["Psalmi 23 Benedicti vos a Domino, qui fecit c\u00e6lum et terram. 24 C\u00e6lum c\u00e6li Domino ; terram autem dedit \ufb01liis hominum. 25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum : 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in s\u00e6culum. 114 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis me\u00e6. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, 4 et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam. 5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me. 7 Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi : 8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. 9 Placebo Domino in regione vivorum. 115 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. 2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. 3 Quid retribuam Domino pro omnibus qu\u00e6 retribuit mihi ? 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. 7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et \ufb01lius ancill\u00e6 tu\u00e6. Dirupisti vincula mea : 8 tibi sacri\ufb01cabo hostiam laudis, 637","Psalmi et nomen Domini invocabo. 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ; 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem. 116 Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi. 2 Quoniam con\ufb01rmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in \u00e6ternum. 117 Alleluja. Con\ufb01temini Domino, quoniam bonus, quoniam in s\u00e6culum misericordia ejus. 2 Dicat nunc Israe\u00a8l : Quoniam bonus, quoniam in s\u00e6culum misericordia ejus. 3 Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in s\u00e6culum misericordia ejus. 4 Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in s\u00e6culum misericordia ejus. 5 De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus. 6 Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo. 7 Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. 8 Bonum est con\ufb01dere in Domino, quam con\ufb01dere in homine. 9 Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. 10 Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. 11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. 12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. 13 Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me. 14 Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. 15 Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. 16 Dextera Domini fecit virtutem ; dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem. 638","Psalmi 17 Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini. 18 Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. 19 Aperite mihi portas justiti\u00e6 : ingressus in eas con\ufb01tebor Domino. 20 H\u00e6c porta Domini : justi intrabunt in eam. 21 Con\ufb01tebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. 22 Lapidem quem reprobaverunt \u00e6di\ufb01cantes, hic factus est in caput anguli. 23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. 24 H\u00e6c est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et l\u00e6temur in ea. 25 O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare. 26 Benedictus qui venit in nomine Domini : benediximus vobis de domo Domini. 27 Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. 28 Deus meus es tu, et con\ufb01tebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Con\ufb01tebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. 29 Con\ufb01temini Domino, quoniam bonus, quoniam in s\u00e6culum misericordia ejus. 118 Alleluja. Aleph. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. 2 Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum. 3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. 4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. 5 Utinam dirigantur vi\u00e6 me\u00e6 ad custodiendas justi\ufb01cationes tuas. 6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 7 Con\ufb01tebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justiti\u00e6 tu\u00e6. 8 Justi\ufb01cationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque. 9 Beth. In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos. 639","Psalmi 10 In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis. 11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. 12 Benedictus es, Domine ; doce me justi\ufb01cationes tuas. 13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. 14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. 15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. 16 In justi\ufb01cationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos. 17 Ghimel. Retribue servo tuo, vivi\ufb01ca me, et custodiam sermones tuos. 18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 19 Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua. 20 Concupivit anima mea desiderare justi\ufb01cationes tuas in omni tempore. 21 Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis. 22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. 23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justi\ufb01cationibus tuis. 24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justi\ufb01cationes tu\u00e6. 25 Daleth. Adh\u00e6sit pavimento anima mea : vivi\ufb01ca me secundum verbum tuum. 26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justi\ufb01cationes tuas. 27 Viam justi\ufb01cationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. 28 Dormitavit anima mea pr\u00e6 t\u00e6dio : con\ufb01rma me in verbis tuis. 29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. 30 Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus. 31 Adh\u00e6si testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere. 32 Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. 33 He. Legem pone mihi, Domine, viam justi\ufb01cationum tuarum, et exquiram eam semper. 34 Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. 35 Deduc me in semitam mandatorum tuorum, 640","Psalmi quia ipsam volui. 36 Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. 37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivi\ufb01ca me. 38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. 39 Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. 40 Ecce concupivi mandata tua : in \u00e6quitate tua vivi\ufb01ca me. 41 Vau. Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum. 42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. 43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. 44 Et custodiam legem tuam semper, in s\u00e6culum et in s\u00e6culum s\u00e6culi. 45 Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. 46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. 47 Et meditabar in mandatis tuis, qu\u00e6 dilexi. 48 Et levavi manus meas ad mandata tua, qu\u00e6 dilexi, et exercebar in justi\ufb01cationibus tuis. 49 Zain. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. 50 H\u00e6c me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivi\ufb01cavit me. 51 Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi. 52 Memor fui judiciorum tuorum a s\u00e6culo, Domine, et consolatus sum. 53 Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. 54 Cantabiles mihi erant justi\ufb01cationes tu\u00e6 in loco peregrinationis me\u00e6. 55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. 56 H\u00e6c facta est mihi, quia justi\ufb01cationes tuas exquisivi. 57 Heth. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. 58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum. 59 Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. 60 Paratus sum, et non sum turbatus, 641","Psalmi ut custodiam mandata tua. 61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. 62 Media nocte surgebam ad con\ufb01tendum tibi, super judicia justi\ufb01cationis tu\u00e6. 63 Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. 64 Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justi\ufb01cationes tuas doce me. 65 Teth. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. 66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. 67 Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi. 68 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justi\ufb01cationes tuas. 69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. 70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum. 71 Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justi\ufb01cationes tuas. 72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. 73 Jod. Manus tu\u00e6 fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua. 74 Qui timent te videbunt me et l\u00e6tabuntur, quia in verba tua supersperavi. 75 Cognovi, Domine, quia \u00e6quitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. 76 Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. 77 Veniant mihi miserationes tu\u00e6, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. 78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis. 79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. 80 Fiat cor meum immaculatum in justi\ufb01cationibus tuis, ut non confundar. 81 Caph. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. 82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ? 83 Quia factus sum sicut uter in pruina ; justi\ufb01cationes tuas non sum oblitus. 84 Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ? 85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, 642","Psalmi sed non ut lex tua. 86 Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me. 87 Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua. 88 Secundum misericordiam tuam vivi\ufb01ca me, et custodiam testimonia oris tui. 89 Lamed. In \u00e6ternum, Domine, verbum tuum permanet in c\u00e6lo. 90 In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet. 91 Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. 92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. 93 In \u00e6ternum non obliviscar justi\ufb01cationes tuas, quia in ipsis vivi\ufb01casti me. 94 Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justi\ufb01cationes tuas exquisivi. 95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi. 96 Omnis consummationis vidi \ufb01nem, latum mandatum tuum nimis. 97 Mem. Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. 98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in \u00e6ternum mihi est. 99 Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. 100 Super senes intellexi, quia mandata tua qu\u00e6sivi. 101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. 102 A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. 103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo. 104 A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis. 105 Nun. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. 106 Juravi et statui custodire judicia justiti\u00e6 tu\u00e6. 107 Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivi\ufb01ca me secundum verbum tuum. 108 Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. 109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. 110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, 643","Psalmi et de mandatis tuis non erravi. 111 H\u00e6reditate acquisivi testimonia tua in \u00e6ternum, quia exsultatio cordis mei sunt. 112 Inclinavi cor meum ad faciendas justi\ufb01cationes tuas in \u00e6ternum, propter retributionem. 113 Samech. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. 114 Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. 115 Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. 116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. 117 Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justi\ufb01cationibus tuis semper. 118 Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. 119 Pr\u00e6varicantes reputavi omnes peccatores terr\u00e6 ; ideo dilexi testimonia tua. 120 Con\ufb01ge timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui. 121 Ain. Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me. 122 Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi. 123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justiti\u00e6 tu\u00e6. 124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justi\ufb01cationes tuas doce me. 125 Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. 126 Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam. 127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. 128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui. 129 Phe. Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea. 130 Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. 131 Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam. 132 Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. 133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. 134 Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. 644","Psalmi 135 Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justi\ufb01cationes tuas. 136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. 137 Sade. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. 138 Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis. 139 Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. 141 Adolescentulus sum ego et contemptus ; justi\ufb01cationes tuas non sum oblitus. 142 Justitia tua, justitia in \u00e6ternum, et lex tua veritas. 143 Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est. 144 \u00c6quitas testimonia tua in \u00e6ternum : intellectum da mihi, et vivam. 145 Coph. Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justi\ufb01cationes tuas requiram. 146 Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua. 147 Pr\u00e6veni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi. 148 Pr\u00e6venerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. 149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivi\ufb01ca me. 150 Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt. 151 Prope es tu, Domine, et omnes vi\u00e6 tu\u00e6 veritas. 152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in \u00e6ternum fundasti ea. 153 Res. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. 154 Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivi\ufb01ca me. 155 Longe a peccatoribus salus, quia justi\ufb01cationes tuas non exquisierunt. 156 Misericordi\u00e6 tu\u00e6 mult\u00e6, Domine ; secundum judicium tuum vivi\ufb01ca me. 157 Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi. 158 Vidi pr\u00e6varicantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. 159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivi\ufb01ca me. 645","Psalmi 160 Principium verborum tuorum veritas ; in \u00e6ternum omnia judicia justiti\u00e6 tu\u00e6. 161 Sin. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. 162 L\u00e6tabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. 163 Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. 164 Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justiti\u00e6 tu\u00e6. 165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. 166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. 167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. 168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes vi\u00e6 me\u00e6 in conspectu tuo. 169 Tau. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me. 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justi\ufb01cationes tuas. 172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua \u00e6quitas. 173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. 175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. 176 Erravi sicut ovis qu\u00e6 periit : qu\u00e6re servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. 119 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. 2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. 3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? 4 Sagitt\u00e6 potentis acut\u00e6, cum carbonibus desolatoriis. 5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ; 6 multum incola fuit anima mea. 7 Cum his qui oderunt pacem eram paci\ufb01cus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis. 646","Psalmi 120 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. 2 Auxilium meum a Domino, qui fecit c\u00e6lum et terram. 3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. 4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israe\u00a8l. 5 Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. 6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. 7 Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus. 8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in s\u00e6culum. 121 Canticum graduum. L\u00e6tatus sum in his qu\u00e6 dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus. 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 3 Jerusalem, qu\u00e6 \u00e6di\ufb01catur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israe\u00a8l, ad con\ufb01tendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. 6 Rogate qu\u00e6 ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. 9 Propter domum Domini Dei nostri, qu\u00e6sivi bona tibi. 122 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in c\u00e6lis. 2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancill\u00e6 in manibus domin\u00e6 su\u00e6 : 647","Psalmi ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. 3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ; 4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis. 123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israe\u00a8l, 2 nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos, 3 forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos, 4 forsitan aqua absorbuisset nos ; 5 torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. 6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. 7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. 8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit c\u00e6lum et terram. 124 Canticum graduum. Qui con\ufb01dunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in \u00e6ternum, qui habitat 2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in s\u00e6culum. 3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, 4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde. 5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israe\u00a8l ! 125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, 648","Psalmi facti sumus sicut consolati. 2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magni\ufb01cavit Dominus facere cum eis. 3 Magni\ufb01cavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus l\u00e6tantes. 4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. 5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. 6 Euntes ibant et \ufb02ebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. 126 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus \u00e6di\ufb01caverit domum, in vanum laboraverunt qui \u00e6di\ufb01cant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. 2 Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, 3 ecce h\u00e6reditas Domini, \ufb01lii ; merces, fructus ventris. 4 Sicut sagitt\u00e6 in manu potentis, ita \ufb01lii excussorum. 5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. 127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus. 2 Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit. 3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tu\u00e6 ; \ufb01lii tui sicut novell\u00e6 olivarum in circuitu mens\u00e6 tu\u00e6. 4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. 5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vit\u00e6 tu\u00e6. 6 Et videas \ufb01lios \ufb01liorum tuorum : pacem super Israe\u00a8l. 649","Psalmi 128 Canticum graduum. S\u00e6pe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israe\u00a8l ; 2 s\u00e6pe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi. 3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam. 4 Dominus justus concidit cervices peccatorum. 5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. 6 Fiant sicut f\u0153num tectorum, quod priusquam evellatur exaruit : 7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit. 8 Et non dixerunt qui pr\u00e6teribant : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini. 129 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tu\u00e6 intendentes in vocem deprecationis me\u00e6. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? 4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus : 5 speravit anima mea in Domino. 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israe\u00a8l in Domino. 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8 Et ipse redimet Israe\u00a8l ex omnibus iniquitatibus ejus. 130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. 2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. 3 Speret Israe\u00a8l in Domino, ex hoc nunc et usque in s\u00e6culum. 650","Psalmi 131 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus : 2 sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob : 3 Si introiero in tabernaculum domus me\u00e6 ; si ascendero in lectum strati mei ; 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, 5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. 6 Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silv\u00e6. 7 Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sancti\ufb01cationis tu\u00e6. 9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. 11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. 12 Si custodierint \ufb01lii tui testamentum meum, et testimonia mea h\u00e6c qu\u00e6 docebo eos, et \ufb01lii eorum usque in s\u00e6culum sedebunt super sedem tuam. 13 Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi. 14 H\u00e6c requies mea in s\u00e6culum s\u00e6culi ; hic habitabo, quoniam elegi eam. 15 Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus. 16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. 17 Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo. 18 Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem ef\ufb02orebit sancti\ufb01catio mea. 132 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum ! 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, 651","Psalmi quod descendit in oram vestimenti ejus ; 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in s\u00e6culum. 133 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 2 In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. 3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit c\u00e6lum et terram. 134 Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israe\u00a8l in possessionem sibi. 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster pr\u00e6 omnibus diis. 6 Omnia qu\u00e6cumque voluit Dominus fecit, in c\u00e6lo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. 7 Educens nubes ab extremo terr\u00e6, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis. 8 Qui percussit primogenita \u00c6gypti, ab homine usque ad pecus. 9 Et misit signa et prodigia in medio tui, \u00c6gypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus. 10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : 11 Sehon, regem Amorrh\u00e6orum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan : 12 et dedit terram eorum h\u00e6reditatem, h\u00e6reditatem Israe\u00a8l populo suo. 13 Domine, nomen tuum in \u00e6ternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 652","Psalmi 16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. 17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18 Similes illis \ufb01ant qui faciunt ea, et omnes qui con\ufb01dunt in eis. 19 Domus Israe\u00a8l, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino. 20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem. 135 Alleluja. Con\ufb01temini Domino, quoniam bonus, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 2 Con\ufb01temini Deo deorum, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 3 Con\ufb01temini Domino dominorum, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 5 Qui fecit c\u00e6los in intellectu, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 6 Qui \ufb01rmavit terram super aquas, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus : 8 solem in potestatem diei, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus ; 9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 10 Qui percussit \u00c6gyptum cum primogenitis eorum, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 11 Qui eduxit Israe\u00a8l de medio eorum, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus, 12 in manu potenti et brachio excelso, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus ; 14 et eduxit Israe\u00a8l per medium ejus, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus ; 15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 17 Qui percussit reges magnos, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus ; 18 et occidit reges fortes, 653","Psalmi quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus : 19 Sehon, regem Amorrh\u00e6orum, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus ; 20 et Og, regem Basan, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus : 21 et dedit terram eorum h\u00e6reditatem, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus ; 22 h\u00e6reditatem Israe\u00a8l, servo suo, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus ; 24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 25 Qui dat escam omni carni, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 26 Con\ufb01temini Deo c\u00e6li, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. Con\ufb01temini Domino dominorum, quoniam in \u00e6ternum misericordia ejus. 136 Psalmus David, Jeremi\u00e6. Super \ufb02umina Babylonis illic sedimus et \ufb02evimus, cum recordaremur Sion. 2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra : 3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion. 4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? 5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea. 6 Adh\u00e6reat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio l\u00e6titi\u00e6 me\u00e6. 7 Memor esto, Domine, \ufb01liorum Edom, in die Jerusalem : qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. 8 Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. 9 Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram. 137 Ipsi David. Con\ufb01tebor tibi, Domine, in toto corde meo, 654","Psalmi quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ; 2 adorabo ad templum sanctum tuum, et con\ufb01tebor nomini tuo : super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magni\ufb01casti super omne, nomen sanctum tuum. 3 In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem. 4 Con\ufb01teantur tibi, Domine, omnes reges terr\u00e6, quia audierunt omnia verba oris tui. 5 Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ; 6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. 7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivi\ufb01cabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. 8 Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in s\u00e6culum ; opera manuum tuarum ne despicias. 138 In \ufb01nem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ; 2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 3 Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti : 4 et omnes vias meas pr\u00e6vidisti, quia non est sermo in lingua mea. 5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. 6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam. 7 Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ? 8 Si ascendero in c\u00e6lum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades. 9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, 10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. 11 Et dixi : Forsitan tenebr\u00e6 conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis. 12 Quia tenebr\u00e6 non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebr\u00e6 ejus, ita et lumen ejus. 13 Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris me\u00e6. 14 Con\ufb01tebor tibi, quia terribiliter magni\ufb01catus es ; 655","Psalmi mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. 15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terr\u00e6. 16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. 17 Mihi autem nimis honori\ufb01cati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum. 18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum. 19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me : 20 quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas. 21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ? 22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. 23 Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas. 24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via \u00e6terna. 139 In \ufb01nem. Psalmus David. 2 Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me. 3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant pr\u00e6lia. 4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum. 5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos : 6 absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi. 7 Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis me\u00e6. 8 Domine, Domine, virtus salutis me\u00e6, obumbrasti super caput meum in die belli. 9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. 10 Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos. 11 Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent. 12 Vir linguosus non dirigetur in terra ; 656","Psalmi virum injustum mala capient in interitu. 13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. 14 Verumtamen justi con\ufb01tebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo. 140 Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci me\u00e6, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacri\ufb01cium vespertinum. 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstanti\u00e6 labiis meis. 4 Non declines cor meum in verba maliti\u00e6, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum : 6 absorpti sunt juncti petr\u00e6 judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. 7 Sicut crassitudo terr\u00e6 erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam. 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam. 141 Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. 2 Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. 3 Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio : 4 in de\ufb01ciendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. 5 Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. 6 Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. 657","Psalmi 7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. 8 Educ de custodia animam meam ad con\ufb01tendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi. 142 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom \ufb01lius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia. 2 Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justi\ufb01cabitur in conspectu tuo omnis vivens. 3 Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos s\u00e6culi. 4 Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum. 5 Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar. 6 Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi. 7 Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. 8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. 9 Eripe me de inimicis meis, Domine : ad te confugi. 10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. 11 Propter nomen tuum, Domine, vivi\ufb01cabis me : in \u00e6quitate tua, educes de tribulatione animam meam, 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. 143 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad pr\u00e6lium, et digitos meos ad bellum. 658","Psalmi 2 Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. 3 Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut \ufb01lius hominis, quia reputas eum ? 4 Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra pr\u00e6tereunt. 5 Domine, inclina c\u00e6los tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt. 6 Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. 7 Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu \ufb01liorum alienorum : 8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 9 Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi. 10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, 11 eripe me, et erue me de manu \ufb01liorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 12 Quorum \ufb01lii sicut novell\u00e6 plantationes in juventute sua ; \ufb01li\u00e6 eorum composit\u00e6, circumornat\u00e6 ut similitudo templi. 13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum f\u0153tos\u00e6, abundantes in egressibus suis ; 14 boves eorum crass\u00e6. Non est ruina maceri\u00e6, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. 15 Beatum dixerunt populum cui h\u00e6c sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus. 144 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in s\u00e6culum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi. 2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in s\u00e6culum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi. 3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est \ufb01nis. 4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. 5 Magni\ufb01centiam glori\u00e6 sanctitatis tu\u00e6 loquentur, et mirabilia tua narrabunt. 6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. 7 Memoriam abundanti\u00e6 suavitatis tu\u00e6 eructabunt, 659","Psalmi et justitia tua exsultabunt. 8 Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors. 9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. 10 Con\ufb01teantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. 11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur : 12 ut notam faciant \ufb01liis hominum potentiam tuam, et gloriam magni\ufb01centi\u00e6 regni tui. 13 Regnum tuum regnum omnium s\u00e6culorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. 14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. 15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. 16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. 17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. 18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. 19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. 20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. 21 Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in s\u00e6culum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi. 145 Alleluja, Agg\u00e6i et Zachari\u00e6. 2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite con\ufb01dere in principibus, 3 in \ufb01liis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius : 6 qui fecit c\u00e6lum et terram, mare, et omnia qu\u00e6 in eis sunt. 7 Qui custodit veritatem in s\u00e6culum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ; 660","Psalmi 8 Dominus illuminat c\u00e6cos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos. 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in s\u00e6cula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem. 146 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. 2 \u00c6di\ufb01cans Jerusalem Dominus, dispersiones Israe\u00a8lis congregabit : 3 qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ; 4 qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. 5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapienti\u00e6 ejus non est numerus. 6 Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram. 7 Pr\u00e6cinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara. 8 Qui operit c\u00e6lum nubibus, et parat terr\u00e6 pluviam ; qui producit in montibus f\u0153num, et herbam servituti hominum ; 9 qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. 147 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion. 2 Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit \ufb01liis tuis in te. 3 Qui posuit \ufb01nes tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. 4 Qui emittit eloquium suum terr\u00e6 : velociter currit sermo ejus. 5 Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit. 6 Mittit crystallum suam sicut buccellas : 661","Psalmi ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ? 7 Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; \ufb02abit spiritus ejus, et \ufb02uent aqu\u00e6. 8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israe\u00a8l. 9 Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja. 148 Alleluja. Laudate Dominum de c\u00e6lis ; laudate eum in excelsis. 2 Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus. 3 Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stell\u00e6 et lumen. 4 Laudate eum, c\u00e6li c\u00e6lorum ; et aqu\u00e6 omnes qu\u00e6 super c\u00e6los sunt, 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt. 6 Statuit ea in \u00e6ternum, et in s\u00e6culum s\u00e6culi ; pr\u00e6ceptum posuit, et non pr\u00e6teribit. 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ; 8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, qu\u00e6 faciunt verbum ejus ; 9 montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ; 10 besti\u00e6, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennat\u00e6 ; 11 reges terr\u00e6 et omnes populi ; principes et omnes judices terr\u00e6 ; 12 juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini : 13 quia exaltatum est nomen ejus solius. 14 Confessio ejus super c\u00e6lum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; \ufb01liis Israe\u00a8l, populo appropinquanti sibi. Alleluja. 149 Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum. 2 L\u00e6tetur Israe\u00a8l in eo qui fecit eum, et \ufb01lii Sion exsultent in rege suo. 662","Psalmi 3 Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei. 4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. 5 Exsultabunt sancti in gloria ; l\u00e6tabuntur in cubilibus suis. 6 Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum : 7 ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ; 8 ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ; 9 ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria h\u00e6c est omnibus sanctis ejus. Alleluja. 150 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in \ufb01rmamento virtutis ejus. 2 Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus. 3 Laudate eum in sono tub\u00e6 ; laudate eum in psalterio et cithara. 4 Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo. 5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis. 6 Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja. 663","Liber Proverbiorum 1 Parabol\u00e6 Salomonis, \ufb01lii David, regis Israe\u00a8l, 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ; 3 ad intelligenda verba prudenti\u00e6, et suscipiendam eruditionem doctrin\u00e6, justitiam, et judicium, et \u00e6quitatem : 4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. 5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. 6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et \u00e6nigmata eorum. 7 Timor Domini principium sapienti\u00e6 ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. 8 Audi, \ufb01li mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tu\u00e6 : 9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. 10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. 11 Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ; 12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ; 13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis : 14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum : 15 \ufb01li mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum : 16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. 17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semit\u00e6 omnis avari : animas possidentium rapiunt. 20 Sapientia foris pr\u00e6dicat ; in plateis dat vocem suam : 21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens : 22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea qu\u00e6 sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ? 23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum,","Proverbia et ostendam vobis verba mea. 24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret : 25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. 26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. 27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia : 28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me : 29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint, 30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint univers\u00e6 correptioni me\u00e6. 31 Comedent igitur fructus vi\u00e6 su\u00e6, suisque consiliis saturabuntur. 32 Aversio parvulorum inter\ufb01ciet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. 33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. 2 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te : 2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. 3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudenti\u00e6 ; 4 si qu\u00e6sieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam : 5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, 6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. 7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, 8 servans semitas justiti\u00e6, et vias sanctorum custodiens. 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et \u00e6quitatem, et omnem semitam bonam. 10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia anim\u00e6 tu\u00e6 placuerit, 11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te : 12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ; 13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ; 665","Proverbia 14 qui l\u00e6tantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ; 15 quorum vi\u00e6 pervers\u00e6 sunt, et infames gressus eorum. 16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea qu\u00e6 mollit sermones suos, 17 et relinquit ducem pubertatis su\u00e6, 18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semit\u00e6 ipsius. 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vit\u00e6. 20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias : 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ; 22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. 3 Fili mi, ne obliviscaris legis me\u00e6, et pr\u00e6cepta mea cor tuum custodiat : 2 longitudinem enim dierum, et annos vit\u00e6, et pacem, apponent tibi. 3 Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui : 4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus. 5 Habe \ufb01duciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudenti\u00e6 tu\u00e6. 6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. 7 Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo : 8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. 9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei : 10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. 11 Disciplinam Domini, \ufb01li mi, ne abjicias, nec de\ufb01cias cum ab eo corriperis : 12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in \ufb01lio complacet sibi. 13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui af\ufb02uit prudentia. 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus. 15 Pretiosior est cunctis opibus, 666","Proverbia et omnia qu\u00e6 desiderantur huic non valent comparari. 16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius diviti\u00e6 et gloria. 17 Vi\u00e6 ejus vi\u00e6 pulchr\u00e6, et omnes semit\u00e6 illius paci\ufb01c\u00e6. 18 Lignum vit\u00e6 est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. 19 Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit c\u00e6los prudentia. 20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt. 21 Fili mi, ne ef\ufb02uant h\u00e6c ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium, 22 et erit vita anim\u00e6 tu\u00e6, et gratia faucibus tuis. 23 Tunc ambulabis \ufb01ducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. 24 Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus. 25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum. 26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. 27 Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac. 28 Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare. 29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat \ufb01duciam. 30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. 31 Ne \u00e6muleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus : 32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. 33 Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur. 34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. 35 Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia. 4 Audite, \ufb01lii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. 2 Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis. 3 Nam et ego \ufb01lius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. 667","Proverbia 4 Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi pr\u00e6cepta mea, et vives. 5 Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. 6 Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te. 7 Principium sapienti\u00e6 : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam. 8 Arripe illam, et exaltabit te ; glori\ufb01caberis ab ea cum eam fueris amplexatus. 9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. 10 Audi, \ufb01li mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vit\u00e6. 11 Viam sapienti\u00e6 monstrabo tibi ; ducam te per semitas \u00e6quitatis : 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua. 14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam. 16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. 17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. 18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. 19 Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant. 20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. 21 Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui : 22 vita enim sunt invenientibus ea, et univers\u00e6 carni sanitas. 23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. 24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. 25 Oculi tui recta videant, et palpebr\u00e6 tu\u00e6 pr\u00e6cedant gressus tuos. 26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes vi\u00e6 tu\u00e6 stabilientur. 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : 668","Proverbia vias enim qu\u00e6 a dextris sunt novit Dominus : pervers\u00e6 vero sunt qu\u00e6 a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. 5 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudenti\u00e6 me\u00e6 inclina aurem tuam : 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaci\u00e6 mulieris ; 3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus : 4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. 5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. 6 Per semitam vit\u00e6 non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. 7 Nunc ergo \ufb01li mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. 8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. 9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : 10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, 11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas : 12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, 13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ? 14 pene fui in omni malo, in medio ecclesi\u00e6 et synagog\u00e6. 15 Bibe aquam de cisterna tua, et \ufb02uenta putei tui ; 16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. 17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. 18 Sit vena tua benedicta, et l\u00e6tare cum muliere adolescenti\u00e6 tu\u00e6. 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter. 20 Quare seduceris, \ufb01li mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ? 21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. 22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. 669","Proverbia 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultiti\u00e6 su\u00e6 decipietur. 6 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, de\ufb01xisti apud extraneum manum tuam : 2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. 3 Fac ergo quod dico, \ufb01li mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. 4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebr\u00e6 tu\u00e6. 5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. 6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. 7 Qu\u00e6 cum non habeat ducem, nec pr\u00e6ceptorem, nec principem, 8 parat in \u00e6state cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. 9 Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ? 10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. 12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ; 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur, 14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat. 15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. 16 Sex sunt qu\u00e6 odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus : 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. 20 Conserva, \ufb01li mi, pr\u00e6cepta patris tui, et ne dimittas legem matris tu\u00e6. 21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo. 670","Proverbia 22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis. 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vit\u00e6 increpatio disciplin\u00e6 : 24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extrane\u00e6. 25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius : 26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? 28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plant\u00e6 ejus ? 29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. 30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ; 31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus su\u00e6 tradet. 32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur : 34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindict\u00e6, 35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. 7 Fili mi, custodi sermones meos, et pr\u00e6cepta mea reconde tibi. Fili, 2 serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui : 3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui. 4 Dic sapienti\u00e6 : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam : 5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena qu\u00e6 verba sua dulcia facit. 6 De fenestra enim domus me\u00e6 per cancellos prospexi, 7 et video parvulos ; considero vecordem juvenem, 8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur : 9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, pr\u00e6parata ad capiendas animas : 671","Proverbia garrula et vaga, 11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis ; 12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. 13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens : 14 Victimas pro salute vovi ; hodie reddidi vota mea : 15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi. 16 Intexui funibus lectulum meum ; stravi tapetibus pictis ex \u00c6gypto : 17 aspersi cubile meum myrrha, et aloe\u00a8, et cinnamomo. 18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies. 19 Non est enim vir in domo sua : abiit via longissima : 20 sacculum pecuni\u00e6 secum tulit ; in die plen\u00e6 lun\u00e6 reversurus est in domum suam. 21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur : 23 donec trans\ufb01gat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo anim\u00e6 illius agitur. 24 Nunc ergo, \ufb01li mi, audi me, et attende verbis oris mei. 25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus ; 26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. 27 Vi\u00e6 inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis. 8 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ? 2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans, 3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens : 4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad \ufb01lios hominum. 5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite. 6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta pr\u00e6dicent. 672","Proverbia 7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. 8 Justi sunt omnes sermones mei : non est in eis pravum quid, neque perversum ; 9 recti sunt intelligentibus, et \u00e6qui invenientibus scientiam. 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite : 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. 12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. 13 Timor Domini odit malum : arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. 14 Meum est consilium et \u00e6quitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo. 15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ; 16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. 17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. 18 Mecum sunt diviti\u00e6 et gloria, opes superb\u00e6 et justitia. 19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo. 20 In viis justiti\u00e6 ambulo, in medio semitarum judicii : 21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. 22 Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. 23 Ab \u00e6terno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra \ufb01eret. 24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram : necdum fontes aquarum eruperant, 25 necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar. 26 Adhuc terram non fecerat, et \ufb02umina, et cardines orbis terr\u00e6. 27 Quando pr\u00e6parabat c\u00e6los, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ; 28 quando \u00e6thera \ufb01rmabat sursum, et librabat fontes aquarum ; 29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent \ufb01nes suos ; quando appendebat fundamenta terr\u00e6 : 673","Proverbia 30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, 31 ludens in orbe terrarum ; et delici\u00e6 me\u00e6 esse cum \ufb01liis hominum. 32 Nunc ergo, \ufb01lii, audite me : beati qui custodiunt vias meas. 33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. 34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. 36 Qui autem in me peccaverit, l\u00e6det animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem. 9 Sapientia \u00e6di\ufb01cavit sibi domum : excidit columnas septem. 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam. 3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad m\u0153nia civitatis. 4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est : 5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. 6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudenti\u00e6. 7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. 8 Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te. 9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere. 10 Principium sapienti\u00e6 timor Domini, et scientia sanctorum prudentia. 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vit\u00e6. 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum. 13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, 14 sedit in foribus domus su\u00e6, super sellam in excelso urbis loco, 15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo : 16 Qui est parvulus declinet ad me. 674","Proverbia Et vecordi locuta est : 17 Aqu\u00e6 furtiv\u00e6 dulciores sunt, et panis absconditus suavior. 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni conviv\u00e6 ejus. 10 Filius sapiens l\u00e6ti\ufb01cat patrem, \ufb01lius vero stultus m\u0153stitia est matris su\u00e6. 2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. 3 Non af\ufb02iget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. 4 Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes. 5 Qui congregat in messe, \ufb01lius sapiens est ; qui autem stertit \u00e6state, \ufb01lius confusionis. 6 Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas. 7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. 8 Sapiens corde pr\u00e6cepta suscipit ; stultus c\u00e6ditur labiis. 9 Qui ambulat simpliciter ambulat con\ufb01denter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit. 10 Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur. 11 Vena vit\u00e6 os justi, et os impiorum operit iniquitatem. 12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas. 13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. 14 Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est. 15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum. 16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. 17 Via vit\u00e6 custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat. 18 Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est. 19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. 20 Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo. 21 Labia justi erudiunt plurimos ; 675","Proverbia qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. 22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis af\ufb02ictio. 23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. 24 Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justus dabitur. 25 Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum. 26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. 27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. 28 Exspectatio justorum l\u00e6titia, spes autem impiorum peribit. 29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. 30 Justus in \u00e6ternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram. 31 Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit. 32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa. 11 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus \u00e6quum voluntas ejus. 2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia. 3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos. 4 Non proderunt diviti\u00e6 in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte. 5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. 6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. 7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit. 8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. 9 Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia. 10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. 11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur. 12 Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit. 676","Proverbia 13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem \ufb01delis est animi, celat amici commissum. 14 Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. 15 Af\ufb02igetur malo qui \ufb01dem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit. 16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias. 17 Benefacit anim\u00e6 su\u00e6 vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit. 18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces \ufb01delis. 19 Clementia pr\u00e6parat vitam, et sectatio malorum mortem. 20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant. 21 Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur. 22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. 23 Desiderium justorum omne bonum est ; pr\u00e6stolatio impiorum furor. 24 Alii dividunt propria, et ditiores \ufb01unt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. 25 Anima qu\u00e6 benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. 26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium. 27 Bene consurgit diluculo qui qu\u00e6rit bona ; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis. 28 Qui con\ufb01dit in divitiis suis corruet : justi autem quasi virens folium germinabunt. 29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti. 30 Fructus justi lignum vit\u00e6, et qui suscipit animas sapiens est. 31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator ! 12 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est. 2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem con\ufb01dit in cogitationibus suis impie agit. 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur. 4 Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, qu\u00e6 confusione res dignas gerit. 5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta. 677","Proverbia 6 Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos. 7 Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit. 8 Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui. 9 Melior est pauper et suf\ufb01ciens sibi quam gloriosus et indigens pane. 10 Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia. 11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam. 12 Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum pro\ufb01ciet. 13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. 15 Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia. 16 Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est. 17 Qui quod novit loquitur, index justiti\u00e6 est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus. 18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscienti\u00e6 : lingua autem sapientium sanitas est. 19 Labium veritatis \ufb01rmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. 20 Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. 21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo. 22 Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem \ufb01deliter agunt placent ei. 23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. 24 Manus fortium dominabitur ; qu\u00e6 autem remissa est, tributis serviet. 25 M\u0153ror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono l\u00e6ti\ufb01cabitur. 26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos. 27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. 28 In semita justiti\u00e6 vita ; iter autem devium ducit ad mortem. 678","Proverbia 13 Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur. 2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem pr\u00e6varicatorum iniqua. 3 Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. 4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur. 5 Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur. 6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. 7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. 8 Redemptio anim\u00e6 viri diviti\u00e6 su\u00e6 ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. 9 Lux justorum l\u00e6ti\ufb01cat : lucerna autem impiorum extinguetur. 10 Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. 11 Substantia festinata minuetur ; qu\u00e6 autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. 12 Spes qu\u00e6 differtur af\ufb02igit animam ; lignum vit\u00e6 desiderium veniens. 13 Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet pr\u00e6ceptum, in pace versabitur. Anim\u00e6 dolos\u00e6 errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur. 14 Lex sapientis fons vit\u00e6, ut declinet a ruina mortis. 15 Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago. 16 Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam. 17 Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem \ufb01delis, sanitas. 18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glori\ufb01cabitur. 19 Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. 20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis ef\ufb01cietur. 21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. 22 Bonus reliquit h\u00e6redes \ufb01lios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. 23 Multi cibi in novalibus patrum, 679","Proverbia et aliis congregantur absque judicio. 24 Qui parcit virg\u00e6 odit \ufb01lium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit. 25 Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis. 14 Sapiens mulier \u00e6di\ufb01cat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. 2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. 3 In ore stulti virga superbi\u00e6 ; labia autem sapientium custodiunt eos. 4 Ubi non sunt boves, pr\u00e6sepe vacuum est ; ubi autem plurim\u00e6 segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. 5 Testis \ufb01delis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis. 6 Qu\u00e6rit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis. 7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudenti\u00e6. 8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. 9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. 10 Cor quod novit amaritudinem anim\u00e6 su\u00e6, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. 11 Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt. 12 Est via qu\u00e6 videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. 13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. 14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. 15 Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. 16 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et con\ufb01dit. 17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. 18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. 19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. 20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi. 680","Proverbia 21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. 22 Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas pr\u00e6parant bona. 23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. 24 Corona sapientium diviti\u00e6 eorum ; fatuitas stultorum imprudentia. 25 Liberat animas testis \ufb01delis, et profert mendacia versipellis. 26 In timore Domini \ufb01ducia fortitudinis, et \ufb01liis ejus erit spes. 27 Timor Domini fons vit\u00e6, ut declinent a ruina mortis. 28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. 29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. 30 Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia. 31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. 32 In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua. 33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. 34 Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. 35 Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit. 15 Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem. 2 Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam. 3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos. 4 Lingua placabilis lignum vit\u00e6 ; qu\u00e6 autem immoderata est conteret spiritum. 5 Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior \ufb01et. In abundanti justitia virtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur. 6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. 7 Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit. 8 Victim\u00e6 impiorum abominabiles Domino ; 681","Proverbia vota justorum placabilia. 9 Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo. 10 Doctrina mala deserenti viam vit\u00e6 ; qui increpationes odit, morietur. 11 Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda \ufb01liorum hominum ! 12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. 13 Cor gaudens exhilarat faciem ; in m\u0153rore animi dejicitur spiritus. 14 Cor sapientis qu\u00e6rit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. 15 Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium. 16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. 17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. 18 Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas. 19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo. 20 Filius sapiens l\u00e6ti\ufb01cat patrem, et stultus homo despicit matrem suam. 21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos. 22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, con\ufb01rmantur. 23 L\u00e6tatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. 24 Semita vit\u00e6 super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. 25 Domum superborum demolietur Dominus, et \ufb01rmos faciet terminos vidu\u00e6. 26 Abominatio Domini cogitationes mal\u00e6, et purus sermo pulcherrimus \ufb01rmabitur ab eo. 27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et \ufb01dem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo. 28 Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis. 29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. 30 Lux oculorum l\u00e6ti\ufb01cat animam ; fama bona impinguat ossa. 31 Auris qu\u00e6 audit increpationes vit\u00e6 682","Proverbia in medio sapientium commorabitur. 32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. 33 Timor Domini disciplina sapienti\u00e6, et gloriam pr\u00e6cedit humilitas. 16 Hominis est animam pr\u00e6parare, et Domini gubernare linguam. 2 Omnes vi\u00e6 hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. 3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tu\u00e6. 4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. 5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium vi\u00e6 bon\u00e6 facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. 6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. 7 Cum placuerint Domino vi\u00e6 hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. 8 Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate. 9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. 10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus. 11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. 12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia \ufb01rmatur solium. 13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur. 14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. 15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. 16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. 17 Semita justorum declinat mala ; custos anim\u00e6 su\u00e6 servat viam suam. 18 Contritionem pr\u00e6cedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. 19 Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis. 20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. 683","Proverbia 21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. 22 Fons vit\u00e6 eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas. 23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. 24 Favus mellis composita verba ; dulcedo anim\u00e6 sanitas ossium. 25 Est via qu\u00e6 videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. 26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. 27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. 28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. 29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. 30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua per\ufb01cit malum. 31 Corona dignitatis senectus, qu\u00e6 in viis justiti\u00e6 reperietur. 32 Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. 33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. 17 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. 2 Servus sapiens dominabitur \ufb01liis stultis, et inter fratres h\u00e6reditatem dividet. 3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. 4 Malus obedit lingu\u00e6 iniqu\u00e6, et fallax obtemperat labiis mendacibus. 5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina l\u00e6tatur alterius non erit impunitus. 6 Corona senum \ufb01lii \ufb01liorum, et gloria \ufb01liorum patres eorum. 7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. 8 Gemma gratissima exspectatio pr\u00e6stolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit. 9 Qui celat delictum qu\u00e6rit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat f\u0153deratos. 10 Plus pro\ufb01cit correptio apud prudentem, quam centum plag\u00e6 apud stultum. 11 Semper jurgia qu\u00e6rit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum. 684","Proverbia 12 Expedit magis urs\u00e6 occurrere raptis f\u0153tibus, quam fatuo con\ufb01denti in stultitia sua. 13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. 15 Qui justi\ufb01cat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. 16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam qu\u00e6rit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. 17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. 18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. 19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium qu\u00e6rit ruinam. 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. 21 Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo l\u00e6tabitur. 22 Animus gaudens \u00e6tatem \ufb02oridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa. 23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. 24 In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in \ufb01nibus terr\u00e6. 25 Ira patris \ufb01lius stultus, et dolor matris qu\u00e6 genuit eum. 26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens. 18 Occasiones qu\u00e6rit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis. 2 Non recipit stultus verba prudenti\u00e6, nisi ea dixeris qu\u00e6 versantur in corde ejus. 3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. 4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapienti\u00e6. 5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii. 6 Labia stulti miscent se rixis, 685","Proverbia et os ejus jurgia provocat. 7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina anim\u00e6 ejus. 8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; anim\u00e6 autem effeminatorum esurient. 9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis. 10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. 11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. 12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glori\ufb01cetur, humiliatur. 13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. 14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? 15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium qu\u00e6rit doctrinam. 16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. 17 Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum. 18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat. 19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas \ufb01rma, et judicia quasi vectes urbium. 20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. 21 Mors et vita in manu lingu\u00e6 ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. 22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. 23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. 24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. 19 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. 2 Ubi non est scientia anim\u00e6, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. 4 Diviti\u00e6 addunt amicos plurimos ; 686"]
Search
Read the Text Version
- 1
- 2
- 3
- 4
- 5
- 6
- 7
- 8
- 9
- 10
- 11
- 12
- 13
- 14
- 15
- 16
- 17
- 18
- 19
- 20
- 21
- 22
- 23
- 24
- 25
- 26
- 27
- 28
- 29
- 30
- 31
- 32
- 33
- 34
- 35
- 36
- 37
- 38
- 39
- 40
- 41
- 42
- 43
- 44
- 45
- 46
- 47
- 48
- 49
- 50
- 51
- 52
- 53
- 54
- 55
- 56
- 57
- 58
- 59
- 60
- 61
- 62
- 63
- 64
- 65
- 66
- 67
- 68
- 69
- 70
- 71
- 72
- 73
- 74
- 75
- 76
- 77
- 78
- 79
- 80
- 81
- 82
- 83
- 84
- 85
- 86
- 87
- 88
- 89
- 90
- 91
- 92
- 93
- 94
- 95
- 96
- 97
- 98
- 99
- 100
- 101
- 102
- 103
- 104
- 105
- 106
- 107
- 108
- 109
- 110
- 111
- 112
- 113
- 114
- 115
- 116
- 117
- 118
- 119
- 120
- 121
- 122
- 123
- 124
- 125
- 126
- 127
- 128
- 129
- 130
- 131
- 132
- 133
- 134
- 135
- 136
- 137
- 138
- 139
- 140
- 141
- 142
- 143
- 144
- 145
- 146
- 147
- 148
- 149
- 150
- 151
- 152
- 153
- 154
- 155
- 156
- 157
- 158
- 159
- 160
- 161
- 162
- 163
- 164
- 165
- 166
- 167
- 168
- 169
- 170
- 171
- 172
- 173
- 174
- 175
- 176
- 177
- 178
- 179
- 180
- 181
- 182
- 183
- 184
- 185
- 186
- 187
- 188
- 189
- 190
- 191
- 192
- 193
- 194
- 195
- 196
- 197
- 198
- 199
- 200
- 201
- 202
- 203
- 204
- 205
- 206
- 207
- 208
- 209
- 210
- 211
- 212
- 213
- 214
- 215
- 216
- 217
- 218
- 219
- 220
- 221
- 222
- 223
- 224
- 225
- 226
- 227
- 228
- 229
- 230
- 231
- 232
- 233
- 234
- 235
- 236
- 237
- 238
- 239
- 240
- 241
- 242
- 243
- 244
- 245
- 246
- 247
- 248
- 249
- 250
- 251
- 252
- 253
- 254
- 255
- 256
- 257
- 258
- 259
- 260
- 261
- 262
- 263
- 264
- 265
- 266
- 267
- 268
- 269
- 270
- 271
- 272
- 273
- 274
- 275
- 276
- 277
- 278
- 279
- 280
- 281
- 282
- 283
- 284
- 285
- 286
- 287
- 288
- 289
- 290
- 291
- 292
- 293
- 294
- 295
- 296
- 297
- 298
- 299
- 300
- 301
- 302
- 303
- 304
- 305
- 306
- 307
- 308
- 309
- 310
- 311
- 312
- 313
- 314
- 315
- 316
- 317
- 318
- 319
- 320
- 321
- 322
- 323
- 324
- 325
- 326
- 327
- 328
- 329
- 330
- 331
- 332
- 333
- 334
- 335
- 336
- 337
- 338
- 339
- 340
- 341
- 342
- 343
- 344
- 345
- 346
- 347
- 348
- 349
- 350
- 351
- 352
- 353
- 354
- 355
- 356
- 357
- 358
- 359
- 360
- 361
- 362
- 363
- 364
- 365
- 366
- 367
- 368
- 369
- 370
- 371
- 372
- 373
- 374
- 375
- 376
- 377
- 378
- 379
- 380
- 381
- 382
- 383
- 384
- 385
- 386
- 387
- 388
- 389
- 390
- 391
- 392
- 393
- 394
- 395
- 396
- 397
- 398
- 399
- 400
- 401
- 402
- 403
- 404
- 405
- 406
- 407
- 408
- 409
- 410
- 411
- 412
- 413
- 414
- 415
- 416
- 417
- 418
- 419
- 420
- 421
- 422
- 423
- 424
- 425
- 426
- 427
- 428
- 429
- 430
- 431
- 432
- 433
- 434
- 435
- 436
- 437
- 438
- 439
- 440
- 441
- 442
- 443
- 444
- 445
- 446
- 447
- 448
- 449
- 450
- 451
- 452
- 453
- 454
- 455
- 456
- 457
- 458
- 459
- 460
- 461
- 462
- 463
- 464
- 465
- 466
- 467
- 468
- 469
- 470
- 471
- 472
- 473
- 474
- 475
- 476
- 477
- 478
- 479
- 480
- 481
- 482
- 483
- 484
- 485
- 486
- 487
- 488
- 489
- 490
- 491
- 492
- 493
- 494
- 495
- 496
- 497
- 498
- 499
- 500
- 501
- 502
- 503
- 504
- 505
- 506
- 507
- 508
- 509
- 510
- 511
- 512
- 513
- 514
- 515
- 516
- 517
- 518
- 519
- 520
- 521
- 522
- 523
- 524
- 525
- 526
- 527
- 528
- 529
- 530
- 531
- 532
- 533
- 534
- 535
- 536
- 537
- 538
- 539
- 540
- 541
- 542
- 543
- 544
- 545
- 546
- 547
- 548
- 549
- 550
- 551
- 552
- 553
- 554
- 555
- 556
- 557
- 558
- 559
- 560
- 561
- 562
- 563
- 564
- 565
- 566
- 567
- 568
- 569
- 570
- 571
- 572
- 573
- 574
- 575
- 576
- 577
- 578
- 579
- 580
- 581
- 582
- 583
- 584
- 585
- 586
- 587
- 588
- 589
- 590
- 591
- 592
- 593
- 594
- 595
- 596
- 597
- 598
- 599
- 600
- 601
- 602
- 603
- 604
- 605
- 606
- 607
- 608
- 609
- 610
- 611
- 612
- 613
- 614
- 615
- 616
- 617
- 618
- 619
- 620
- 621
- 622
- 623
- 624
- 625
- 626
- 627
- 628
- 629
- 630
- 631
- 632
- 633
- 634
- 635
- 636
- 637
- 638
- 639
- 640
- 641
- 642
- 643
- 644
- 645
- 646
- 647
- 648
- 649
- 650
- 651
- 652
- 653
- 654
- 655
- 656
- 657
- 658
- 659
- 660
- 661
- 662
- 663
- 664
- 665
- 666
- 667
- 668
- 669
- 670
- 671
- 672
- 673
- 674
- 675
- 676
- 677
- 678
- 679
- 680
- 681
- 682
- 683
- 684
- 685
- 686
- 687
- 688
- 689
- 690
- 691
- 692
- 693
- 694
- 695
- 696
- 697
- 698
- 699
- 700
- 701
- 702
- 703
- 704
- 705
- 706
- 707
- 708
- 709
- 710
- 711
- 712
- 713
- 714
- 715
- 716
- 717
- 718
- 719
- 720
- 721
- 722
- 723
- 724
- 725
- 726
- 727
- 728
- 729
- 730
- 731
- 732
- 733
- 734
- 735
- 736
- 737
- 738
- 739
- 740
- 741
- 742
- 743
- 744
- 745
- 746
- 747
- 748
- 749
- 750
- 751
- 752
- 753
- 754
- 755
- 756
- 757
- 758
- 759
- 760
- 761
- 762
- 763
- 764
- 765
- 766
- 767
- 768
- 769
- 770
- 771
- 772
- 773
- 774
- 775
- 776
- 777
- 778
- 779
- 780
- 781
- 782
- 783
- 784
- 785
- 786
- 787
- 788
- 789
- 790
- 791
- 792
- 793
- 794
- 795
- 796
- 797
- 798
- 799
- 800
- 801
- 802
- 803
- 804
- 805
- 806
- 807
- 808
- 809
- 810
- 811
- 812
- 813
- 814
- 815
- 816
- 817
- 818
- 819
- 820
- 821
- 822
- 823
- 824
- 825
- 826
- 827
- 828
- 829
- 830
- 831
- 832
- 833
- 834
- 835
- 836
- 837
- 838
- 839
- 840
- 841
- 842
- 843
- 844
- 845
- 846
- 847
- 848
- 849
- 850
- 851
- 852
- 853
- 854
- 855
- 856
- 857
- 858
- 859
- 860
- 861
- 862
- 863
- 864
- 865
- 866
- 867
- 868
- 869
- 870
- 871
- 872
- 873
- 874
- 875
- 876
- 877
- 878
- 879
- 880
- 881
- 882
- 883
- 884
- 885
- 886
- 887
- 888
- 889
- 890
- 891
- 892
- 893
- 894
- 895
- 896
- 897
- 898
- 899
- 900
- 901
- 902
- 903
- 904
- 905
- 906
- 907
- 908
- 909
- 910
- 911
- 912
- 913
- 914
- 915
- 916
- 917
- 918
- 919
- 920
- 921
- 922
- 923
- 924
- 925
- 926
- 927
- 928
- 929
- 930
- 931
- 932
- 933
- 934
- 935
- 936
- 937
- 938
- 939
- 940
- 941
- 942
- 943
- 944
- 945
- 946
- 947
- 948
- 949
- 950
- 951
- 952
- 953
- 954
- 955
- 956
- 957
- 958
- 959
- 960
- 961
- 962
- 963
- 964
- 965
- 966
- 967
- 968
- 969
- 970
- 971
- 972
- 973
- 974
- 975
- 976
- 977
- 978
- 979
- 980
- 981
- 982
- 983
- 984
- 985
- 986
- 987
- 988
- 989
- 990
- 991
- 992
- 993
- 994
- 995
- 996
- 997
- 998
- 999
- 1000
- 1001
- 1002
- 1003
- 1004
- 1005
- 1006
- 1007
- 1008
- 1009
- 1010
- 1011
- 1012
- 1013
- 1014
- 1015
- 1016
- 1017
- 1018
- 1019
- 1020
- 1021
- 1022
- 1023
- 1024
- 1025
- 1026
- 1027
- 1028
- 1029
- 1030
- 1031
- 1032
- 1033
- 1034
- 1035
- 1036
- 1037
- 1038
- 1039
- 1040
- 1041
- 1042
- 1043
- 1044
- 1045
- 1046
- 1047
- 1048
- 1049
- 1050
- 1051
- 1052
- 1053
- 1054
- 1055
- 1056
- 1057
- 1058
- 1059
- 1060
- 1061
- 1062
- 1063
- 1064
- 1065
- 1066
- 1067
- 1068
- 1069
- 1070
- 1071
- 1072
- 1073
- 1074
- 1075
- 1076
- 1077
- 1078
- 1079
- 1080
- 1081
- 1082
- 1083
- 1084
- 1085
- 1086
- 1087
- 1088
- 1089
- 1090
- 1091
- 1092
- 1093
- 1094
- 1095
- 1096
- 1097
- 1098
- 1099
- 1100
- 1101
- 1102
- 1103
- 1104
- 1105
- 1106
- 1107
- 1108
- 1109
- 1110
- 1111
- 1112
- 1113
- 1114
- 1115
- 1116
- 1117
- 1118
- 1119
- 1120
- 1121
- 1122
- 1123
- 1124
- 1125
- 1126
- 1127
- 1128
- 1129
- 1130
- 1131
- 1132
- 1133
- 1134
- 1135
- 1136
- 1137
- 1138
- 1139
- 1140
- 1141
- 1142
- 1143
- 1144
- 1145
- 1146
- 1147
- 1148
- 1149
- 1150
- 1151
- 1152
- 1153
- 1154
- 1155
- 1156
- 1157
- 1158
- 1159
- 1160
- 1161
- 1162
- 1163
- 1164
- 1165
- 1166
- 1167
- 1168
- 1169
- 1170
- 1171
- 1172
- 1173
- 1174
- 1175
- 1176
- 1177
- 1178
- 1179
- 1180
- 1181
- 1182
- 1183
- 1184
- 1185
- 1186
- 1187
- 1188
- 1189
- 1190
- 1191
- 1192
- 1193
- 1194
- 1195
- 1196
- 1197
- 1198
- 1199
- 1200
- 1201
- 1202
- 1203
- 1204
- 1205
- 1206
- 1207
- 1208
- 1209
- 1210
- 1211
- 1212
- 1213
- 1214
- 1215
- 1216
- 1217
- 1218
- 1219
- 1220
- 1221
- 1222
- 1223
- 1224
- 1225
- 1226
- 1227
- 1228
- 1229
- 1230
- 1231
- 1232
- 1233
- 1234
- 1235
- 1236
- 1237
- 1238
- 1239
- 1240
- 1241
- 1242
- 1243
- 1244
- 1245
- 1246
- 1247
- 1248
- 1249
- 1250
- 1251
- 1252
- 1253
- 1254
- 1255
- 1256
- 1257
- 1258
- 1259
- 1260
- 1261
- 1262
- 1263
- 1264
- 1265
- 1266
- 1267
- 1268
- 1269
- 1270
- 1271
- 1272
- 1273
- 1274
- 1275
- 1276
- 1277
- 1278
- 1279
- 1280
- 1281
- 1282
- 1283
- 1284
- 1285
- 1286
- 1287
- 1288
- 1289
- 1290
- 1291
- 1292
- 1293
- 1294
- 1295
- 1296
- 1297
- 1298
- 1299
- 1300
- 1301
- 1302
- 1303
- 1304
- 1305
- 1306
- 1307
- 1308
- 1309
- 1310
- 1311
- 1312
- 1313
- 1314
- 1315
- 1316
- 1317
- 1318
- 1319
- 1320
- 1321
- 1322
- 1323
- 1324
- 1325
- 1326
- 1327
- 1328
- 1329
- 1330
- 1331
- 1332
- 1333
- 1334
- 1335
- 1336
- 1337
- 1338
- 1339
- 1340
- 1341
- 1342
- 1343
- 1344
- 1345
- 1346
- 1347
- 1348
- 1349
- 1350
- 1351
- 1352
- 1353
- 1354
- 1355
- 1356
- 1357
- 1358
- 1359
- 1360
- 1361
- 1362
- 1363
- 1364
- 1365
- 1366
- 1367
- 1368
- 1369
- 1370
- 1371
- 1372
- 1373
- 1374
- 1375
- 1376
- 1377
- 1378
- 1379
- 1380
- 1381
- 1382
- 1383
- 1384
- 1385
- 1386
- 1387
- 1388
- 1389
- 1390
- 1391
- 1392
- 1393
- 1394
- 1395
- 1396
- 1397
- 1398
- 1399
- 1400
- 1401
- 1402
- 1403
- 1404
- 1405
- 1406
- 1407
- 1408
- 1409
- 1410
- 1411
- 1412
- 1413
- 1414
- 1415
- 1416
- 1417
- 1418
- 1419
- 1420
- 1421
- 1422
- 1423
- 1424
- 1425
- 1426
- 1427
- 1428
- 1429
- 1430
- 1431
- 1432
- 1433
- 1434
- 1435
- 1436
- 1437
- 1438
- 1439
- 1440
- 1441
- 1442
- 1443
- 1444
- 1445
- 1446
- 1447
- 1448
- 1449
- 1450
- 1451
- 1452
- 1453
- 1454
- 1455
- 1456
- 1457
- 1458
- 1459
- 1460
- 1461
- 1462
- 1463
- 1464
- 1465
- 1466
- 1467
- 1468
- 1469
- 1470
- 1471
- 1472
- 1473
- 1474
- 1475
- 1476
- 1477
- 1478
- 1479
- 1480
- 1481
- 1482
- 1483
- 1484
- 1485
- 1486
- 1487
- 1488
- 1489
- 1490
- 1491
- 1492
- 1493
- 1494
- 1495
- 1496
- 1497
- 1498
- 1499
- 1500
- 1501
- 1502
- 1503
- 1504
- 1505
- 1506
- 1507
- 1508
- 1509
- 1510
- 1511
- 1512
- 1513
- 1514
- 1515
- 1516
- 1517
- 1518
- 1519
- 1520
- 1521
- 1522
- 1523
- 1524
- 1525
- 1526
- 1527
- 1528
- 1 - 50
- 51 - 100
- 101 - 150
- 151 - 200
- 201 - 250
- 251 - 300
- 301 - 350
- 351 - 400
- 401 - 450
- 451 - 500
- 501 - 550
- 551 - 600
- 601 - 650
- 651 - 700
- 701 - 750
- 751 - 800
- 801 - 850
- 851 - 900
- 901 - 950
- 951 - 1000
- 1001 - 1050
- 1051 - 1100
- 1101 - 1150
- 1151 - 1200
- 1201 - 1250
- 1251 - 1300
- 1301 - 1350
- 1351 - 1400
- 1401 - 1450
- 1451 - 1500
- 1501 - 1528
Pages:
- 1 - 50
- 51 - 100
- 101 - 150
- 151 - 200
- 201 - 250
- 251 - 300
- 301 - 350
- 351 - 400
- 401 - 450
- 451 - 500
- 501 - 550
- 551 - 600
- 601 - 650
- 651 - 700
- 701 - 750
- 751 - 800
- 801 - 850
- 851 - 900
- 901 - 950
- 951 - 1000
- 1001 - 1050
- 1051 - 1100
- 1101 - 1150
- 1151 - 1200
- 1201 - 1250
- 1251 - 1300
- 1301 - 1350
- 1351 - 1400
- 1401 - 1450
- 1451 - 1500
- 1501 - 1528
Pages: