus ille respondit : Quia tulit Israe\u00a8l terram meam, quando ascendit de \u00c6gypto, a \ufb01nibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem : nunc ergo cum pace redde mihi eam. 14 Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon : 15 H\u00e6c dicit Jephte : Non tulit Israe\u00a8l terram Moab, nec terram \ufb01liorum Ammon : 16 sed quando de \u00c6gypto conscenderunt, am- bulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. 17 Misitque nuntios ad regem Edom, dicens : Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum pr\u00e6bere contempsit. Mansit itaque in Cades, 18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab : venitque contra orientalem plagam terr\u00e6 Moab, et castrametatus est trans Arnon : nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe con\ufb01nium est terr\u00e6 Moab.) 19 Misit itaque Israe\u00a8l nun- tios ad Sehon regem Amorrh\u00e6orum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei : Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad \ufb02uvium. 20 Qui et ipse Israe\u00a8l verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos : sed in\ufb01nita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat. 21 Tradiditque eum Dominus in manus Israe\u00a8l cum omni exercitu suo : qui per- cussit eum, et possedit omnem terram Amorrh\u00e6i habitatoris regionis illius, 22 et universos \ufb01nes ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jor- danem. 23 Dominus ergo Deus Israe\u00a8l subvertit Amorrh\u00e6um, pugnante contra illum populo suo Israe\u00a8l, et tu nunc vis possidere terram ejus ? 24 nonne ea qu\u00e6 possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur ? qu\u00e6 autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem : 25 nisi forte melior es Balac \ufb01lio Sephor rege Moab ; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israe\u00a8l, et pugnaverit contra eum, 26 quando habitavit in Hesebon et viculis 232","Judicum ejus, et in Aroe\u00a8r et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis ? 27 Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israe\u00a8l, et inter \ufb01lios Am- mon. 28 Noluitque acquiescere rex \ufb01liorum Ammon verbis Jephte, qu\u00e6 per nuntios mandaverat. 29 Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad \ufb01lios Ammon, 30 vo- tum vovit Domino, dicens : Si tradideris \ufb01lios Ammon in manus meas, 31 quicumque primus fuerit egressus de foribus domus me\u00e6, mihique occur- rerit revertenti cum pace a \ufb01liis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. 32 Transivitque Jephte ad \ufb01lios Ammon, ut pugnaret contra eos : quos tradidit Dominus in manus ejus. 33 Percussitque ab Aroe\u00a8r usque dum venias in Men- nith, viginti civitates, et usque ad Abel, qu\u00e6 est vineis consita, plaga magna nimis : humiliatique sunt \ufb01lii Ammon a \ufb01liis Israe\u00a8l. 34 Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita \ufb01lia sua cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos. 35 Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait : Heu me, \ufb01lia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es : aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. 36 Cui illa respondit : Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. 37 Dixitque ad patrem : Hoc solum mihi pr\u00e6sta quod deprecor : dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. 38 Cui ille respondit : Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, \ufb02ebat virginitatem suam in montibus. 39 Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, qu\u00e6 ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israe\u00a8l, et consuetudo servata est, 40 ut post anni circulum conveniant in unum \ufb01li\u00e6 Israe\u00a8l, et plangant \ufb01liam Jephte Galaadit\u00e6 diebus quatuor. 12 Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra \ufb01l- ios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam. 2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra \ufb01lios Ammon vehemens : vocavique vos, ut pr\u00e6beretis mihi auxili- um, et facere noluistis. 3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad \ufb01lios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in pr\u00e6lium ? 4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. 5 Occupaveruntque Galaadit\u00e6 vada Jordanis, per qu\u00e6 Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaa- dit\u00e6 : Numquid Ephrath\u00e6us es ? quo dicente : Non sum : 6 interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sib- boleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. 7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israe\u00a8l sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad. 233","Judicum 8 Post hunc judicavit Israe\u00a8l Abesan de Bethlehem : 9 qui habuit triginta \ufb01lios, et totidem \ufb01lias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri \ufb01liis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israe\u00a8l : 10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem. 11 Cui suc- cessit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israe\u00a8l decem annis : 12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon. 13 Post hunc judicavit Israe\u00a8l Abdon \ufb01lius Illel Pharathonites : 14 qui habuit quadraginta \ufb01lios, et triginta ex eis nepotes, as- cendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israe\u00a8l octo annis : 15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terr\u00e6 Ephraim, in monte Amalec. 13 Rursumque \ufb01lii Israe\u00a8l fecerunt malum in conspectu Domini : qui tra- didit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. 2 Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem ster- ilem. 3 Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque liberis : sed concipies, et paries \ufb01lium. 4 Cave ergo ne bibas vinum ac sice- ram, nec immundum quidquam comedas : 5 quia concipies, et paries \ufb01lium, cujus non tanget caput novacula : erit enim nazar\u00e6us Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israe\u00a8l de manu Philisthinorum. 6 Qu\u00e6 cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad me, habens vul- tum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere : 7 sed hoc respondit : Ecce concipies et paries \ufb01lium : cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo : erit enim puer nazar\u00e6us Dei ab infantia sua, ex utero matris su\u00e6 usque ad diem mortis su\u00e6. 8 Oravit itaque Manue Dominum, et ait : Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est. 9 Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro : Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Qu\u00e6 cum vidisset an- gelum, 10 festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicens : Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram. 11 Qui surrexit, et secutus est uxorem suam : veniensque ad virum, dixit ei : Tu es qui locutus es mulieri ? Et ille re- spondit : Ego sum. 12 Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer ? aut a quo se observare debebit ? 13 Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, qu\u00e6 locutus sum uxori tu\u00e6, abstineat se, 14 et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo : et quod ei pr\u00e6cepi, impleat atque custodiat. 15 Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut ac- quiescas precibus meis, et faciamus tibi h\u00e6dum de capris. 16 Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. 17 Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te ? 18 Cui ille respondit : Cur qu\u00e6ris nomen meum, quod est mirabile ? 19 Tulit itaque Manue h\u00e6dum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus intuebantur. 20 Cumque ascenderet \ufb02amma altaris in c\u00e6lum, angelus Domini pariter in \ufb02amma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, 21 et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse, 22 et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum. 23 Cui respondit mulier : Si Dominus nos 234","Judicum vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis h\u00e6c omnia, neque ea qu\u00e6 sunt ventura dixisset. 24 Peperit itaque \ufb01lium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. 25 C\u0153pitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol. 14 Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de \ufb01li- abus Philisthiim, 2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri su\u00e6, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de \ufb01liabus Philisthinorum : quam qu\u00e6so ut mi- hi accipiatis uxorem. 3 Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in \ufb01liabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis. 4 Parentes autem ejus ne- sciebant quod res a Domino \ufb01eret, et qu\u00e6reret occasionem contra Philisthiim : eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israe\u00a8li. 5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis s\u00e6vus, et rugiens, et occurrit ei. 6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi h\u00e6dum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare. 7 De- scenditque, et locutus est mulieri qu\u00e6 placuerat oculis ejus. 8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. 9 Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. 10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit \ufb01lio suo Samson con- vivium : sic enim juvenes facere consueverant. 11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. 12 Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas : 13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus. 14 Dixitque eis : De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. 15 Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid signi\ufb01cet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ? 16 Qu\u00e6 fundebat apud Samson lacrimas, et qu\u00e6rebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti \ufb01liis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ? 17 Septem igitur diebus convivii \ufb02ebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Qu\u00e6 statim indicavit civibus suis. 18 Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : Quid dulcius melle, et quid fortius leone ? Qui ait ad eos : 235","Judicum Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. 19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percus- sit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui : 20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis. 15 Post aliquantulum autem temporis, cum dies tritice\u00e6 messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei h\u00e6dum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater il- lius, dicens : 2 Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo : sed habet sororem, qu\u00e6 junior et pulchrior illa est : sit tibi pro ea uxor. 3 Cui Sam- son respondit : Ab hac die non erit culpa in me contra Philisth\u00e6os : faciam enim vobis mala. 4 Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio : 5 quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Qu\u00e6 statim perrexerunt in segetes Philisthino- rum. Quibus succensis, et comportat\u00e6 jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concremat\u00e6 sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta \ufb02amma consumeret. 6 Dixeruntque Philisthiim : Quis fecit hanc rem ? Quibus dictum est : Samson gener Thamnath\u00e6i : quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, h\u00e6c operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam pa- trem ejus. 7 Quibus ait Samson : Licet h\u00e6c feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam. 8 Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petr\u00e6 Etam. 9 Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus. 10 Dixeruntque ad eos de tribu Juda : Cur ascendistis adversum nos ? Qui responderunt : Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei qu\u00e6 in nos operatus est. 11 Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson : Nescis quod Philisthiim imperent nobis ? quare hoc facere voluisti ? Quibus ille ait : Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. 12 Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson : Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me. 13 Dixerunt : Non te oc- cidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam. 14 Qui cum venisset ad locum Maxill\u00e6, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum : et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissi- pata sunt et soluta. 15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, qu\u00e6 jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros, 16 et ait : In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos, et percussi mille viros. 17 Cumque h\u00e6c verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxill\u00e6. 18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait : Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam : en siti morior, incidamque in manus 236"]
Search
Read the Text Version
- 1
- 2
- 3
- 4
- 5
- 6
- 7
- 8
- 9
- 10
- 11
- 12
- 13
- 14
- 15
- 16
- 17
- 18
- 19
- 20
- 21
- 22
- 23
- 24
- 25
- 26
- 27
- 28
- 29
- 30
- 31
- 32
- 33
- 34
- 35
- 36
- 37
- 38
- 39
- 40
- 41
- 42
- 43
- 44
- 45
- 46
- 47
- 48
- 49
- 50
- 51
- 52
- 53
- 54
- 55
- 56
- 57
- 58
- 59
- 60
- 61
- 62
- 63
- 64
- 65
- 66
- 67
- 68
- 69
- 70
- 71
- 72
- 73
- 74
- 75
- 76
- 77
- 78
- 79
- 80
- 81
- 82
- 83
- 84
- 85
- 86
- 87
- 88
- 89
- 90
- 91
- 92
- 93
- 94
- 95
- 96
- 97
- 98
- 99
- 100
- 101
- 102
- 103
- 104
- 105
- 106
- 107
- 108
- 109
- 110
- 111
- 112
- 113
- 114
- 115
- 116
- 117
- 118
- 119
- 120
- 121
- 122
- 123
- 124
- 125
- 126
- 127
- 128
- 129
- 130
- 131
- 132
- 133
- 134
- 135
- 136
- 137
- 138
- 139
- 140
- 141
- 142
- 143
- 144
- 145
- 146
- 147
- 148
- 149
- 150
- 151
- 152
- 153
- 154
- 155
- 156
- 157
- 158
- 159
- 160
- 161
- 162
- 163
- 164
- 165
- 166
- 167
- 168
- 169
- 170
- 171
- 172
- 173
- 174
- 175
- 176
- 177
- 178
- 179
- 180
- 181
- 182
- 183
- 184
- 185
- 186
- 187
- 188
- 189
- 190
- 191
- 192
- 193
- 194
- 195
- 196
- 197
- 198
- 199
- 200
- 201
- 202
- 203
- 204
- 205
- 206
- 207
- 208
- 209
- 210
- 211
- 212
- 213
- 214
- 215
- 216
- 217
- 218
- 219
- 220
- 221
- 222
- 223
- 224
- 225
- 226
- 227
- 228
- 229
- 230
- 231
- 232
- 233
- 234
- 235
- 236
- 237
- 238
- 239
- 240
- 241
- 242
- 243
- 244
- 245
- 246
- 247
- 248
- 249
- 250
- 251
- 252
- 253
- 254
- 255
- 256
- 257
- 258
- 259
- 260
- 261
- 262
- 263
- 264
- 265
- 266
- 267
- 268
- 269
- 270
- 271
- 272
- 273
- 274
- 275
- 276
- 277
- 278
- 279
- 280
- 281
- 282
- 283
- 284
- 285
- 286
- 287
- 288
- 289
- 290
- 291
- 292
- 293
- 294
- 295
- 296
- 297
- 298
- 299
- 300
- 301
- 302
- 303
- 304
- 305
- 306
- 307
- 308
- 309
- 310
- 311
- 312
- 313
- 314
- 315
- 316
- 317
- 318
- 319
- 320
- 321
- 322
- 323
- 324
- 325
- 326
- 327
- 328
- 329
- 330
- 331
- 332
- 333
- 334
- 335
- 336
- 337
- 338
- 339
- 340
- 341
- 342
- 343
- 344
- 345
- 346
- 347
- 348
- 349
- 350
- 351
- 352
- 353
- 354
- 355
- 356
- 357
- 358
- 359
- 360
- 361
- 362
- 363
- 364
- 365
- 366
- 367
- 368
- 369
- 370
- 371
- 372
- 373
- 374
- 375
- 376
- 377
- 378
- 379
- 380
- 381
- 382
- 383
- 384
- 385
- 386
- 387
- 388
- 389
- 390
- 391
- 392
- 393
- 394
- 395
- 396
- 397
- 398
- 399
- 400
- 401
- 402
- 403
- 404
- 405
- 406
- 407
- 408
- 409
- 410
- 411
- 412
- 413
- 414
- 415
- 416
- 417
- 418
- 419
- 420
- 421
- 422
- 423
- 424
- 425
- 426
- 427
- 428
- 429
- 430
- 431
- 432
- 433
- 434
- 435
- 436
- 437
- 438
- 439
- 440
- 441
- 442
- 443
- 444
- 445
- 446
- 447
- 448
- 449
- 450
- 451
- 452
- 453
- 454
- 455
- 456
- 457
- 458
- 459
- 460
- 461
- 462
- 463
- 464
- 465
- 466
- 467
- 468
- 469
- 470
- 471
- 472
- 473
- 474
- 475
- 476
- 477
- 478
- 479
- 480
- 481
- 482
- 483
- 484
- 485
- 486
- 487
- 488
- 489
- 490
- 491
- 492
- 493
- 494
- 495
- 496
- 497
- 498
- 499
- 500
- 501
- 502
- 503
- 504
- 505
- 506
- 507
- 508
- 509
- 510
- 511
- 512
- 513
- 514
- 515
- 516
- 517
- 518
- 519
- 520
- 521
- 522
- 523
- 524
- 525
- 526
- 527
- 528
- 529
- 530
- 531
- 532
- 533
- 534
- 535
- 536
- 537
- 538
- 539
- 540
- 541
- 542
- 543
- 544
- 545
- 546
- 547
- 548
- 549
- 550
- 551
- 552
- 553
- 554
- 555
- 556
- 557
- 558
- 559
- 560
- 561
- 562
- 563
- 564
- 565
- 566
- 567
- 568
- 569
- 570
- 571
- 572
- 573
- 574
- 575
- 576
- 577
- 578
- 579
- 580
- 581
- 582
- 583
- 584
- 585
- 586
- 587
- 588
- 589
- 590
- 591
- 592
- 593
- 594
- 595
- 596
- 597
- 598
- 599
- 600
- 601
- 602
- 603
- 604
- 605
- 606
- 607
- 608
- 609
- 610
- 611
- 612
- 613
- 614
- 615
- 616
- 617
- 618
- 619
- 620
- 621
- 622
- 623
- 624
- 625
- 626
- 627
- 628
- 629
- 630
- 631
- 632
- 633
- 634
- 635
- 636
- 637
- 638
- 639
- 640
- 641
- 642
- 643
- 644
- 645
- 646
- 647
- 648
- 649
- 650
- 651
- 652
- 653
- 654
- 655
- 656
- 657
- 658
- 659
- 660
- 661
- 662
- 663
- 664
- 665
- 666
- 667
- 668
- 669
- 670
- 671
- 672
- 673
- 674
- 675
- 676
- 677
- 678
- 679
- 680
- 681
- 682
- 683
- 684
- 685
- 686
- 687
- 688
- 689
- 690
- 691
- 692
- 693
- 694
- 695
- 696
- 697
- 698
- 699
- 700
- 701
- 702
- 703
- 704
- 705
- 706
- 707
- 708
- 709
- 710
- 711
- 712
- 713
- 714
- 715
- 716
- 717
- 718
- 719
- 720
- 721
- 722
- 723
- 724
- 725
- 726
- 727
- 728
- 729
- 730
- 731
- 732
- 733
- 734
- 735
- 736
- 737
- 738
- 739
- 740
- 741
- 742
- 743
- 744
- 745
- 746
- 747
- 748
- 749
- 750
- 751
- 752
- 753
- 754
- 755
- 756
- 757
- 758
- 759
- 760
- 761
- 762
- 763
- 764
- 765
- 766
- 767
- 768
- 769
- 770
- 771
- 772
- 773
- 774
- 775
- 776
- 777
- 778
- 779
- 780
- 781
- 782
- 783
- 784
- 785
- 786
- 787
- 788
- 789
- 790
- 791
- 792
- 793
- 794
- 795
- 796
- 797
- 798
- 799
- 800
- 801
- 802
- 803
- 804
- 805
- 806
- 807
- 808
- 809
- 810
- 811
- 812
- 813
- 814
- 815
- 816
- 817
- 818
- 819
- 820
- 821
- 822
- 823
- 824
- 825
- 826
- 827
- 828
- 829
- 830
- 831
- 832
- 833
- 834
- 835
- 836
- 837
- 838
- 839
- 840
- 841
- 842
- 843
- 844
- 845
- 846
- 847
- 848
- 849
- 850
- 851
- 852
- 853
- 854
- 855
- 856
- 857
- 858
- 859
- 860
- 861
- 862
- 863
- 864
- 865
- 866
- 867
- 868
- 869
- 870
- 871
- 872
- 873
- 874
- 875
- 876
- 877
- 878
- 879
- 880
- 881
- 882
- 883
- 884
- 885
- 886
- 887
- 888
- 889
- 890
- 891
- 892
- 893
- 894
- 895
- 896
- 897
- 898
- 899
- 900
- 901
- 902
- 903
- 904
- 905
- 906
- 907
- 908
- 909
- 910
- 911
- 912
- 913
- 914
- 915
- 916
- 917
- 918
- 919
- 920
- 921
- 922
- 923
- 924
- 925
- 926
- 927
- 928
- 929
- 930
- 931
- 932
- 933
- 934
- 935
- 936
- 937
- 938
- 939
- 940
- 941
- 942
- 943
- 944
- 945
- 946
- 947
- 948
- 949
- 950
- 951
- 952
- 953
- 954
- 955
- 956
- 957
- 958
- 959
- 960
- 961
- 962
- 963
- 964
- 965
- 966
- 967
- 968
- 969
- 970
- 971
- 972
- 973
- 974
- 975
- 976
- 977
- 978
- 979
- 980
- 981
- 982
- 983
- 984
- 985
- 986
- 987
- 988
- 989
- 990
- 991
- 992
- 993
- 994
- 995
- 996
- 997
- 998
- 999
- 1000
- 1001
- 1002
- 1003
- 1004
- 1005
- 1006
- 1007
- 1008
- 1009
- 1010
- 1011
- 1012
- 1013
- 1014
- 1015
- 1016
- 1017
- 1018
- 1019
- 1020
- 1021
- 1022
- 1023
- 1024
- 1025
- 1026
- 1027
- 1028
- 1029
- 1030
- 1031
- 1032
- 1033
- 1034
- 1035
- 1036
- 1037
- 1038
- 1039
- 1040
- 1041
- 1042
- 1043
- 1044
- 1045
- 1046
- 1047
- 1048
- 1049
- 1050
- 1051
- 1052
- 1053
- 1054
- 1055
- 1056
- 1057
- 1058
- 1059
- 1060
- 1061
- 1062
- 1063
- 1064
- 1065
- 1066
- 1067
- 1068
- 1069
- 1070
- 1071
- 1072
- 1073
- 1074
- 1075
- 1076
- 1077
- 1078
- 1079
- 1080
- 1081
- 1082
- 1083
- 1084
- 1085
- 1086
- 1087
- 1088
- 1089
- 1090
- 1091
- 1092
- 1093
- 1094
- 1095
- 1096
- 1097
- 1098
- 1099
- 1100
- 1101
- 1102
- 1103
- 1104
- 1105
- 1106
- 1107
- 1108
- 1109
- 1110
- 1111
- 1112
- 1113
- 1114
- 1115
- 1116
- 1117
- 1118
- 1119
- 1120
- 1121
- 1122
- 1123
- 1124
- 1125
- 1126
- 1127
- 1128
- 1129
- 1130
- 1131
- 1132
- 1133
- 1134
- 1135
- 1136
- 1137
- 1138
- 1139
- 1140
- 1141
- 1142
- 1143
- 1144
- 1145
- 1146
- 1147
- 1148
- 1149
- 1150
- 1151
- 1152
- 1153
- 1154
- 1155
- 1156
- 1157
- 1158
- 1159
- 1160
- 1161
- 1162
- 1163
- 1164
- 1165
- 1166
- 1167
- 1168
- 1169
- 1170
- 1171
- 1172
- 1173
- 1174
- 1175
- 1176
- 1177
- 1178
- 1179
- 1180
- 1181
- 1182
- 1183
- 1184
- 1185
- 1186
- 1187
- 1188
- 1189
- 1190
- 1191
- 1192
- 1193
- 1194
- 1195
- 1196
- 1197
- 1198
- 1199
- 1200
- 1201
- 1202
- 1203
- 1204
- 1205
- 1206
- 1207
- 1208
- 1209
- 1210
- 1211
- 1212
- 1213
- 1214
- 1215
- 1216
- 1217
- 1218
- 1219
- 1220
- 1221
- 1222
- 1223
- 1224
- 1225
- 1226
- 1227
- 1228
- 1229
- 1230
- 1231
- 1232
- 1233
- 1234
- 1235
- 1236
- 1237
- 1238
- 1239
- 1240
- 1241
- 1242
- 1243
- 1244
- 1245
- 1246
- 1247
- 1248
- 1249
- 1250
- 1251
- 1252
- 1253
- 1254
- 1255
- 1256
- 1257
- 1258
- 1259
- 1260
- 1261
- 1262
- 1263
- 1264
- 1265
- 1266
- 1267
- 1268
- 1269
- 1270
- 1271
- 1272
- 1273
- 1274
- 1275
- 1276
- 1277
- 1278
- 1279
- 1280
- 1281
- 1282
- 1283
- 1284
- 1285
- 1286
- 1287
- 1288
- 1289
- 1290
- 1291
- 1292
- 1293
- 1294
- 1295
- 1296
- 1297
- 1298
- 1299
- 1300
- 1301
- 1302
- 1303
- 1304
- 1305
- 1306
- 1307
- 1308
- 1309
- 1310
- 1311
- 1312
- 1313
- 1314
- 1315
- 1316
- 1317
- 1318
- 1319
- 1320
- 1321
- 1322
- 1323
- 1324
- 1325
- 1326
- 1327
- 1328
- 1329
- 1330
- 1331
- 1332
- 1333
- 1334
- 1335
- 1336
- 1337
- 1338
- 1339
- 1340
- 1341
- 1342
- 1343
- 1344
- 1345
- 1346
- 1347
- 1348
- 1349
- 1350
- 1351
- 1352
- 1353
- 1354
- 1355
- 1356
- 1357
- 1358
- 1359
- 1360
- 1361
- 1362
- 1363
- 1364
- 1365
- 1366
- 1367
- 1368
- 1369
- 1370
- 1371
- 1372
- 1373
- 1374
- 1375
- 1376
- 1377
- 1378
- 1379
- 1380
- 1381
- 1382
- 1383
- 1384
- 1385
- 1386
- 1387
- 1388
- 1389
- 1390
- 1391
- 1392
- 1393
- 1394
- 1395
- 1396
- 1397
- 1398
- 1399
- 1400
- 1401
- 1402
- 1403
- 1404
- 1405
- 1406
- 1407
- 1408
- 1409
- 1410
- 1411
- 1412
- 1413
- 1414
- 1415
- 1416
- 1417
- 1418
- 1419
- 1420
- 1421
- 1422
- 1423
- 1424
- 1425
- 1426
- 1427
- 1428
- 1429
- 1430
- 1431
- 1432
- 1433
- 1434
- 1435
- 1436
- 1437
- 1438
- 1439
- 1440
- 1441
- 1442
- 1443
- 1444
- 1445
- 1446
- 1447
- 1448
- 1449
- 1450
- 1451
- 1452
- 1453
- 1454
- 1455
- 1456
- 1457
- 1458
- 1459
- 1460
- 1461
- 1462
- 1463
- 1464
- 1465
- 1466
- 1467
- 1468
- 1469
- 1470
- 1471
- 1472
- 1473
- 1474
- 1475
- 1476
- 1477
- 1478
- 1479
- 1480
- 1481
- 1482
- 1483
- 1484
- 1485
- 1486
- 1487
- 1488
- 1489
- 1490
- 1491
- 1492
- 1493
- 1494
- 1495
- 1496
- 1497
- 1498
- 1499
- 1500
- 1501
- 1502
- 1503
- 1504
- 1505
- 1506
- 1507
- 1508
- 1509
- 1510
- 1511
- 1512
- 1513
- 1514
- 1515
- 1516
- 1517
- 1518
- 1519
- 1520
- 1521
- 1522
- 1523
- 1524
- 1525
- 1526
- 1527
- 1528
- 1 - 50
- 51 - 100
- 101 - 150
- 151 - 200
- 201 - 250
- 251 - 300
- 301 - 350
- 351 - 400
- 401 - 450
- 451 - 500
- 501 - 550
- 551 - 600
- 601 - 650
- 651 - 700
- 701 - 750
- 751 - 800
- 801 - 850
- 851 - 900
- 901 - 950
- 951 - 1000
- 1001 - 1050
- 1051 - 1100
- 1101 - 1150
- 1151 - 1200
- 1201 - 1250
- 1251 - 1300
- 1301 - 1350
- 1351 - 1400
- 1401 - 1450
- 1451 - 1500
- 1501 - 1528
Pages:
- 1 - 50
- 51 - 100
- 101 - 150
- 151 - 200
- 201 - 250
- 251 - 300
- 301 - 350
- 351 - 400
- 401 - 450
- 451 - 500
- 501 - 550
- 551 - 600
- 601 - 650
- 651 - 700
- 701 - 750
- 751 - 800
- 801 - 850
- 851 - 900
- 901 - 950
- 951 - 1000
- 1001 - 1050
- 1051 - 1100
- 1101 - 1150
- 1151 - 1200
- 1201 - 1250
- 1251 - 1300
- 1301 - 1350
- 1351 - 1400
- 1401 - 1450
- 1451 - 1500
- 1501 - 1528
Pages: