Important Announcement
PubHTML5 Scheduled Server Maintenance on (GMT) Sunday, June 26th, 2:00 am - 8:00 am.
PubHTML5 site will be inoperative during the times indicated!

Home Explore Biblia latină Vulgata

Biblia latină Vulgata

Published by The Virtual Library, 2023-07-26 08:45:38

Description: Biblia latina Vulgata
Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam

Search

Read the Text Version

["Numeri obolos habet. 17 Primogenitum autem bovis, et ovis, et capr\u00e6, non facies red- imi, quia sancti\ufb01cata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. 18 Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt. 19 Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt \ufb01lii Israe\u00a8l Domino, tibi dedi, et \ufb01liis, ac \ufb01liabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac \ufb01liis tuis. 20 Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et h\u00e6reditas tua in medio \ufb01liorum Israe\u00a8l. 21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israe\u00a8lis in possessionem, pro minis- terio, quo serviunt mihi in tabernaculo f\u0153deris : 22 ut non accedant ultra \ufb01lii Israe\u00a8l ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, 23 solis \ufb01liis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legit- imum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, 24 decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. 25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 26 Pr\u00e6cipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a \ufb01liis Israe\u00a8l decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decim\u00e6, 27 ut reputetur vo- bis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus : 28 et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. 29 Omnia qu\u00e6 offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. 30 Dicesque ad eos : Si pr\u00e6clara et meliora qu\u00e6que obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias : 31 et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam famili\u00e6 vestr\u00e6 : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. 32 Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes \ufb01liorum Israe\u00a8l, et moriamini. 19 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : 2 Ista est religio victim\u00e6, quam constituit Dominus. Pr\u00e6cipe \ufb01liis Israe\u00a8l, ut adducant ad te vaccam rufam \u00e6tatis integr\u00e6, in qua nulla sit macula, nec portaver- it jugum : 3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium : 4 et tingens digitum in sanguine ejus, as- perget contra fores tabernaculi septem vicibus, 5 comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et \ufb01mo \ufb02amm\u00e6 traditis. 6 Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in \ufb02ammam, qu\u00e6 vaccam vorat. 7 Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. 8 Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et im- mundus erit usque ad vesperum. 9 Colliget autem vir mundus cineres vacc\u00e6, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini \ufb01liorum Is- rae\u00a8l in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est. 10 Cumque laverit qui vacc\u00e6 portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc \ufb01lii Israe\u00a8l, et adven\u00e6 qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo. 11 Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit im- mundus, 12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. 13 Omnis qui tetigerit human\u00e6 anim\u00e6 morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israe\u00a8l : quia aqua expiationis non 137","Numeri est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. 14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa qu\u00e6 ibi sunt, polluta erunt septem diebus. 15 Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. 16 Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepul- chrum, immundus erit septem diebus. 17 Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas : 18 in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam su- pellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos : 19 atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. 20 Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesi\u00e6 : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. 21 Erit hoc pr\u00e6ceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. 22 Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, qu\u00e6 horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum. 20 Veneruntque \ufb01lii Israe\u00a8l et omnis multitudo in desertum Sin, mense pri- mo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. 2 Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron : 3 et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. 4 Cur eduxistis ecclesiam Domini in soli- tudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur ? 5 quare nos fecistis ascendere de \u00c6gypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec \ufb01cum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum ? 6 Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernacu- lum f\u0153deris, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt : Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aqu\u00e6 viv\u00e6, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. 7 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 8 Tolle virgam, et congre- ga populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. 9 Tulit igitur Moyses virgam, qu\u00e6 erat in conspectu Do- mini, sicut pr\u00e6ceperat ei, 10 congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere ? 11 Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egress\u00e6 sunt aqu\u00e6 largissim\u00e6, ita ut populus biberet et jumenta. 12 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sancti\ufb01caretis me coram \ufb01liis Israe\u00a8l, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. 13 H\u00e6c est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt \ufb01lii Israe\u00a8l contra Dominum, et sancti\ufb01catus est in eis. 14 Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent : H\u00e6c mandat frater tuus Israe\u00a8l : Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, 15 quomodo descenderint patres nostri in \u00c6gyptum, et habitaverimus ibi mul- to tempore, af\ufb02ixerintque nos \u00c6gyptii, et patres nostros : 16 et quomodo cla- maverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de \u00c6gypto. Ecce in urbe Cades, qu\u00e6 est in extremis \ufb01nibus tuis, positi, 17 obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, 138","Numeri nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis : sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tu- os. 18 Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. 19 Dixeruntque \ufb01lii Israe\u00a8l : Per tritam gradiemur viam : et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est : nulla erit in pretio dif\ufb01cultas, tantum velociter transeamus. 20 At ille respondit : Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum in\ufb01nita multitudo, et manu forti, 21 nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per \ufb01nes suos. Quam ob rem divertit ab eo Israe\u00a8l. 22 Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in \ufb01nibus terr\u00e6 Edom : 23 ubi locutus est Dominus ad Moysen : 24 Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi \ufb01liis Israe\u00a8l, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis. 25 Tolle Aaron et \ufb01lium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. 26 Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum \ufb01lium ejus : Aaron colligetur, et morietur ibi. 27 Fecit Moyses ut pr\u00e6ceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. 28 Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum \ufb01lium ejus. 29 Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. 30 Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, \ufb02evit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. 21 Quod cum audisset Chanan\u00e6us rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israe\u00a8l per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo pr\u00e6dam. 2 At Israe\u00a8l voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. 3 Exaudivitque Dominus preces Israe\u00a8l, et tradidit Chanan\u00e6um, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. 4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam qu\u00e6 ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et t\u00e6dere c\u0153pit populum itineris ac laboris : 5 locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de \u00c6gyp- to, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aqu\u00e6 : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. 6 Quam ob rem misit Dominus in pop- ulum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, 7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, 8 et lo- cutus est Dominus ad eum : Fac serpentem \u00e6neum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet. 9 Fecit ergo Moyses serpentem \u00e6neum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur. 10 Profectique \ufb01lii Israe\u00a8l castrametati sunt in Oboth. 11 Unde egressi \ufb01xere tentoria in Jeabarim, in solitudine qu\u00e6 respicit Moab contra orientalem plagam. 12 Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. 13 Quem relin- quentes castrametati sunt contra Arnon, qu\u00e6 est in deserto, et prominet in \ufb01nibus Amorrh\u00e6i. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrh\u00e6os. 14 Unde dicitur in libro bellorum Domini : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. 15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in \ufb01nibus Moabitarum. 16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam. 17 Tunc cecinit Israe\u00a8l carmen istud : 139","Numeri Ascendat puteus. Concinebant : 18 Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. 19 De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth. 20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. 21 Misit autem Israe\u00a8l nuntios ad Sehon regem Amorrh\u00e6orum, dicens : 22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transea- mus terminos tuos. 23 Qui concedere noluit ut transiret Israe\u00a8l per \ufb01nes suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. 24 A quo percussus est in ore gladii, et posses- sa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et \ufb01lios Ammon : quia forti pr\u00e6sidio tenebantur termini Ammonitarum. 25 Tulit ergo Israe\u00a8l omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrh\u00e6i, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. 26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, qu\u00e6 ditionis illius fuerat usque Arnon. 27 Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : \u00e6di\ufb01cetur, et construatur civitas Sehon : 28 ignis egressus est de Hesebon, \ufb02amma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. 29 V\u00e6 tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit \ufb01lios ejus in fugam, et \ufb01lias in captivitatem regi Amorrh\u00e6orum Sehon. 30 Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba. 31 Habitavit itaque Israe\u00a8l in terra Amorrh\u00e6i. 32 Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. 33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. 34 Dix- itque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Am- orrh\u00e6orum habitatori Hesebon. 35 Percusserunt igitur et hunc cum \ufb01liis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. 22 Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. 2 Videns autem Balac \ufb01lius Sephor omnia qu\u00e6 fecer- at Israe\u00a8l Amorrh\u00e6o, 3 et quod pertimuissent eum Moabit\u00e6, et impetum ejus ferre non possent, 4 dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris \ufb01nibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. 5 Misit ergo nuntios ad Balaam \ufb01lium Beor ariolum, qui habitabat super \ufb02umen terr\u00e6 \ufb01liorum Am- mon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex \u00c6gypto, qui operuit super\ufb01ciem terr\u00e6, sedens contra me. 6 Veni igitur, et maledic pop- ulo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum 140","Numeri de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. 7 Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, 8 ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum : 9 Quid sibi volunt homines isti apud te ? 10 Respondit : Balac \ufb01lius Sephor rex Moabitarum misit ad me, 11 dicens : Ecce populus qui egressus est de \u00c6gypto, operuit super\ufb01ciem terr\u00e6 : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. 12 Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est. 13 Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia pro- hibuit me Dominus venire vobiscum. 14 Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum. 15 Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. 16 Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac \ufb01lius Sephor : Ne cuncteris venire ad me : 17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti. 18 Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. 20 Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi pr\u00e6cepero, facias. 21 Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. 22 Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui in- sidebat asin\u00e6, et duos pueros habebat secum. 23 Cernens asina angelum stan- tem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vine\u00e6 cingebantur. 25 Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam : 26 et ni- hilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. 27 Cumque vidisset asina stantem an- gelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius c\u00e6debat fuste latera ejus. 28 Aperuitque Dominus os asin\u00e6, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ? 29 Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illu- sisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem ! 30 Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in pr\u00e6sentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam. 31 Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. 32 Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria : 33 et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. 34 Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. 35 Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam pr\u00e6cepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. 36 Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis \ufb01nibus Arnon. 37 Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ? 38 Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ? 39 Perrexerunt ergo simul, 141","Numeri et venerunt in urbem, qu\u00e6 in extremis regni ejus \ufb01nibus erat. 40 Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo er- ant, munera. 41 Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. 23 Dixitque Balaam ad Balac : \u00c6di\ufb01ca mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 2 Cumque fecisset jux- ta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. 3 Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. 4 Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Bal- aam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. 5 Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et h\u00e6c loqueris. 6 Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum : 7 assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis : Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israe\u00a8l. 8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ? 9 De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. 10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israe\u00a8l ? Moriatur anima mea morte justorum, et \ufb01ant novissima mea horum similia. 11 Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. 12 Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ? 13 Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israe\u00a8l videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei. 14 Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, \u00e6di\ufb01cavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, 15 dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam. 16 Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et h\u00e6c loqueris ei. 17 Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ? 18 At ille, assumpta parabola sua, ait : Sta, Balac, et ausculta ; audi, \ufb01li Sephor : 19 non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut \ufb01lius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet ? locutus est, et non implebit ? 20 Ad benedicendum adductus sum : benedictionem prohibere non valeo. 21 Non est idolum in Jacob, 142","Numeri nec videtur simulacrum in Israe\u00a8l. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victori\u00e6 regis in illo. 22 Deus eduxit illum de \u00c6gypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. 23 Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israe\u00a8l : temporibus suis dicetur Jacob et Israe\u00a8li quid operatus sit Deus. 24 Ecce populus ut le\u00e6na consurget, et quasi leo erigetur : non accubabit donec devoret pr\u00e6dam, et occisorum sanguinem bibat. 25 Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas. 26 Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ? 27 Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. 28 Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, 29 dixit ei Balaam : \u00c6di\ufb01ca mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. 30 Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. 24 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israe\u00a8li, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium qu\u00e6reret : sed diri- gens contra desertum vultum suum, 2 et elevans oculos, vidit Israe\u00a8l in ten- toriis commorantem per tribus suas : et irruente in se spiritu Dei, 3 assumpta parabola, ait : Dixit Balaam \ufb01lius Beor : dixit homo, cujus obturatus est oculus : 4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus : 5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israe\u00a8l ! 6 ut valles nemoros\u00e6, ut horti juxta \ufb02uvios irrigui, ut tabernacula qu\u00e6 \ufb01xit Dominus, quasi cedri prope aquas. 7 Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. 8 Deus eduxit illum de \u00c6gypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. 9 Accubans dormivit ut leo, et quasi le\u00e6na, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus : qui maledixerit, in maledictione reputabitur. 143","Numeri 10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait : Ad maledicen- dum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti : 11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magni\ufb01ce honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. 12 Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi : 13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero pr\u00e6terire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ? 14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. 15 Sumpta igitur parabola, rursum ait : Dixit Balaam \ufb01lius Beor : dixit homo, cujus obturatus est oculus : 16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos : 17 Videbo eum, sed non modo : intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israe\u00a8l : et percutiet duces Moab, vastabitque omnes \ufb01lios Seth. 18 Et erit Idum\u00e6a possessio ejus : h\u00e6reditas Seir cedet inimicis suis : Israe\u00a8l vero fortiter aget. 19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. 20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. 21 Vidit quoque Cin\u00e6um : et assumpta parabola, ait : Robustum quidem est habitaculum tuum : sed si in petra posueris nidum tuum, 22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te. 23 Assumptaque parabola iterum locutus est : Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus ? 24 Venient in trieribus de Italia : superabunt Assyrios, vastabuntque Hebr\u00e6os, et ad extremum etiam ipsi peribunt. 25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit. 144","Numeri 25 Morabatur autem eo tempore Israe\u00a8l in Settim, et fornicatus est pop- ulus cum \ufb01liabus Moab, 2 qu\u00e6 vocaverunt eos ad sacri\ufb01cia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. 3 Initiatusque est Israe\u00a8l Beelphe- gor : et iratus Dominus, 4 ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israe\u00a8l. 5 Dixitque Moyses ad judices Israe\u00a8l : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. 6 Et ecce unus de \ufb01liis Israe\u00a8l intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba \ufb01liorum Israe\u00a8l, qui \ufb02ebant ante fores tabernaculi. 7 Quod cum vidisset Phinees \ufb01lius Eleazari \ufb01lii Aaron sacerdotis, surrex- it de medio multitudinis, et arrepto pugione, 8 ingressus est post virum Is- rae\u00a8litem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a \ufb01liis Israe\u00a8l : 9 et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. 10 Dixitque Dominus ad Moysen : 11 Phinees \ufb01lius Eleazari \ufb01lii Aaron sacerdotis avertit iram meam a \ufb01liis Israe\u00a8l : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem \ufb01lios Israe\u00a8l in zelo meo. 12 Id- circo loquere ad eum : Ecce do ei pacem f\u0153deris mei, 13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus \ufb01liorum Israe\u00a8l. 14 Erat autem nomen viri Israe\u00a8lit\u00e6, qui occisus est cum Madianitide, Zambri \ufb01lius Salu, dux de cognatione et tribu Simeo- nis. 15 Porro mulier Madianitis, qu\u00e6 pariter interfecta est, vocabatur Cozbi \ufb01lia Sur principis nobilissimi Madianitarum. 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 17 Hostes vos sentiant Madianit\u00e6, et percutite eos : 18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi \ufb01liam ducis Madian sororem suam, qu\u00e6 percussa est in die plag\u00e6 pro sacrilegio Phogor. 26 Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum \ufb01lium Aaron sacerdotem : 2 Numerate omnem summam \ufb01l- iorum Israe\u00a8l a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. 3 Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacer- dos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant 4 a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus. 5 Ruben primogenitus Israe\u00a8l : hujus \ufb01lius, Henoch, a quo familia Henochi- tarum : et Phallu, a quo familia Phalluitarum : 6 et Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Charmi, a quo familia Charmitarum. 7 H\u00e6 sunt famili\u00e6 de stirpe Ruben : quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septin- genti triginta. 8 Filius Phallu, Eliab : 9 hujus \ufb01lii, Namuel et Dathan et Abiron : isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt : 10 et ape- riens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum, 11 ut, Core pereunte, \ufb01lii illius non perirent. 12 Filii Simeon per cognationes suas : Namuel, ab hoc familia Namuelitarum : Jamin, ab hoc familia Jaminitarum : Jachin, ab hoc familia Jachinitarum : 13 Zare, ab hoc familia Zareitarum : Saul, ab hoc familia Saulitarum. 14 H\u00e6 sunt famili\u00e6 de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti. 15 Filii Gad per cognationes suas : Sephon, ab hoc familia Sephonitarum : Aggi, ab hoc familia Aggi- tarum : Suni, ab hoc familia Sunitarum : 16 Ozni, ab hoc familia Oznitarum : Her, ab hoc familia Heritarum : 17 Arod, ab hoc familia Aroditarum : Ariel, 145","Numeri ab hoc familia Arielitarum. 18 Ist\u00e6 sunt famili\u00e6 Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti. 19 Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. 20 Fueruntque \ufb01lii Juda per cognationes suas : Sela, a quo familia Selaitarum : Phares, a quo familia Pharesitarum : Zare, a quo familia Zareitarum. 21 Porro \ufb01lii Phares : Hesron, a quo familia Hesroni- tarum : et Hamul, a quo familia Hamulitarum. 22 Ist\u00e6 sunt famili\u00e6 Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti. 23 Filii Issachar per cognationes suas : Thola, a quo familia Tholaitarum : Phua, a quo familia Phuaitarum : 24 Jasub, a quo familia Jasubitarum : Semran, a quo familia Sem- ranitarum. 25 H\u00e6 sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti. 26 Filii Zabulon per cognationes suas : Sared, a quo familia Sareditarum : Elon, a quo familia Elonitarum : Jalel, a quo familia Jalelitarum. 27 H\u00e6 sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti. 28 Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim. 29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. 30 Galaad habuit \ufb01lios : Jezer, a quo fa- milia Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum : 31 et Asriel, a quo familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum : 32 et Semi- da, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum. 33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui \ufb01lios non habebat, sed tantum \ufb01l- ias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Ther- sa. 34 H\u00e6 sunt famili\u00e6 Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti. 35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum. 36 Porro \ufb01lius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. 37 H\u00e6 sunt cognationes \ufb01liorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti. 38 Isti sunt \ufb01lii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum : 39 Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum. 40 Filii Bela : Hered, et Noe\u00a8man. De Hered, familia Hereditarum : de Noe\u00a8man, fa- milia Noe\u00a8manitarum. 41 Hi sunt \ufb01lii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti. 42 Filii Dan per cogna- tiones suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. H\u00e6 sunt cognationes Dan per familias suas. 43 Omnes fuere Suhamit\u00e6, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti. 44 Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum. 45 Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum. 46 Nomen autem \ufb01li\u00e6 Aser fuit Sara. 47 H\u00e6 cogna- tiones \ufb01liorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti. 48 Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Gu- ni, a quo familia Gunitarum : 49 Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum. 50 H\u00e6 sunt cognationes \ufb01liorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti. 51 Ista est summa \ufb01liorum Israe\u00a8l, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingen- ti triginta. 52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. 54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio : 55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. 56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores. 146","Numeri 57 Hic quoque est numerus \ufb01liorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum. 58 H\u00e6 sunt famili\u00e6 Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram : 59 qui habuit uxorem Jochabed \ufb01liam Levi, qu\u00e6 nata est ei in \u00c6gyp- to. H\u00e6c genuit Amram viro suo \ufb01lios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum. 60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar : 61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. 62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter \ufb01lios Israe\u00a8l, nec eis cum ceteris data possessio est. 63 Hic est numerus \ufb01liorum Israe\u00a8l, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho : 64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai : 65 pr\u00e6dixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb \ufb01lius Jephone, et Josue \ufb01lius Nun. 27 Accesserunt autem \ufb01li\u00e6 Salphaad, \ufb01lii Hepher, \ufb01lii Galaad, \ufb01lii Machir, \ufb01lii Manasse, qui fuit \ufb01lius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi f\u0153deris, atque dixerunt : 3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, qu\u00e6 concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares \ufb01lios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit \ufb01lium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. 4 Re- tulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. 5 Qui dixit ad eum : 6 Justam rem postulant \ufb01li\u00e6 Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in h\u00e6reditatem succedant. 7 Ad \ufb01lios autem Israe\u00a8l loqueris h\u00e6c : 8 Homo cum mortuus fuerit absque \ufb01lio, ad \ufb01liam ejus transibit h\u00e6red- itas. 9 Si \ufb01liam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis h\u00e6reditatem fratribus patris ejus. 11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur h\u00e6reditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc \ufb01liis Israe\u00a8l sanctum lege perpetua, sicut pr\u00e6cepit Dominus Moysi. 12 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum \ufb01liis Israe\u00a8l. 13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron : 14 quia of- fendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sancti\ufb01care me voluistis coram ea super aquas. H\u00e6 sunt aqu\u00e6 contradictionis in Cades de- serti Sin. 15 Cui respondit Moyses : 16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc : 17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. 18 Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue \ufb01lium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. 19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine : 20 et dabis ei pr\u00e6cepta cunc- tis videntibus, et partem glori\u00e6 tu\u00e6, ut audiat eum omnis synagoga \ufb01liorum Israe\u00a8l. 21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes \ufb01lii Israe\u00a8l cum eo, et cetera multitudo. 22 Fecit Moyses ut pr\u00e6ceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. 23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit qu\u00e6 mandaverat Dominus. 147","Numeri 28 Dixit quoque Dominus ad Moysen : 2 Pr\u00e6cipe \ufb01liis Israe\u00a8l, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. 3 H\u00e6c sunt sacri\ufb01cia qu\u00e6 offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum : 4 unum offeretis mane, et alterum ad vesperum : 5 decimam partem ephi simil\u00e6, qu\u00e6 consper- sa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. 6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. 7 Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. 8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sac- ri\ufb01cii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. 9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas dec- imas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 in sacri\ufb01cio, et liba : 10 qu\u00e6 rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. 11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos annicu- los septem immaculatos, 12 et tres decimas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 in sacri\ufb01cio per singulos vitulos : et duas decimas simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 per singulos arietes : 13 et decimam decim\u00e6 simil\u00e6 ex oleo in sacri\ufb01cio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. 14 Libamenta autem vini, qu\u00e6 per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaus- tum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. 15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. 16 Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, 17 et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis. 18 Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. 19 Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, ari- etem unum, agnos anniculos immaculatos septem : 20 et sacri\ufb01cia singulorum ex simila qu\u00e6 conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, 21 et decimam decim\u00e6 per agnos singulos, id est, per septem agnos. 22 Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, 23 pr\u00e6ter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. 24 Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. 25 Dies quoque sep- timus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo. 26 Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, ex- pletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. 27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : 28 atque in sacri\ufb01ciis eorum, simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, 29 per agnos decimam decim\u00e6, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, 30 qui mactatur pro expiatione : pr\u00e6ter holocaustum sempiternum et liba ejus. 31 Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. 29 Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. 2 Of- feretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armen- to unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : 3 et in sacri\ufb01ciis eorum, simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 4 unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem : 5 et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, 6 pr\u00e6ter 148","Numeri holocaustum calendarum cum sacri\ufb01ciis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem c\u00e6remoniis offeretis in odorem suavissi- mum incensum Domino. 7 Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et af\ufb02igetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea. 8 Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissi- mum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immacu- latos septem : 9 et in sacri\ufb01ciis eorum simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, 10 decimam decim\u00e6 per agnos sin- gulos, qui sunt simul agni septem : 11 et hircum pro peccato, absque his qu\u00e6 offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacri\ufb01cio et libaminibus eorum. 12 Quintadecima vero die mensis septimi, qu\u00e6 vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. 13 Offeretisque holocaus- tum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : 14 et in libamentis eorum, simil\u00e6 oleo conspers\u00e6 tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, 15 et dec- imam decim\u00e6 agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim : 16 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacri\ufb01cio, et libamine ejus. 17 In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos annicu- los immaculatos quatuordecim : 18 sacri\ufb01ciaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 19 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacri\ufb01cioque et libamine ejus. 20 Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : 21 sacri\ufb01ciaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 22 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacri- \ufb01cioque et libamine ejus. 23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes du- os, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : 24 sacri\ufb01ciaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 25 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacri\ufb01cioque ejus et libamine. 26 Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immac- ulatos quatuordecim : 27 sacri\ufb01ciaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 28 et hircum pro peccato, absque holo- causto sempiterno, sacri\ufb01cioque ejus et libamine. 29 Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : 30 sacri\ufb01ci- aque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 31 et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacri\ufb01cioque ejus et libamine. 32 Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos an- niculos immaculatos quatuordecim : 33 sacri\ufb01ciaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 34 et hircum pro peccato, ab- sque holocausto sempiterno, sacri\ufb01cioque ejus et libamine. 35 Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, 36 offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos annicu- los immaculatos septem : 37 sacri\ufb01ciaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : 38 et hircum pro peccato, absque holo- causto sempiterno, sacri\ufb01cioque ejus et libamine. 39 H\u00e6c offeretis Domino in solemnitatibus vestris : pr\u00e6ter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacri\ufb01cio, in libamine, et in hostiis paci\ufb01cis. 149","Numeri 30 Narravitque Moyses \ufb01liis Israe\u00a8l omnia qu\u00e6 ei Dominus imperarat. 2 Et locutus est ad principes tribuum \ufb01liorum Israe\u00a8l : Iste est sermo quem pr\u00e6cepit Dominus : 3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. 4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, qu\u00e6 est in domo patris sui, et in \u00e6tate adhuc puellari : si cognoverit pa- ter votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit : 5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit. 6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. 7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento : 8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. 9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxer- at animam suam, propitius erit ei Dominus. 10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. 11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, 12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. 13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. 14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam af\ufb02igat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. 15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid vover- at atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit. 16 Sin autem con- tradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. 17 Ist\u00e6 sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et \ufb01liam, qu\u00e6 in puellari adhuc \u00e6tate est, vel qu\u00e6 manet in parentis domo. 31 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Ulciscere prius \ufb01lios Israe\u00a8l de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. 3 Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. 4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israe\u00a8l qui mittantur ad bellum. 5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam : 6 quos misit Moyses cum Phinees \ufb01lio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. 7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, 8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque \ufb01lium Beor interfecerunt gladio. 9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam su- pellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt : 10 tam urbes quam viculos et castella \ufb02amma consumpsit. 11 Et tulerunt pr\u00e6dam, et universa qu\u00e6 ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, 12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem \ufb01liorum Israe\u00a8l : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. 13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes syn- agog\u00e6, in occursum eorum extra castra. 14 Iratusque Moyses principibus ex- ercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, 15 ait : Cur feminas reservastis ? 16 nonne ist\u00e6 sunt, qu\u00e6 deceperunt \ufb01lios Israe\u00a8l ad suggestionem Balaam, et pr\u00e6varicari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ? 17 ergo cunctos inter\ufb01cite quidquid est generis mas- 150","Numeri culinis, etiam in parvulis : et mulieres, qu\u00e6 noverunt viros in coitu, jugulate : 18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis : 19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustra- bitur die tertio et septimo. 20 Et de omni pr\u00e6da, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia pr\u00e6paratum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur. 21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est pr\u00e6ceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi : 22 aurum, et argentum, et \u00e6s, et ferrum, et plumbum, et stannum, 23 et omne, quod potest transire per \ufb02ammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sancti\ufb01cabitur : 24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et puri\ufb01cati postea castra intrabitis. 25 Dixit quoque Dominus ad Moysen : 26 Tollite summam eorum qu\u00e6 capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi : 27 dividesque ex \u00e6quo pr\u00e6- dam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reli- quam multitudinem. 28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, 29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primiti\u00e6 Do- mini sunt. 30 Ex media quoque parte \ufb01liorum Israe\u00a8l accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. 31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut pr\u00e6ceperat Dominus. 32 Fuit autem pr\u00e6da, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, 33 boum septuaginta duo millia, 34 asinorum sexaginta millia et mille : 35 ani- m\u00e6 hominum sexus feminei, qu\u00e6 non cognoverant viros, triginta duo millia. 36 Dataque est media pars his qui in pr\u00e6lio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingent\u00e6 : 37 e quibus in partem Domini supputat\u00e6 sunt oves sexcent\u00e6 septuaginta quinque : 38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo : 39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus : 40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domi- ni triginta du\u00e6 anim\u00e6. 41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, 42 ex media parte \ufb01liorum Is- rae\u00a8l, quam separaverat his qui in pr\u00e6lio fuerant. 43 De media vero parte, qu\u00e6 contigerat reliqu\u00e6 multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem mil- libus quingentis, 44 et de bobus triginta sex millibus, 45 et de asinis triginta millibus quingentis, 46 et de hominibus sedecim millibus, 47 tulit Moyses quin- quagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut pr\u00e6ceperat Dominus. 48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centuri- onesque, dixerunt : 49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit. 50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in pr\u00e6da auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac mur\u00e6nulas, ut depreceris pro nobis Dominum. 51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne au- rum in diversis speciebus, 52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. 53 Unusquisque enim quod in pr\u00e6da ra- puerat, suum erat. 54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum \ufb01liorum Israe\u00a8l coram Domino. 151","Numeri 32 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis in\ufb01nita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt : 3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, 4 terra, quam percussit Dominus in con- spectu \ufb01liorum Israe\u00a8l, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima, 5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. 6 Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pug- nam, et vos hic sedebitis ? 7 cur subvertitis mentes \ufb01liorum Israe\u00a8l, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ? 8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ? 9 cumque venis- sent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor \ufb01liorum Israe\u00a8l, ut non intrarent \ufb01nes, quos eis Dominus dedit. 10 Qui iratus juravit, di- cens : 11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex \u00c6gypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me, 12 pr\u00e6ter Caleb \ufb01lium Jephone Cenez\u00e6um, et Josue \ufb01li- um Nun : isti impleverunt voluntatem meam. 13 Iratusque Dominus adversum Israe\u00a8l, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, qu\u00e6 fecerat malum in conspectu ejus. 14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccato- rum, ut augeretis furorem Domini contra Israe\u00a8l. 15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. 16 At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabu- la jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas : 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad pr\u00e6lium ante \ufb01lios Israe\u00a8l, donec introduca- mus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. 18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant \ufb01lii Israe\u00a8l h\u00e6reditatem suam : 19 nec quid- quam qu\u00e6remus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. 20 Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam : 21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, 22 et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israe\u00a8l, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. 23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehen- det vos. 24 \u00c6di\ufb01cate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete. 25 Dixeruntque \ufb01lii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster. 26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad : 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. 28 Pr\u00e6cepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue \ufb01lio Nun, et principibus familiarum per tribus Israe\u00a8l, et dixit ad eos : 29 Si transierint \ufb01lii Gad et \ufb01lii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domi- no, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. 30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habi- tandi accipiant loca. 31 Responderuntque \ufb01lii Gad et \ufb01lii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus : 32 ipsi armati pergemus coram Domi- 152","Numeri no in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos con\ufb01temur trans Jordanem. 33 Dedit itaque Moyses \ufb01liis Gad et Ruben, et dimidi\u00e6 tribui Manasse \ufb01lii Joseph, regnum Sehon regis Amorrh\u00e6i, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. 34 Igitur exstruxerunt \ufb01lii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroe\u00a8r, 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, 36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37 Filii vero Ruben \u00e6di\ufb01- caverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, 38 et Nabo, et Baalmeon versis no- minibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt. 39 Porro \ufb01lii Machir \ufb01lii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrh\u00e6o habitatore ejus. 40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir \ufb01lio Manasse, qui habitavit in ea. 41 Jair autem \ufb01lius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. 42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe. 33 H\u00e6 sunt mansiones \ufb01liorum Israe\u00a8l, qui egressi sunt de \u00c6gypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron, 2 quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, qu\u00e6 Domini jussione mutabant. 3 Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, \ufb01lii Israe\u00a8l in manu excelsa, videntibus cunctis \u00c6gyptiis, 4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), 5 cas- trametati sunt in Soccoth. 6 Et de Soccoth venerunt in Etham, qu\u00e6 est in extremis \ufb01nibus solitudinis. 7 Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, qu\u00e6 respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum. 8 Profectique de Phi- hahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. 9 Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palm\u00e6 septuagin- ta : ibique castrametati sunt. 10 Sed et inde egressi, \ufb01xerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, 11 castrametati sunt in deserto Sin. 12 Unde egressi, venerunt in Daphca. 13 Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus. 14 Egressique de Alus, in Raphidim \ufb01xere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. 15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. 16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra con- cupiscenti\u00e6. 17 Profectique de sepulchris concupiscenti\u00e6, castrametati sunt in Haseroth. 18 Et de Haseroth venerunt in Rethma. 19 Profectique de Reth- ma, castrametati sunt in Remmomphares. 20 Unde egressi venerunt in Lebna. 21 De Lebna castrametati sunt in Ressa. 22 Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. 23 Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. 24 Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. 25 Inde pro\ufb01ciscentes, castrametati sunt in Maceloth. 26 Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath. 27 De Thahath, castrametati sunt in Thare. 28 Unde egressi, \ufb01xere tentoria in Methca. 29 Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona. 30 Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth. 31 Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan. 32 Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. 33 Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha. 34 Et de Jetebatha venerunt in Hebrona. 35 Egressique de He- brona, castrametati sunt in Asiongaber. 36 Inde profecti, venerunt in desertum Sin, h\u00e6c est Cades. 37 Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis \ufb01nibus terr\u00e6 Edom. 38 Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis \ufb01lio- 153","Numeri rum Israe\u00a8l ex \u00c6gypto, mense quinto, prima die mensis, 39 cum esset annorum centum viginti trium. 40 Audivitque Chanan\u00e6us rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse \ufb01lios Israe\u00a8l. 41 Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. 42 Unde egressi, venerunt in Phunon. 43 Pro- fectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth. 44 Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, qu\u00e6 est in \ufb01nibus Moabitarum. 45 Profectique de Ijeabarim, \ufb01xere tentoria in Dibongad. 46 Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblath- aim. 47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. 48 Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho. 49 Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum. 50 Ubi locutus est Dominus ad Moysen : 51 Pr\u00e6cipe \ufb01liis Israe\u00a8l, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, 52 disperdite cunctos habitatores terr\u00e6 illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, 53 mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, 54 quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur h\u00e6reditas. Per tribus et familias possessio dividetur. 55 Sin autem nolueritis inter\ufb01cere habitatores terr\u00e6 : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lance\u00e6 in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestr\u00e6 : 56 et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam. 34 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Pr\u00e6cipe \ufb01liis Israe\u00a8l, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his \ufb01nibus terminabitur. 3 Pars meridiana incipiet a soli- tudine Sin, qu\u00e6 est juxta Edom : et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. 4 Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur con\ufb01nia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona. 5 Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem \u00c6gypti, et maris magni littore \ufb01nietur. 6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso \ufb01ne claudetur. 7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno ter- mini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, 8 a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada : 9 ibuntque con\ufb01nia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis. 10 Inde metabuntur \ufb01nes contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, 11 et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim : inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, 12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per \ufb01nes suos in circuitu. 13 Pr\u00e6cepitque Moyses \ufb01liis Israe\u00a8l, dicens : H\u00e6c erit terra, quam possideb- itis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidi\u00e6 tribui. 14 Tribus enim \ufb01liorum Ruben per familias suas, et tribus \ufb01liorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, 15 id est, du\u00e6 semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. 16 Et ait Dominus ad Moysen : 17 H\u00e6c sunt nomina virorum qui ter- ram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue \ufb01lius Nun, 18 et singuli principes de tribubus singulis, 19 quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb \ufb01lius Jephone. 20 De tribu Simeon, Samuel \ufb01lius Ammiud. 21 De tribu Benjamin, Elidad \ufb01lius Chaselon. 22 De tribu \ufb01liorum Dan, Bocci \ufb01lius Jogli. 23 Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel \ufb01lius Ephod. 24 De tribu Ephraim, Camuel 154","Numeri \ufb01lius Sephthan. 25 De tribu Zabulon, Elisaphan \ufb01lius Pharnach. 26 De tribu Issachar, dux Phaltiel \ufb01lius Ozan. 27 De tribu Aser, Ahiud \ufb01lius Salomi. 28 De tribu Nephthali, Phedae\u00a8l \ufb01lius Ammiud. 29 Hi sunt, quibus pr\u00e6cepit Dominus ut dividerent \ufb01liis Israe\u00a8l terram Chanaan. 35 H\u00e6c quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho : 2 Pr\u00e6cipe \ufb01liis Israe\u00a8l ut dent Levitis de possessionibus suis 3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per cir- cuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis : 4 qu\u00e6 a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio ten- dentur. 5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem men- sura erit, et septentrionalis plaga \u00e6quali termino \ufb01nietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. 6 De ipsis autem oppidis, qu\u00e6 Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, 7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. 8 Ips\u00e6que urbes, qu\u00e6 dabuntur de possessionibus \ufb01lio- rum Israe\u00a8l, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram h\u00e6reditatis su\u00e6 dabunt oppida Levitis. 9 Ait Dominus ad Moysen : 10 Loquere \ufb01liis Israe\u00a8l, et dices ad eos : Quan- do transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, 11 decernite qu\u00e6 urbes esse debeant in pr\u00e6sidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint : 12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. 13 De ipsis autem ur- bibus, qu\u00e6 ad fugitivorum subsidia separantur, 14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, 15 tam \ufb01liis Israe\u00a8l quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. 16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. 17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur. 18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur. 19 Propinquus occisi, homicidam inter\ufb01ciet : statim ut apprehenderit eum, inter\ufb01ciet. 20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias : 21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. 22 Quod si fortuitu, et absque odio 23 et inimicitiis quidquam horum fecerit, 24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sangui- nis qu\u00e6stio ventilata : 25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacer- dos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. 26 Si interfector extra \ufb01nes urbium, qu\u00e6 exulibus deputat\u00e6 sunt, 27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit. 28 Debuerat en- im profugus usque ad mortem ponti\ufb01cis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. 29 H\u00e6c sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris. 30 Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus con- demnabitur. 31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. 32 Exules et profugi ante mortem ponti\ufb01cis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, 33 ne polluatis terram habitationis vestr\u00e6, qu\u00e6 in- sontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, 155","Numeri qui alterius sanguinem fuderit. 34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter \ufb01lios Israe\u00a8l. 36 Accesserunt autem et principes familiarum Galaad \ufb01lii Machir \ufb01lii Man- asse, de stirpe \ufb01liorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israe\u00a8l, atque dixerunt : 2 Tibi domino nostro pr\u00e6cepit Dominus ut terram sorte divideres \ufb01liis Israe\u00a8l, et ut \ufb01liabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri : 3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra h\u00e6reditate minuetur. 4 Atque ita \ufb01et, ut cum jubil\u00e6us, id est, quinquagesimus annus remission- is advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. 5 Respondit Moyses \ufb01liis Israe\u00a8l, et Domino pr\u00e6cipiente ait : Recte tribus \ufb01liorum Joseph locuta est. 6 Et h\u00e6c lex super \ufb01liabus Salphaad a Domi- no promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut su\u00e6 tribus hominibus : 7 ne commisceatur possessio \ufb01liorum Israe\u00a8l de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua : 8 et cunct\u00e6 femin\u00e6 de ea- dem tribu maritos accipient : ut h\u00e6reditas permaneat in familiis, 9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant 10 ut a Domino separat\u00e6 sunt. Fecerun- tque \ufb01li\u00e6 Salphaad ut fuerat imperatum : 11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, \ufb01liis patrui sui 12 de familia Manasse, qui fuit \ufb01lius Joseph : et possessio, qu\u00e6 illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. 13 H\u00e6c sunt mandata atque judicia, qu\u00e6 mandavit Dominus per manum Moysi ad \ufb01lios Israe\u00a8l, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho. 156","Liber Deuteronomii 1 H\u00e6c sunt verba qu\u00e6 locutus est Moyses ad omnem Israe\u00a8l trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et La- ban et Haseroth, ubi auri est plurimum : 2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. 3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad \ufb01lios Israe\u00a8l omnia qu\u00e6 pr\u00e6ceperat il- li Dominus, ut diceret eis, 4 postquam percussit Sehon regem Amorrh\u00e6orum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, 5 trans Jordanem in terra Moab. C\u0153pitque Moyses explanare legem, et dicere : 6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Suf\ufb01cit vobis quod in hoc monte mansistis : 7 revertimini, et venite ad montem Amorrh\u00e6o- rum, et ad cetera qu\u00e6 ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chanan\u00e6orum, et Libani usque ad \ufb02umen magnum Euphraten. 8 En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. 9 Dixique vobis illo in tempore : 10 Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stell\u00e6 c\u00e6li, plurimi. 11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) 12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia. 13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum con- versatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. 14 Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere. 15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. 16 Pr\u00e6cepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive pere- grinus. 17 Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si dif\ufb01cile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. 18 Pr\u00e6cepique omnia qu\u00e6 facere deberetis. 19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maxi- mam, quam vidistis, per viam montis Amorrh\u00e6i, sicut pr\u00e6ceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, 20 dixi vobis : Venistis ad montem Amorrh\u00e6i, quem Dominus Deus noster daturus est nobis : 21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas. 22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui con- siderent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates. 23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis. 24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra, 25 sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, 27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra \u00c6gypti, ut traderet nos in manu Amorrh\u00e6i, atque deleret. 28 Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes :","Deuteronomium Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magn\u00e6, et ad c\u00e6lum usque munit\u00e6 : \ufb01lios Enacim vidimus ibi. 29 Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos : 30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in \u00c6gypto cunctis videntibus. 31 Et in solitudine (ipse vidisti) por- tavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum \ufb01lium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. 32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, 33 qui pr\u00e6cessit vos in via, et meta- tus est locum in quo tentoria \ufb01gere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. 34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait : 35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessim\u00e6 terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, 36 pr\u00e6ter Caleb \ufb01lium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam cal- cavit, et \ufb01liis ejus, quia secutus est Dominum. 37 Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu in- gredieris illuc : 38 sed Josue \ufb01lius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israe\u00a8li. 39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et \ufb01lii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. 40 Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri. 41 Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut pr\u00e6cepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, 42 ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris. 43 Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, as- cendistis in montem. 44 Itaque egressus Amorrh\u00e6us, qui habitabat in mon- tibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et ce- cidit de Seir usque Horma. 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestr\u00e6 voluit acquiescere. 46 Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore. 2 Profectique inde, venimus in solitudinem, qu\u00e6 ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore. 2 Dixitque Dominus ad me : 3 Suf\ufb01cit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem : 4 et populo pr\u00e6cipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum \ufb01liorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. 5 Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau de- di montem Seir. 6 Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam haurietis, et bibetis. 7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manu- um tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. 8 Cumque transissemus fratres nostros \ufb01lios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab. 9 Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas ad- versus eos pr\u00e6lium : non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia \ufb01liis Loth tradidi Ar in possessionem. 10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, pop- ulus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe, 11 quasi gigantes crederentur, et essent similes \ufb01liorum Enacim. Denique Moabit\u00e6 appellant 158","Deuteronomium eos Emim. 12 In Seir autem prius habitaverunt Horrh\u00e6i : quibus expulsis atque deletis, habitaverunt \ufb01lii Esau, sicut fecit Israe\u00a8l in terra possessionis su\u00e6, quam dedit illi Dominus. 13 Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. 14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraver- at Dominus : 15 cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. 16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, 17 locutus est Dominus ad me, dicens : 18 Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar : 19 et accedens in vicina \ufb01liorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad pr\u00e6lium : non enim dabo tibi de terra \ufb01liorum Ammon, quia \ufb01liis Loth dedi eam in possessionem. 20 Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonit\u00e6 vocant Zomzommim, 21 populus mag- nus, et multus, et procer\u00e6 longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis, 22 sicut fecerat \ufb01liis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrh\u00e6os, et terram eorum illis tradens, quam possi- dent usque in pr\u00e6sens. 23 Hev\u00e6os quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis. 24 Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrh\u00e6um, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum pr\u00e6lium. 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni c\u00e6lo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. 26 Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon ver- bis paci\ufb01cis, dicens : 27 Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. 28 Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, 29 sicut fecerunt \ufb01lii Esau, qui habitant in Seir, et Moabit\u00e6, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transea- mus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 30 Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et ob\ufb01rmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, si- cut nunc vides. 31 Dixitque Dominus ad me : Ecce c\u0153pi tibi tradere Sehon, et terram ejus : incipe possidere eam. 32 Egressusque est Sehon obviam no- bis cum omni populo suo ad pr\u00e6lium in Jasa. 33 Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : percussimusque eum cum \ufb01liis suis et omni populo suo. 34 Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam, 35 absque ju- mentis, qu\u00e6 in partem venere pr\u00e6dantium : et spoliis urbium, quas cepimus 36 ab Aroe\u00a8r, qu\u00e6 est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, qu\u00e6 nostras effugeret manus : omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, 37 absque terra \ufb01liorum Ammon, ad quam non accessimus : et cunctis qu\u00e6 adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster. 3 Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. 2 Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrh\u00e6orum, qui 159","Deuteronomium habitavit in Hesebon. 3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nos- tris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus : percussimusque eos usque ad internecionem, 4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret : sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. 5 Cunct\u00e6 urbes erant munit\u00e6 muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, qu\u00e6 non habebant muros. 6 Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, vi- rosque ac mulieres et parvulos : 7 jumenta autem et spolia urbium diripuimus. 8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrh\u00e6orum, qui erant trans Jordanem : a torrente Arnon usque ad montem Hernon, 9 quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrh\u00e6i Sanir : 10 omnes civitates, qu\u00e6 sit\u00e6 sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan. 11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath \ufb01liorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus. 12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroe\u00a8r, qu\u00e6 est super ripam tor- rentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi Ruben et Gad. 13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi medi\u00e6 tribui Manasse, omnem regionem Argob : cunctaque Basan vocatur Terra gigantum. 14 Jair \ufb01lius Manasse possedit omnem regionem Ar- gob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in pr\u00e6sentem diem. 15 Machir quoque dedi Galaad. 16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et con\ufb01nium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus \ufb01liorum Ammon : 17 et planitiem solitudinis, atque Jor- danem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem. 18 Pr\u00e6cepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in h\u00e6reditatem : expediti pr\u00e6cedite fratres vestros \ufb01lios Israe\u00a8l omnes viri robusti, 19 absque ux- oribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, 20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam ter- ram, quam daturus est eis trans Jordanem : tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. 21 Josue quoque in tempore illo pr\u00e6cepi, dicens : Oculi tui viderunt qu\u00e6 fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad qu\u00e6 transiturus es. 22 Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis. 23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens : 24 Domine Deus, tu c\u0153pisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam : neque enim est alius deus vel in c\u00e6lo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tu\u00e6. 25 Transibo igitur, et videbo terram hanc opti- mam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum. 26 Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Suf\ufb01cit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. 27 Ascende cacumen Phasg\u00e6, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et ori- entem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum. 28 Pr\u00e6cipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse pr\u00e6cedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. 29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor. 160","Deuteronomium 4 Et nunc, Israe\u00a8l, audi pr\u00e6cepta et judicia, qu\u00e6 ego doceo te : ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis. 2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio vobis. 3 Oculi vestri viderunt omnia qu\u00e6 fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri. 4 Vos autem qui ad- h\u00e6retis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in pr\u00e6sentem diem. 5 Scitis quod docuerim vos pr\u00e6cepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus : sic facietis ea in terra, quam possessuri estis : 6 et observabitis et implebitis opere. H\u00e6c est enim vestra sapientia, et intellectus coram pop- ulis, ut audientes universa pr\u00e6cepta h\u00e6c, dicant : En populus sapiens et intelligens, gens magna. 7 Nec est alia natio tam grandis, qu\u00e6 habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. 8 Qu\u00e6 est enim alia gens sic inclyta, ut habeat c\u00e6remonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros ? 9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris ver- borum, qu\u00e6 viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6. Docebis ea \ufb01lios ac nepotes tuos, 10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens : Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque \ufb01lios suos. 11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad c\u00e6lum : erantque in eo tenebr\u00e6, et nubes, et caligo. 12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus aud- istis, et formam penitus non vidistis. 13 Et ostendit vobis pactum suum, quod pr\u00e6cepit ut faceretis, et decem verba, qu\u00e6 scripsit in duabus tabulis lapideis. 14 Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos c\u00e6remonias et judicia, qu\u00e6 facere deberetis in terra, quam possessuri estis. 15 Custodite igitur sol- licite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis : 16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel femin\u00e6 : 17 similitudinem omnium jumentorum, qu\u00e6 sunt super terram, vel avium sub c\u00e6lo volantium, 18 atque reptilium, qu\u00e6 moventur in terra, sive piscium qui sub terra moran- tur in aquis : 19 ne forte elevatis oculis ad c\u00e6lum, videas solem et lunam, et omnia astra c\u00e6li, et errore deceptus adores ea, et colas qu\u00e6 creavit Domi- nus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt. 20 Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea \u00c6gypti, ut haberet populum h\u00e6reditarium, sicut est in pr\u00e6senti die. 21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis. 22 Ecce morior in hac humo ; non transibo Jordanem : vos transibitis, et possidebitis terram egregiam. 23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, qu\u00e6 \ufb01eri Dominus prohibuit : 24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus \u00e6mulator. 25 Si genueritis \ufb01lios ac nepotes, et morati fueritis in terra, decep- tique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis : 26 testes invoco hodie c\u00e6lum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis : non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, 27 atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. 28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati 161","Deuteronomium sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odoran- tur. 29 Cumque qu\u00e6sieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde qu\u00e6sieris, et tota tribulatione anim\u00e6 tu\u00e6. 30 Postquam te invenerint omnia qu\u00e6 pr\u00e6dicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. 31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est : non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis. 32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo c\u00e6lo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est, 33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti : 34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachi- um, et horribiles visiones juxta omnia qu\u00e6 fecit pro vobis Dominus Deus vester in \u00c6gypto, videntibus oculis tuis : 35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius pr\u00e6ter eum. 36 De c\u00e6lo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis : 37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te pr\u00e6cedens in virtute sua magna ex \u00c6gypto, 38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo : et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in pr\u00e6senti die. 39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in c\u00e6lo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi pr\u00e6cepta ejus atque mandata, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi : ut bene sit tibi, et \ufb01liis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam, 42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium pos- sit evadere : 43 Bosor in solitudine, qu\u00e6 sita est in terra campestri de tribu Ruben : et Ramoth in Galaad, qu\u00e6 est in tribu Gad : et Golan in Basan, qu\u00e6 est in tribu Manasse. 44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram \ufb01liis Israe\u00a8l : 45 et h\u00e6c tes- timonia et c\u00e6remoni\u00e6 atque judicia, qu\u00e6 locutus est ad \ufb01lios Israe\u00a8l, quando egressi sunt de \u00c6gypto, 46 trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrh\u00e6i, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moy- ses. Filii quoque Israe\u00a8l egressi ex \u00c6gypto 47 possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrh\u00e6orum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum : 48 ab Aroe\u00a8r, qu\u00e6 sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon, 49 omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga. 5 Vocavitque Moyses omnem Israe\u00a8lem, et dixit ad eum : Audi, Israe\u00a8l, c\u00e6re- monias atque judicia, qu\u00e6 ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete. 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum f\u0153dus in Horeb. 3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in pr\u00e6sentiarum sumus, et vivimus. 4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. 5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait : 6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra \u00c6gyp- 162","Deuteronomium ti, de domo servitutis. 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, qu\u00e6 in c\u00e6lo sunt desuper, et qu\u00e6 in terra deorsum, et qu\u00e6 versantur in aquis sub terra. 9 Non adora- bis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus \u00e6mulator, reddens iniquitatem patrum super \ufb01lios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me : 10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus pr\u00e6cepta mea. 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpser- it. 12 Observa diem sabbati, ut sancti\ufb01ces eum, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus. 13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. 14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et \ufb01lius tuus, et \ufb01lia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu. 15 Memento quod et ipse servieris in \u00c6gyp- to, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco pr\u00e6cepit tibi ut observares diem sabbati. 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 17 Non oc- cides, 18 neque m\u0153chaberis, 19 furtumque non facies : 20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 21 Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa qu\u00e6 illius sunt. 22 H\u00e6c verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. 23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis : 24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. 25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. 26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ? 27 Tu magis accede : et audi cuncta qu\u00e6 dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. 28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum pop- uli hujus qu\u00e6 locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti. 29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et \ufb01liis eorum in sempiternum ? 30 Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra. 31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi om- nia mandata mea, et c\u00e6remonias atque judicia : qu\u00e6 docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem. 32 Custodite igitur et facite qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram : 33 sed per viam, quam pr\u00e6cepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestr\u00e6. 6 H\u00e6c sunt pr\u00e6cepta, et c\u00e6remoni\u00e6, atque judicia, qu\u00e6 mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredi- mini possidendam : 2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et pr\u00e6cepta ejus, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi, et \ufb01liis, ac nepotibus tuis, 163","Deuteronomium cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6, ut prolongentur dies tui. 3 Audi, Israe\u00a8l, et observa ut facias qu\u00e6 pr\u00e6cepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. 4 Audi, Israe\u00a8l : Dominus Deus noster, Dominus unus est. 5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota forti- tudine tua. 6 Eruntque verba h\u00e6c, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, in corde tuo : 7 et narrabis ea \ufb01liis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. 8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, 9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tu\u00e6. 10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua jurav- it patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non \u00e6di\ufb01casti, 11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, qu\u00e6 non plantasti, 12 et comederis, et saturatus fueris : 13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra \u00c6gypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. 14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, qu\u00e6 in circuitu vestro sunt : 15 quoniam Deus \u00e6mulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domi- ni Dei tui contra te, et auferat te de super\ufb01cie terr\u00e6. 16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. 17 Custodi pr\u00e6cepta Domini Dei tui, ac testimonia et c\u00e6remonias, quas pr\u00e6cepit tibi : 18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, 19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. 20 Cumque interrogaverit te \ufb01lius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testi- monia h\u00e6c, et c\u00e6remoni\u00e6, atque judicia, qu\u00e6 pr\u00e6cepit Dominus Deus noster nobis ? 21 dices ei : Servi eramus Pharaonis in \u00c6gypto, et eduxit nos Dominus de \u00c6gypto in manu forti : 22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in \u00c6gypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, 23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. 24 Pr\u00e6cepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima h\u00e6c, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vit\u00e6 nostr\u00e6, sicut est hodie. 25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia pr\u00e6cepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis. 7 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus in- gredieris, et deleverit gentes multas coram te, Heth\u00e6um, et Gergez\u00e6um, et Amorrh\u00e6um, Chanan\u00e6um, et Pherez\u00e6um, et Hev\u00e6um, et Jebus\u00e6um, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te : 2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis f\u0153dus, nec misereberis earum, 3 neque sociabis cum eis conjugia. Fil- iam tuam non dabis \ufb01lio ejus, nec \ufb01liam illius accipies \ufb01lio tuo : 4 quia seducet \ufb01lium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito. 5 Quin potius h\u00e6c facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite : 6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis pop- ulis, qui sunt super terram. 7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vo- bis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores : 164","Deuteronomium 8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit pa- tribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis \u00c6gypti. 9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et \ufb01delis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt pr\u00e6cepta ejus in mille generationes : 10 et reddens odien- tibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur. 11 Custodi ergo pr\u00e6cepta et c\u00e6remonias atque judicia, qu\u00e6 ego mando tibi hodie ut facias. 12 Si postquam audieris h\u00e6c judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tu- is : 13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terr\u00e6 tu\u00e6, frumento tuo, atque vindemi\u00e6, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi. 14 Bene- dictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis. 15 Auferet Dominus a te omnem lan- guorem : et in\ufb01rmitates \u00c6gypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. 16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. 17 Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes ist\u00e6 quam ego : quomodo potero delere eas ? 18 noli metuere, sed recordare qu\u00e6 fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis \u00c6gyptiis, 19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educ- eret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis. 20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque dis- perdat qui te fugerint, et latere potuerint. 21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis : 22 ipse consumet na- tiones has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te besti\u00e6 terr\u00e6. 23 Dabitque eos Domi- nus Deus tuus in conspectu tuo : et inter\ufb01ciet illos, donec penitus deleantur. 24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub c\u00e6- lo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. 25 Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Do- mini tui : 26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne \ufb01as anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. 8 Omne mandatum, quod ego pr\u00e6cipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris. 2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut af- \ufb02igeret te, atque tentaret, et nota \ufb01erent qu\u00e6 in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. 3 Af\ufb02ixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. 4 Vestimen- tum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est : 5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit \ufb01lium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te, 6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. 7 Dominus 165","Deuteronomium enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt \ufb02uviorum abyssi : 8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua \ufb01cus, et malogranata, et oliveta nascun- tur : terram olei ac mellis, 9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus \u00e6ris metalla fodiuntur : 10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. 11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et c\u00e6remonias, quas ego pr\u00e6cipio tibi hodie : 12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras \u00e6di\ufb01caveris, et habitaveris in eis, 13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argen- ti et auri, cunctarumque rerum copiam, 14 elevetur cor tuum, et non remi- niscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra \u00c6gypti, de domo servitutis, 15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat ser- pens \ufb02atu adurens, et scorpio, ac dipsas, et null\u00e6 omnino aqu\u00e6 : qui eduxit rivos de petra durissima, 16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam af\ufb02ixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, 17 ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus me\u00e6, h\u00e6c mihi omnia pr\u00e6stiterunt : 18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi pr\u00e6buerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut pr\u00e6sens indicat dies. 19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc pr\u00e6dico tibi quod omni- no dispereas. 20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri. 9 Audi, Israe\u00a8l : tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes max- imas et fortiores te, civitates ingentes, et ad c\u00e6lum usque muratas, 2 pop- ulum magnum atque sublimem, \ufb01lios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. 3 Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conter- at eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi : 4 ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in con- spectu tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas ist\u00e6 delet\u00e6 sint nationes. 5 Neque enim propter justitias tuas, et \u00e6quitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum : sed quia ill\u00e6 egerunt impie, introe\u00a8unte te delet\u00e6 sunt : et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est pa- tribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. 6 Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissim\u00e6 cervicis sis populus. 7 Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex \u00c6gyp- to usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti. 8 Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit, 9 quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus : et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens. 10 Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba qu\u00e6 vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est. 11 Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tab- 166","Deuteronomium ulas lapideas, tabulas f\u0153deris, 12 dixitque mihi : Surge, et descende hinc cito : quia populus tuus, quem eduxisti de \u00c6gypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi con\ufb02atile. 13 Rursumque ait Dominus ad me : Cerno quod populus iste dur\u00e6 cervicis sit : 14 dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub c\u00e6lo, et constituam te super gentem, qu\u00e6 hac major et fortior sit. 15 Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas f\u0153deris utraque tenerem manu, 16 vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fe- cisse vobis vitulum con\ufb02atilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat : 17 projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro. 18 Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra qu\u00e6 gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis : 19 timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice. 20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum. 21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit. 22 In incendio quoque, et in tenta- tione, et in Sepulchris concupiscenti\u00e6 provocastis Dominum : 23 et quando misit vos de Cadesbarne, dicens : Ascendite, et possidete terram, quam de- di vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis : 24 sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos c\u0153pi. 25 Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus : 26 et orans dixi : Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et h\u00e6reditatem tu- am, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de \u00c6gypto in manu forti. 27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob : ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum : 28 ne forte dicant habi- tatores terr\u00e6, de qua eduxisti nos : Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos : idcirco eduxit, ut inter\ufb01ceret eos in solitudine : 29 qui sunt populus tuus et h\u00e6reditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento. 10 In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam, 2 et scribam in tabulis verba qu\u00e6 fuerunt in his qui ante confreg- isti : ponesque eas in arca. 3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus. 4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, qu\u00e6 locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi. 5 Reversusque de monte, descen- di, et posui tabulas in arcam, quam feceram, qu\u00e6 hucusque ibi sunt, sicut mi- hi pr\u00e6cepit Dominus. 6 Filii autem Israe\u00a8l moverunt castra ex Beroth \ufb01liorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio func- tus est Eleazar \ufb01lius ejus. 7 Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium. 8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam f\u0153deris Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in pr\u00e6sen- tem diem. 9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum 167","Deuteronomium fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Domi- nus Deus tuus. 10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit. 11 Dixitque mihi : Vade, et pr\u00e6cede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis. 12 Et nunc Israe\u00a8l, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua : 13 custodiasque man- data Domini, et c\u00e6remonias ejus, quas ego hodie pr\u00e6cipio tibi, ut bene sit tibi ? 14 En Domini Dei tui c\u00e6lum est, et c\u00e6lum c\u00e6li, terra, et omnia qu\u00e6 in ea sunt : 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur. 16 Circumcidite igitur pr\u00e6putium cordis vestri, et cervicem ves- tram ne induretis amplius : 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus de- orum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera. 18 Facit judicium pupillo et vidu\u00e6 ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. 19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis adven\u00e6 in terra \u00c6gypti. 20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adh\u00e6rebis, jurabisque in nomine illius. 21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi h\u00e6c magnalia et terribilia, qu\u00e6 viderunt oculi tui. 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in \u00c6gyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra c\u00e6li. 11 Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa pr\u00e6cepta ejus et c\u00e6re- monias, judicia atque mandata, omni tempore. 2 Cognoscite hodie qu\u00e6 ignorant \ufb01lii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magna- lia ejus et robustam manum, extentumque brachium, 3 signa et opera qu\u00e6 fecit in medio \u00c6gypti Pharaoni regi, et univers\u00e6 terr\u00e6 ejus, 4 omnique exerci- tui \u00c6gyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aqu\u00e6 maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in pr\u00e6sentem diem : 5 vobisque qu\u00e6 fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum : 6 et Dathan atque Abiron \ufb01liis Eliab, qui fuit \ufb01lius Ruben : quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israe\u00a8l. 7 Oculi vestri viderunt opera Domini magna qu\u00e6 fecit, 8 ut custodiatis universa mandata illius, qu\u00e6 ego hodie pr\u00e6cipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini, 9 multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eo- rum, lacte et melle manantem. 10 Terra enim, ad quam ingrederis possiden- dam, non est sicut terra \u00c6gypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aqu\u00e6 ducuntur irrigu\u00e6 : 11 sed montuosa est et campestris, de c\u00e6lo expectans pluvias, 12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad \ufb01nem ejus. 13 Si ergo obedieritis mandatis meis, qu\u00e6 ego hodie pr\u00e6cipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra : 14 dabit pluviam ter- r\u00e6 vestr\u00e6 temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum, 15 f\u0153numque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini. 16 Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos : 17 iratusque Dominus claudat c\u00e6lum, et pluvi\u00e6 non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter 168","Deuteronomium de terra optima, quam Dominus daturus est vobis. 18 Ponite h\u00e6c verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate. 19 Docete \ufb01lios vestros ut illa meditentur : quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris. 20 Scribes ea super postes et januas domus tu\u00e6, 21 ut multiplicentur dies tui, et \ufb01liorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu c\u00e6lum imminet terr\u00e6. 22 Si enim custodieritis mandata qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, ad- h\u00e6rentes ei, 23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, qu\u00e6 majores et fortiores vobis sunt. 24 Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a \ufb02umine magno Eu- phrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. 25 Nullus stabit contra vos : terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super om- nem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. 26 En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem : 27 benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, qu\u00e6 ego hodie pr\u00e6cipio vobis : 28 maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseri- tis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis. 29 Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal : 30 qui sunt trans Jordanem, post viam qu\u00e6 vergit ad solis occubitum in terra Chanan\u00e6i, qui habitat in campestribus contra Galgalam, qu\u00e6 est juxta vallem tendentem et intrantem procul. 31 Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam. 32 Videte ergo ut impleatis c\u00e6remonias atque judicia, qu\u00e6 ego hodie ponam in conspectu vestro. 12 H\u00e6c sunt pr\u00e6cepta atque judicia, qu\u00e6 facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunc- tis diebus, quibus super humum gradieris. 2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum. 3 Dissipate aras eorum, et confrin- gite statuas : lucos igne comburite, et idola comminuite : disperdite nom- ina eorum de locis illis. 4 Non facietis ita Domino Deo vestro : 5 sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis : 6 et offeretis in loco il- lo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. 7 Et comedetis ibi in conspec- tu Domini Dei vestri : ac l\u00e6tabimini in cunctis, ad qu\u00e6 miseritis manum vos et domus vestr\u00e6, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. 8 Non fa- cietis ibi qu\u00e6 nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur : 9 neque enim usque in pr\u00e6sens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 10 Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunc- tis hostibus per circuitum : et absque ullo timore habitetis 11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illuc omnia, qu\u00e6 pr\u00e6cipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum : et quidquid pr\u00e6cipuum est in muneribus, qu\u00e6 vovebitis Domino. 12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et \ufb01lii ac \ufb01li\u00e6 vestr\u00e6, famuli 169","Deuteronomium et famul\u00e6, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur : neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. 13 Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris : 14 sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies qu\u00e6cumque pr\u00e6cipio tibi. 15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tu- is : sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile : sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes : 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vi- ni, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia qu\u00e6 voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum : 18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et \ufb01lius tuus, et \ufb01lia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis : et l\u00e6taberis et re\ufb01cieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad qu\u00e6 extenderis manum tuam. 19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra. 20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua : 21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, oc- cides de armentis et pecoribus, qu\u00e6 habueris, sicut pr\u00e6cepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur. 23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus : 24 sed super terram fundes quasi aquam, 25 ut bene sit tibi et \ufb01liis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. 26 Qu\u00e6 autem sancti\ufb01caveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus : 27 et offeres oblationes tuas carnem et san- guinem super altare Domini Dei tui : sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris. 28 Observa et audi omnia qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi, ut bene sit tibi et \ufb01liis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. 29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possiden- das, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum : 30 cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introe\u00a8unte subvers\u00e6, et requiras c\u00e6remonias earum, dicens : Sicut coluerunt gentes ist\u00e6 deos suos, ita et ego colam. 31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Domi- nus, fecerunt diis suis, offerentes \ufb01lios et \ufb01lias, et comburentes igni. 32 Quod pr\u00e6cipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas. 13 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et pr\u00e6dixerit signum atque portentum, 2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis : 3 non audies verba prophet\u00e6 illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam \ufb01at utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. 4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et man- data illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adh\u00e6rebitis. 5 Propheta autem ille aut \ufb01ctor somniorum inter\ufb01cietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra \u00c6gypti, et re- demit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi pr\u00e6cepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui. 6 Si tibi voluerit per- 170","Deuteronomium suadere frater tuus \ufb01lius matris tu\u00e6, aut \ufb01lius tuus vel \ufb01lia, sive uxor qu\u00e6 est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Ea- mus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui, 7 cunctarum in circuitu gentium, qu\u00e6 juxta vel procul sunt, ab initio usque ad \ufb01nem terr\u00e6, 8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, 9 sed statim inter\ufb01cies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum. 10 Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra \u00c6gypti, de do- mo servitutis : 11 ut omnis Israe\u00a8l audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile. 12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos : 13 Egressi sunt \ufb01lii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis su\u00e6, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis : 14 quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpe- tratam, 15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia qu\u00e6 in illa sunt, usque ad pecora. 16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non \u00e6di\ufb01cabitur amplius, 17 et non adh\u00e6rebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multi- plicetque te sicut juravit patribus tuis, 18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia pr\u00e6cepta ejus, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. 14 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo : 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, qu\u00e6 sunt super terram. 3 Ne comedatis qu\u00e6 immunda sunt. 4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram, 5 cervum et capream, bubalum, trage- laphum, pygargum, orygem, camelopardalum. 6 Omne animal, quod in duas partes \ufb01ndit ungulam, et ruminat, comedetis. 7 De his autem, qu\u00e6 ruminant, et ungulam non \ufb01ndunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, ch\u0153ro- gryllum : h\u00e6c, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vo- bis. 8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis. 9 H\u00e6c comedetis ex omnibus qu\u00e6 morantur in aquis : qu\u00e6 habent pinnulas et squamas, comedite : 10 qu\u00e6 absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt. 11 Omnes aves mundas comedite. 12 Immundas ne comedatis : aquilam scil- icet, et gryphem, et hali\u00e6etum, 13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum : 14 et omne corvini generis, 15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum : 16 herodium ac cygnum, et ibin, 17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem, 18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem. 19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur. 20 Omne quod mundum est, comedite. 21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques h\u00e6dum in lacte matris su\u00e6. 22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos, 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco 171","Deuteronomium quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. 24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum h\u00e6c cuncta portare, 25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et pro\ufb01cisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus : 26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua : 27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus qu\u00e6 nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. 29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum qu\u00e6 feceris. 15 Septimo anno facies remissionem, 2 qu\u00e6 hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. 3 A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. 4 Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem. 5 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa qu\u00e6 jussit, et qu\u00e6 ego hodie pr\u00e6cipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est. 6 F\u0153nerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. 7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tu\u00e6 in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non ob- durabis cor tuum, nec contrahes manum, 8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. 9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo : Appropinquat septimus annus remissionis : et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutu- um commodare : ne clamet contra te ad Dominum, et \ufb01at tibi in peccatum. 10 Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad qu\u00e6 manum miseris. 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tu\u00e6 : idcirco ego pr\u00e6cipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. 12 Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebr\u00e6us aut Hebr\u00e6a, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum : 13 et quem libertate don- averis, nequaquam vacuum abire patieris : 14 sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15 Me- mento quod et ipse servieris in terra \u00c6gypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc pr\u00e6cipio tibi. 16 Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat : 17 assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tu\u00e6, et serviet tibi usque in \u00e6ternum. Ancill\u00e6 quoque similiter facies. 18 Non avertas ab eis oculos tu- os, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus qu\u00e6 agis. 19 De primogenitis, qu\u00e6 nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid 172","Deuteronomium est sexus masculini, sancti\ufb01cabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primo- genito bovis, et non tondebis primogenita ovium. 20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et do- mus tua. 21 Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel c\u00e6cum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo : 22 sed intra portas urbis tu\u00e6 comedes illud : tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. 23 Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam. 16 Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut fa- cias Phase Domino Deo tuo : quoniam in isto mense eduxit te Domi- nus Deus tuus de \u00c6gypto nocte. 2 Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. 3 Non comedes in eo panem fermentatum : septem diebus comedes absque fermento af\ufb02ictionis panem, quoniam in pavore egressus es de \u00c6gypto : ut memineris diei egressionis tu\u00e6 de \u00c6gypto, omnibus diebus vit\u00e6 tu\u00e6. 4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. 5 Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, 6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi : immolabis Phase vespere ad solis oc- casum, quando egressus es de \u00c6gypto. 7 Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. 8 Sex diebus comedes azyma : et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. 9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris. 10 Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, obla- tionem spontaneam manus tu\u00e6, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui : 11 et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, \ufb01lius tuus et \ufb01lia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupil- lus et vidua, qui morantur vobiscum : in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. 12 Et recordaberis quoniam servus fueris in \u00c6gypto : custodiesque ac facies qu\u00e6 pr\u00e6cepta sunt. 13 Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quan- do collegeris de area et torculari fruges tuas : 14 et epulaberis in festivitate tua, tu, \ufb01lius tuus et \ufb01lia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupil- lus et vidua qui intra portas tuas sunt. 15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus : benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in l\u00e6titia. 16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit : in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non ap- parebit ante Dominum vacuus : 17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. 18 Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum jus- to judicio, 19 nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera : quia munera exc\u00e6cant oculos sapientum, et mutant verba justorum. 20 Juste quod justum est persequeris : ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. 173","Deuteronomium 21 Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. 22 Nec facies tibi, neque constitues statuam : qu\u00e6 odit Dominus Deus tuus. 17 Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii : quia abominatio est Domino Deo tuo. 2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et trans- grediantur pactum illius, 3 ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam c\u00e6li, qu\u00e6 non pr\u00e6cepi : 4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israe\u00a8l : 5 educes virum ac mulierem, qui rem sceleratis- simam perpetrarunt, ad portas civitatis tu\u00e6, et lapidibus obruentur. 6 In ore duorum aut trium testium peribit qui inter\ufb01cietur. Nemo occidatur, uno con- tra se dicente testimonium. 7 Manus testium prima inter\ufb01ciet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur : ut auferas malum de medio tui. 8 Si dif\ufb01cile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter san- guinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram : et judicum intra portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. 9 Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore : qu\u00e6resque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. 10 Et facies quodcumque dixerint qui pr\u00e6sunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te 11 juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. 12 Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto ju- dicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israe\u00a8l : 13 cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. 14 Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes : 15 eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. 16 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in \u00c6gyptum, equitatus numero sublevatus, pr\u00e6sertim cum Dominus pr\u00e6ceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. 17 Non habebit uxores plurimas, qu\u00e6 alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. 18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Levitic\u00e6 tribus, 19 et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et c\u00e6remonias ejus, qu\u00e6 in lege pr\u00e6cepta sunt. 20 Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et \ufb01lii ejus super Israe\u00a8l. 18 Non habebunt sacerdotes et Levit\u00e6, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et h\u00e6reditatem cum reliquo Israe\u00a8l, quia sacri\ufb01cia Domini, et oblationes ejus comedent, 2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suo- rum : Dominus enim ipse est h\u00e6reditas eorum, sicut locutus est illis. 3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum : 4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. 5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini 174","Deuteronomium Domini, ipse, et \ufb01lii ejus in sempiternum. 6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israe\u00a8l in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, 7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levit\u00e6, qui stabunt eo tempore coram Domino. 8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. 9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. 10 Nec inveniatur in te qui lustret \ufb01lium suum, aut \ufb01liam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscite- tur, et observet somnia atque auguria, nec sit male\ufb01cus, 11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut qu\u00e6rat a mortuis veritatem. 12 Om- nia enim h\u00e6c abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. 13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. 14 Gentes ist\u00e6, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. 15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies, 16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. 17 Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti. 18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia qu\u00e6 pr\u00e6cepero illi. 19 Qui autem verba ejus, qu\u00e6 loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. 20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, qu\u00e6 ego non pr\u00e6cepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, inter\ufb01cietur. 21 Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ? 22 hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille pr\u00e6dixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta con\ufb01nxit : et idcirco non timebis eum. 19 Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditu- rus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in \u00e6dibus : 2 tres civitates separabis tibi in medio terr\u00e6, quam Dominus Deus tu- us dabit tibi in possessionem, 3 sternens diligenter viam : et in tres \u00e6qualiter partes totam terr\u00e6 tu\u00e6 provinciam divides : ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. 4 H\u00e6c erit lex homicid\u00e6 fugi- entis, cujus vita servanda est : qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur : 5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna c\u00e6denda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit : hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet : 6 ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimu- latus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat an- imam ejus, qui non est reus mortis : quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. 7 Idcirco pr\u00e6cipio tibi, ut tres civitates \u00e6qualis inter se spatii dividas. 8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tu- us terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est 9 (si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, qu\u00e6 hodie pr\u00e6cipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium 175","Deuteronomium numerum duplicabis : 10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terr\u00e6, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. 11 Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vit\u00e6 ejus, surgen- sque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, 12 mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur. 13 Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israe\u00a8l, ut bene sit tibi. 14 Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos \ufb01xerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam. 15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit : sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. 16 Si ste- terit testis mendax contra hominem, accusans eum pr\u00e6varicationis, 17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis. 18 Cumque diligentissime perscrutantes, invener- int falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, 19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui : 20 ut audientes ce- teri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere. 21 Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. 20 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non time- bis eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra \u00c6gypti. 2 Appropinquante autem jam pr\u00e6lio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loque- tur ad populum : 3 Audi, Israe\u00a8l : vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis : non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos : 4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. 5 Duces quoque per sin- gulas turmas audiente exercitu proclamabunt : Quis est homo qui \u00e6di\ufb01cavit domum novam, et non dedicavit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. 6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur of\ufb01cio. 7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam. 8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. 9 Cumque siluerint duces exercitus, et \ufb01nem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos pr\u00e6parabit. 10 Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. 11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. 12 Sin autem f\u0153dus inire noluerit, et c\u0153perit contra te bellum, oppugnabis eam. 13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, 14 absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris qu\u00e6 in civ- itate sunt. Omnem pr\u00e6dam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, qu\u00e6 Dominus Deus tuus dederit tibi. 15 Sic facies cunctis civitatibus, qu\u00e6 a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem 176","Deuteronomium accepturus es. 16 De his autem civitatibus, qu\u00e6 dabuntur tibi, nullum omni- no permittes vivere : 17 sed inter\ufb01cies in ore gladii, Heth\u00e6um videlicet, et Amorrh\u00e6um, et Chanan\u00e6um, Pherez\u00e6um, et Hev\u00e6um, et Jebus\u00e6um, sicut pr\u00e6cepit tibi Dominus Deus tuus : 18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. 19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus cir- cumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem : quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. 20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, qu\u00e6 contra te dimicat. 21 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur c\u00e6dis reus, 2 egredien- tur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum : 3 et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, qu\u00e6 non traxit jugum, nec terram scidit vomere, 4 et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, qu\u00e6 numquam arata est, nec sementem recepit : et c\u00e6dent in ea cervices vitul\u00e6 : 5 accedentque sacerdotes \ufb01lii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut min- istrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur. 6 Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, qu\u00e6 in valle percussa est, 7 et dicent : Manus nostr\u00e6 non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt : 8 propitius esto populo tuo Israe\u00a8l, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israe\u00a8l. Et auferetur ab eis reatus sanguinis : 9 tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod pr\u00e6cepit Dominus. 10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, 11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere ux- orem, 12 introduces eam in domum tuam : qu\u00e6 radet c\u00e6sariem, et circumcidet ungues, 13 et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, \ufb02ebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. 14 Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam. 15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit \ufb01lius odios\u00e6 primogenitus, 16 voluer- itque substantiam inter \ufb01lios suos dividere, non poterit \ufb01lium dilect\u00e6 facere primogenitum, et pr\u00e6ferre \ufb01lio odios\u00e6 : 17 sed \ufb01lium odios\u00e6 agnoscet pri- mogenitum, dabitque ei de his qu\u00e6 habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. 18 Si genuerit homo \ufb01lium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coe\u00a8rcitus obedire contempserit : 19 apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, 20 dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuri\u00e6 atque conviviis : 21 lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israe\u00a8l audiens pertimescat. 177","Deuteronomium 22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo : 23 non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. 22 Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et pr\u00e6teribis : sed reduces fratri tuo, 2 etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu qu\u00e6rat ea frater tuus, et recipiat. 3 Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, qu\u00e6 perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. 4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. 5 Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abom- inabilis enim apud Deum est qui facit h\u00e6c. 6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incuban- tem : non tenebis eam cum \ufb01liis, 7 sed abire patieris, captos tenens \ufb01lios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. 8 Cum \u00e6di\ufb01caveris domum novam, fa- cies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in pr\u00e6ceps ruente. 9 Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et qu\u00e6 nascuntur ex vinea, pariter sancti\ufb01centur. 10 Non arabis in bove simul et asino. 11 Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. 12 Funiculos in \ufb01mbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. 13 Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, 14 qu\u00e6sieritque occa- siones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem : 15 tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in por- ta sunt : 16 et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit, 17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni \ufb01liam tuam virginem : et ecce h\u00e6c sunt signa virginitatis \ufb01li\u00e6 me\u00e6. Expandent vestimentum coram se- nioribus civitatis : 18 apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, 19 condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puel- l\u00e6, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israe\u00a8l : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vit\u00e6 su\u00e6. 20 Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, 21 ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israe\u00a8l, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui. 22 Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israe\u00a8l. 23 Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civi- tate, et concubuerit cum ea, 24 educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui. 25 Sin autem in agro repererit vir puellam, qu\u00e6 desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus : 26 puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit ani- mam ejus, ita et puella perpessa est. 27 Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. 28 Si invenerit vir puellam virginem, qu\u00e6 non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium vener- 178","Deuteronomium it : 29 dabit qui dormivit cum ea, patri puell\u00e6 quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunc- tis diebus vit\u00e6 su\u00e6. 30 Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. 23 Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. 2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scor- to natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. 3 Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Do- mini in \u00e6ternum : 4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de \u00c6gypto : et quia conduxerunt contra te Balaam \ufb01lium Beor de Mesopotamia Syri\u00e6, ut malediceret tibi : 5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. 6 Non facies cum eis pacem, nec qu\u00e6ras eis bona cunctis diebus vit\u00e6 tu\u00e6 in sempiternum. 7 Non abominaberis Idum\u00e6um, quia frater tuus est : nec \u00c6gyptium, quia advena fuisti in terra ejus. 8 Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini. 9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. 10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, 11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra. 12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita natur\u00e6, 13 gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies 14 quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat f\u0153ditatis, ne derelinquat te. 15 Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. 16 Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum. 17 Non erit meretrix de \ufb01liabus Israe\u00a8l, nec scortator de \ufb01liis Israe\u00a8l. 18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. 19 Non f\u0153nerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem : 20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. 21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. 22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris. 23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observ- abis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. 24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum. 25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes. 24 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam f\u0153ditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. 2 Cumque egressa alterum maritum duxerit, 3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit : 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. 179","Deuteronomium 5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quip- piam necessitatis injungetur public\u00e6, sed vacabit absque culpa domi su\u00e6, ut uno anno l\u00e6tetur cum uxore sua. 6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi. 7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de \ufb01liis Israe\u00a8l, et vendito eo acceperit pretium, inter\ufb01cietur, et auferes malum de medio tui. 8 Observa diligenter ne incurras plagam lepr\u00e6, sed facies qu\u00e6cumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod pr\u00e6cepi eis, et imple sollicite. 9 Mementote qu\u00e6 fecerit Domi- nus Deus vester Mari\u00e6 in via cum egrederemini de \u00c6gypto. 10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas : 11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. 12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justiti- am coram Domino Deo tuo. 14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive adven\u00e6, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est : 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pau- per est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres pro \ufb01liis, nec \ufb01lii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. 17 Non pervertes judicium adven\u00e6 et pupilli, nec auferes pignoris loco vidu\u00e6 vestimentum. 18 Memento quod servieris in \u00c6gypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco pr\u00e6cipio tibi ut facias hanc rem. 19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non revert- eris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. 20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques adven\u00e6, pupillo, ac vidu\u00e6. 21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus adven\u00e6, pupilli, ac vidu\u00e6. 22 Memento quod et tu servieris in \u00c6gypto, et idcirco pr\u00e6cipio tibi ut facias hanc rem. 25 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justiti\u00e6 palmam dabunt : quem impium, con- demnabunt impietatis. 2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis : prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et pla- garum modus : 3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant : ne f\u0153de laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. 4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. 5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui : 6 et primogenitum ex ea \ufb01lium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israe\u00a8l. 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, qu\u00e6 ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque : Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israe\u00a8l, nec me in conjugem sumere. 8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit : Nolo eam uxorem accipere : 9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet : Sic \ufb01et homini, qui non \u00e6di\ufb01cat domum fratris sui. 10 Et vocabitur nomen illius in Israe\u00a8l, Domus discalceati. 11 Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari 180","Deuteronomium c\u0153perit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miser- itque manum, et apprehenderit verenda ejus : 12 abscides manum illius, nec \ufb02ecteris super eam ulla misericordia. 13 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus : 14 nec erit in domo tua modius major, et minor. 15 Pondus habebis justum et verum, et modius \u00e6qualis et verus erit tibi : ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. 16 Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit h\u00e6c, et aversatur omnem injustitiam. 17 Memento qu\u00e6 fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex \u00c6gyp- to : 18 quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum. 19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est : delebis nomen ejus sub c\u00e6lo. Cave ne obliviscaris. 26 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea : 2 tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus : 3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Pro\ufb01teor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. 4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui : 5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in \u00c6gyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et in\ufb01nit\u00e6 multitudinis. 6 Af\ufb02ixeruntque nos \u00c6gyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima : 7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum : qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam : 8 et eduxit nos de \u00c6gypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis : 9 et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. 10 Et idcirco nunc offero primitias frugum terr\u00e6, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo. 11 Et epulaberis in omnibus bonis, qu\u00e6 Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tu\u00e6, tu et Levites, et advena qui tecum est. 12 Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno deci- marum tertio, dabis Levit\u00e6, et adven\u00e6, et pupillo et vidu\u00e6, ut comedant intra portas tuas, et saturentur : 13 loquerisque in conspectu Domini Deo tui : Ab- stuli quod sancti\ufb01catum est de domo mea, et dedi illud Levit\u00e6 et adven\u00e6, et pupillo ac vidu\u00e6, sicut jussisti mihi : non pr\u00e6terivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui. 14 Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qual- ibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut pr\u00e6cepisti mihi. 15 Respice de sanctuario tuo, et de excelso c\u00e6lorum habitaculo, et benedic populo tuo Israe\u00a8l, et terr\u00e6, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terr\u00e6 lacte et melle mananti. 16 Hodie Dominus Deus tuus pr\u00e6cepit tibi ut facias mandata h\u00e6c atque judicia : et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua. 17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et cus- todias c\u00e6remonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio. 18 Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, 181","Deuteronomium et custodias omnia pr\u00e6cepta illius : 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam : ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est. 27 Pr\u00e6cepit autem Moyses et seniores Israe\u00a8l populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod pr\u00e6cipio vobis hodie. 2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapi- des, et calce l\u00e6vigabis eos, 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introe\u00a8as terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. 4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie pr\u00e6cipio vobis in monte Hebal, et l\u00e6vigabis eos calce : 5 et \u00e6di\ufb01cabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6 et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, 7 et immolabis hostias paci\ufb01- cas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. 8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. 9 Dixeruntque Moyses et sac- erdotes Levitici generis ad omnem Israe\u00a8lem : Attende, et audi, Israe\u00a8l : hodie factus es populus Domini Dei tui : 10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego pr\u00e6cipio tibi. 11 Pr\u00e6cepitque Moyses populo in die illo, dicens : 12 Hi stabunt ad benedi- cendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. 13 Et e regione isti stabunt ad maledicen- dum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. 14 Et pronuntiabunt Levit\u00e6, dicentque ad omnes viros Israe\u00a8l excelsa voce : 15 Maledictus homo qui facit sculptile et con\ufb02atile, abominationem Domini, opus manuum arti\ufb01cum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen. 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen. 17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen. 18 Maledictus qui errare facit c\u00e6cum in itinere : et dicet omnis populus : Amen. 19 Maledictus qui pervertit judicium adven\u00e6, pupilli et vidu\u00e6 : et dicet omnis populus : Amen. 20 Male- dictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen. 21 Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen. 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, \ufb01lia patris sui, vel matris su\u00e6 : et dicet omnis populus : Amen. 23 Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen. 24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen. 25 Male- dictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen. 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere per\ufb01cit : et dicet omnis populus : Amen. 28 Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias om- nia mandata ejus, qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, qu\u00e6 versantur in terra. 2 Venientque su- per te univers\u00e6 benedictiones ist\u00e6, et apprehendent te : si tamen pr\u00e6cepta ejus audieris. 3 Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro. 4 Benedic- tus fructus ventris tui, et fructus terr\u00e6 tu\u00e6, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caul\u00e6 ovium tuarum. 5 Benedicta horrea tua, et benedict\u00e6 reliqui\u00e6 tu\u00e6. 6 Benedictus eris tu ingrediens et egrediens. 7 Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspec- tu tuo : per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua. 182","Deuteronomium 8 Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum : benedicetque tibi in terra, quam acceperis. 9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi : si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus. 10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. 11 Abun- dare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terr\u00e6 tu\u00e6, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi. 12 Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, c\u00e6lum, ut tribuat pluviam terr\u00e6 tu\u00e6 in tempore suo : benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et f\u0153nerabis gentibus multis, et ipse a nullo f\u0153nus accipies. 13 Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter : si tamen audieris mandata Domini Dei tui qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie, et custodieris et feceris, 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos. 15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias om- nia mandata ejus et c\u00e6remonias, quas ego pr\u00e6cipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones ist\u00e6, et apprehendent te. 16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. 17 Maledictum horreum tuum, et maledict\u00e6 reliqui\u00e6 tu\u00e6. 18 Maledictus fructus ventris tui, et fructus terr\u00e6 tu\u00e6, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum. 19 Maledictus eris ingrediens, et maledictus egredi- ens. 20 Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, qu\u00e6 tu facies : donec conterat te, et perdat velociter, propter ad- inventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. 21 Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam. 22 Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et \u00e6stu, et ae\u00a8re corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. 23 Sit c\u00e6lum, quod supra te est, \u00e6neum : et terra, quam calcas, ferrea. 24 Det Dominus imbrem terr\u00e6 tu\u00e6 pulverem, et de c\u00e6lo descendat super te cinis, donec conteraris. 25 Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos : per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terr\u00e6, 26 sitque ca- daver tuum in escam cunctis volatilibus c\u00e6li, et bestiis terr\u00e6, et non sit qui abigat. 27 Percutiat te Dominus ulcere \u00c6gypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine : ita ut curari nequeas. 28 Per- cutiat te Dominus amentia et c\u00e6citate ac furore mentis, 29 et palpes in meridie sicut palpare solet c\u00e6cus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tem- pore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. 30 Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum \u00e6di\ufb01ces, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. 31 Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non red- datur tibi. Oves tu\u00e6 dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet. 32 Filii tui et \ufb01li\u00e6 tu\u00e6 tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et de\ufb01cientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua. 33 Fructus terr\u00e6 tu\u00e6, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras : et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus, 34 et stupens ad terrorem eorum qu\u00e6 videbunt oculi tui. 35 Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum. 36 Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui : et servies ibi diis alienis, ligno et lapi- di. 37 Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. 38 Sementem multam jacies in terram, et modicum con- 183","Deuteronomium gregabis : quia locust\u00e6 devorabunt omnia. 39 Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus. 40 Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia de\ufb02uent, et peribunt. 41 Filios generabis et \ufb01lias, et non frueris eis : quoniam ducentur in captivitatem. 42 Omnes arbores tuas et fruges terr\u00e6 tu\u00e6 rubigo consumet. 43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes, et eris inferior. 44 Ipse f\u0153nerabit tibi, et tu non f\u0153nerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam. 45 Et venient super te omnes male- dictiones ist\u00e6, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et c\u00e6remonias, quas pr\u00e6cepit tibi. 46 Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum : 47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque l\u00e6titia, propter rerum omnium abundantiam. 48 Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria : et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. 49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis ter- r\u00e6 \ufb01nibus in similitudinem aquil\u00e6 volantis cum impetu, cujus linguam in- telligere non possis : 50 gentem procacissimam, qu\u00e6 non deferat seni, nec misereatur parvuli, 51 et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terr\u00e6 tu\u00e6 : donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium : donec te disperdat, 52 et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui \ufb01rmi atque sublimes, in quibus habebas \ufb01duciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus : 53 et comedes fructum uteri tui, et carnes \ufb01liorum tuorum et \ufb01liarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus. 54 Homo delicatus in te, et luxurio- sus valde, invidebit fratri suo, et uxori, qu\u00e6 cubat in sinu suo, 55 ne det eis de carnibus \ufb01liorum suorum, quas comedet : eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas. 56 Tenera mulier et delicata, qu\u00e6 super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium \ufb01gere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super \ufb01lii et \ufb01li\u00e6 carnibus, 57 et illuvie secun- darum, qu\u00e6 egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. 58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, qu\u00e6 scripta sunt in hoc volu- mine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum : 59 augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas mag- nas et perseverantes, in\ufb01rmitates pessimas et perpetuas : 60 et convertet in te omnes af\ufb02ictiones \u00c6gypti, quas timuisti, et adh\u00e6rebunt tibi. 61 Insuper et universos languores, et plagas, qu\u00e6 non sunt script\u00e6 in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat : 62 et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra c\u00e6li pr\u00e6 multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui. 63 Et sicut ante l\u00e6tatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans : sic l\u00e6tabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. 64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terr\u00e6 usque ad terminos ejus : et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus. 65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et de\ufb01cientes 184","Deuteronomium oculos, et animam consumptam m\u0153rore : 66 et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vit\u00e6 tu\u00e6. 67 Mane dices : Quis mihi det vesperum ? et vespere : Quis mihi det mane ? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, qu\u00e6 tuis videbis oculis. 68 Reducet te Dominus classibus in \u00c6gyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat. 29 H\u00e6c sunt verba f\u0153deris quod pr\u00e6cepit Dominus Moysi ut feriret cum \ufb01liis Israe\u00a8l in terra Moab : pr\u00e6ter illud f\u0153dus, quod cum eis pepigit in Horeb. 2 Vocavitque Moyses omnem Israe\u00a8l, et dixit ad eos : Vos vidistis universa, qu\u00e6 fecit Dominus coram vobis in terra \u00c6gypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, univers\u00e6que terr\u00e6 illius, 3 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia, 4 et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures qu\u00e6 possunt audire, usque in pr\u00e6sentem diem. 5 Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. 6 Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis : ut sciretis quia ego sum Domi- nus Deus vester. 7 Et venistis ad hunc locum : egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos, 8 et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidi\u00e6 tribui Manasse. 9 Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea : ut intelligatis universa qu\u00e6 facitis. 10 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israe\u00a8l, 11 liberi et ux- ores vestr\u00e6, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum c\u00e6- soribus, et his qui comportant aquas : 12 ut transeas in f\u0153dere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum : 13 ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. 14 Nec vobis solis ego hoc f\u0153dus ferio, et h\u00e6c juramenta con\ufb01rmo, 15 sed cunctis pr\u00e6sentibus et absentibus. 16 Vos en- im nostis quomodo habitaverimus in terra \u00c6gypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes 17 vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, qu\u00e6 colebant. 18 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium : et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. 19 Cumque audierit verba jura- menti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens : Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei : et absumat ebria sitientem, 20 et Dominus non ignoscat ei : sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, qu\u00e6 scripta sunt in hoc volumine : et deleat Dominus nomen ejus sub c\u00e6lo, 21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israe\u00a8l, juxta maledictiones, qu\u00e6 in libro legis hujus ac f\u0153deris continentur. 22 Dicetque sequens generatio, et \ufb01lii qui nascentur deinceps, et peregri- ni qui de longe venerint, videntes plagas terr\u00e6 illius, et in\ufb01rmitates, quibus eam af\ufb02ixerit Dominus, 23 sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodom\u00e6 et Gomorrh\u00e6, Adam\u00e6 et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. 185","Deuteronomium 24 Et dicent omnes gentes : Quare sic fecit Dominus terr\u00e6 huic ? qu\u00e6 est h\u00e6c ira furoris ejus immensa ? 25 Et respondebunt : Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra \u00c6gyp- ti : 26 et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi : 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, qu\u00e6 in hoc volumine scripta sunt : 28 et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, pro- jecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur. 29 Abscondita, Domino Deo nostro ; qu\u00e6 manifesta sunt, nobis et \ufb01liis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus. 30 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive male- dictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus p\u0153nitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2 et re- versus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie pr\u00e6cipio tibi, cum \ufb01liis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua : 3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunc- tis populis, in quos te ante dispersit. 4 Si ad cardines c\u00e6li fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus, 5 et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui. 6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere. 7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur. 8 Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio tibi hodie : 9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terr\u00e6 tu\u00e6, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis : 10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris pr\u00e6cepta ejus et c\u00e6remonias, qu\u00e6 in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. 11 Mandatum hoc, quod ego pr\u00e6cipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, 12 nec in c\u00e6lo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad c\u00e6lum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere com- pleamus ? 13 neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod pr\u00e6ceptum est ? 14 sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum. 15 Considera quod hodie proposuerim in con- spectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum : 16 ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac c\u00e6remonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. 17 Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis : 18 pr\u00e6dico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. 19 Testes invoco hodie c\u00e6lum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum : 20 et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adh\u00e6reas (ipse est en- 186"]


Like this book? You can publish your book online for free in a few minutes!
Create your own flipbook